Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

IOSEPH: Nos non de principalibus mandatis, sine quibus non potest nostra salus omnino subsistere, ista decernimus, sed de his quae sine periculo status nostri uel relaxare possumus uel tenere: ut puta de inremisso rigore ieiunii, de uini siue olei perpetua abstinentia, de progressu cellulae penitus cohibendo, de lectionis seu meditationis incessabili iugitate, quae sine iactura professionis ac propositi nostri et exerceri cum libuerit possunt et cum necesse fuerit inreprehensibiliter praetermitti.

ceterum super obseruantia lllorum principalium mandatorum constantissime definiendum est ac pro his etiam mors, si necesse fuerit, non uitanda, pro quibus inmobiliter est dicendum: iuraui et statui. quod fieri debet pro custodia caritatis, pro qua spernenda sunt uniuersa, ne [*]( 14 Ps. 118, 106 28 1. c. ) [*]( 1 seniore 0 4 aut] ac T 5 huiuscemodi 0 6 cera TO et) et ut E 9 probamus Σ probabimus 0 10 expertos Tl 11 ad] in T 14 ponimaa T 17 principabilibus 2 19 uel relaxare] uel retrahere T\' inras. 20 otpute T 21 cellae TOr 24 exerceri cum] hic dainit T powmt E 25 obeecbantiam 0 ) [*]( XIII. Cass. 2. ) [*]( 32 )

498
bonum tranquillitatis illius perfectioque maculetur. similiterqueiurandum eet pro castimoniae puritate nec aliud nos facere oportet pro fide, pro sobrietate atque iustitia, quae omnia indemutabili perseuerantia sunt tenenda et a quibus paululum recessisse damnabile est. de illis uero corporalibus exercitiis, quae ad modicum esse dicuntur utilia, ita est ut diximus statuendum, ut si qua superuenerit certior pietatis occasio quae illa suadeat relaxari, nulla super his lege teneamur, sed praetermissis eis ad utiliora libere transeamus. in illis enim corporalibus exercitiis, si pro tempore relinquantur, periculum non est: ab his uero uel ad momentum declinasse mortiferum est..