Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Ad haec GERMANVS: Credebamus, inquit, nos uestrae beatitudinis uisione non solum laetitia spiritali, sed etiam profectu abunde repletos ad nostrum coenobium recursuros et ea, quae fuissemus uestro magisterio consecuti, a nobis post reditum uel tenui aemulatione sectanda. hoc enim et seniorum nostrorum dilectio sibi spondere nos conpulit, dum sublimitatem uitae uestrae atque doctrinae posse nos aliquatenus imitari in illo coenobio crederemus. unde cum ex hoc nobis omnem aestimaremus laetitiam conferendam, intolerabili e [*]( 11 Gen. 40, 7 (LXX) 13 cf. 1. c. 8 ) [*]( 2 suscepti X 4 sinaxeos ΠΟ 7 hiedem 77T rnnum O f 8 psiatiis 2 paiathis 0 9 contemplatar T 11 illi n 13 faraonia 77 T farahonis 0 16 molem T ni Π1 dominus om. II 16 discretio 77 corr. sommooerit 77 17 inquid TO 20 medelam Π2 Υ2 consilium ∑ 21 inquid Π nos inquid ΥΟ 23 recursoros Π1 26 sibi om. 77 28 intimari S . cum om. 77 ) [*]( 80* )

468
contraho dolore conficimur, considerantes illo nos ordine id quod salutare nobis esse cognoscimus obtinere non posse.

ex utroque ergo nunc latere coartamur. si enim promissioni, quam coram cunctis fratribus in spelaeo in quo dominus noster ex aula uteri uirginalis effulsit ipso teste deprompsimus, satisfacere uoluerimus, summum spiritalis uitae incurrimus detrimentum: sin autem sponsionis inmemores et in his regionibus residentes utilitati perfectionis nostrae illa uoluerimus postponere sacramenta, abrupta mendacii atque periurii pericula formidamus.

sed ne hoc quidem aestus nostros possumus releuare consilio, ut postquam uelocissimo reditu iuris iurandi fuerit inpleta condicio, haec denuo loca celeri repetamus recursu. nam quamuis ad profectum spiritalium rerum uirtutemque tendentibus periculosa ac noxia sit etiam parua dilatio, tamen pollicitationem fidei nostrae quamuis moroso reditu solueremus, nisi nos non solum auctoritate, neram etiam caritate seniorum nostrorum sciremus inexsolubiliter conligandos, ita ut remeandi ad haec loca nobis potestas deinceps nullo modo tribuatur.