Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

IOSEPH : Has definitiones illorum monasteriorum esse non dubium est, in quibus renuntiationis uestrae ut dieitis rudimenta formata sunt, quorum principes fratrum refectioni suas adsolent praeponere uoluntates et obstinatissime id quod semel mente conceperint exsequuntur. ceterum seniores nostri, quorum fidei apostolicarum signa uirtutum testimonium reddiderunt quique uniuersa iudicio potius ac discretione spiritus quam rigida animi obstinatione gesserunt, eos qui alienis infirmitatibus adquiescerent multo uberiores fructus quam eos qui in suis definitionibus perdurarent capere censuerunt, sublimiorisque pronuntiauerunt esse uirtutis contegere potius continentiam necessario hoc ut dictum est humilique mendacio quam patefacere superbo ueritatis indicio.