Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Denique abbas Piamun post uiginti et quinque annos oblatam sibi a quodam fratre uuam ac uinum absque haesitatione suscipiens confestim ea quae ingesta fuerant contra consuetudinem degustare quam ignotae cunctis continentiae maluit propalare uirtutem. nam si illud quoque considerare uelimus quod seniores nostros incunctanter fecisse meminimus, qui mirabilia uirtutum suarum uel proprios actus, quos necesse erat ad instructionem iuniorum in [*]( 1 quam om. Π1percontantius n percunctantibus T1 2 fateamnr Π ineuitabilem Π1 4 possimus 0 5 rennnere ΠϒΟ: renuere Σϒ1 uinculo] uti puculo (pocalo m. 2) 77 conlegimus II 6 renuentee Πϒ2imobUem 77 8 monattheriomm X 11 uoluntate Π1 opstinatissime T 12 exsecuntur S execuntur 0 15 discretionis spiritu T qua 4 regida Hl 18 sablimioresque Π1 21 piamon Π2ϒΧΧV T 22 oblatum II adlatam T et T 29 gesta T 25 post uirtatem T m marg. habet : XXV 27 actus proprios T 28 conlationS )

488
conlatione proferri, sub aliorum solebant colorare personis, quid aliud possumus quam apertum super his iudicare mendacium ?

atque utinam nos quoque dignum aliquid haberemus quod ad incitandam fidem proponi iunioribus possit! profecto minime uereremur huiuscemodi illorum figmenta sectari. rectius enim est sub talis figurae colore mentiri quam pro obseruantia inrationabilis istius ueritatis aut ea quae audientes aedificare potuerunt incongrua taciturnitate contegere aut si ex nostra persona ueraciter proferantur iactantiam noxiae uanitatis incurrere.

ad quod etiam nos magisterio suo doctor gentium euidenter instituit, qui reuelationum suarum magnitudinem ex alterius maluit proferre persona dicens: scio hominem in Christo, siue in corpore siue extra corpus nescio, deus scit, raptum usque ad tertium caelum. et scio huiusmodi hominem, quia raptus est in paradiso et audiuit ineffabilia uerba, quae non licet homini loqui.