Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Et ut haec eadem sanctarum scripturarum dilucidemus exemplis, quid salubrius, quid utilius uniuerso orbi potuit [*]( 8 Mt. 6, 37 ) [*]( 1 expectat 0 8 obtaremna TO 5 relabsnros ∑Π elabsuros T 8 ster eat est Π habet in spatio, quod a librario uacuum relidum fuerat; suppleuit manus fere contemporanea 9 habun- dantrug T 12 incoatum T10 19 processio T 17 reprehensibilem actum T 19 pesBimorum adgreesns T (ram deletum) 21 incoasse 20 22 contentu ∑ domini T de**linquendi Π necessario 71 26 ita ∑ΠΟ cap. XII post exemplis incipit; T ROta distinguit haec om. r delncidemns Π1 26 salubrius queso quid 0 )

472
procurari quam dominicae passionis salutare remedium ? et tamen non solum non profuit, uerum etiam in tantum illiobfuit traditori cuius ministerio probatur inpletum, at absolute de illo pronuntietur: bonum erat ei sinatnsnon fuisset homo ille. non enim secundum hoc quod euenit fructus illi est sui operis repensandus, sed secundum id quod facere uolnit I uel effecturum esse se credidit.

et rursum quid criminosins dolo atque mendacio etiam in extraneum, ne dixerim in germanum patremne conmisso? et tamen non solum nullam pro his damnationem aut reprehensionem Iacob patriarcha contraxit, uerum etiam perpetua benedictionis hereditate ditatus est. nec inmerito, quia et iste benedictionem primogenitis destinatam non ex praesentis lucri auaritia, sed ex fide sanctificationis perpetuae concupiuit, et ille non humanae salutis obtentu, sed filargyriae crimine morti tradidit omnium redemptorem.

et idcirco utrique eorum fructus operationis suae secundum destinationem mentis ac propositum uoluntatis adscriptus est, qua nec ille fraudem nec iste salutem statuit operari. illud enim pro retributione mercedis iuste unicuique repensatur quod principaliter mente conceperit, non quod exinde uel bene uel male contra uotum operantis emerserit. ideoque iustissimus iudex excusabilem, immo laudabilem talis mendacii censuit praesumptorem, quia sine eo ad benedictionem primitiuorum non poterat peruenire, nec debuit in crimen uocari quod desiderio benedictionis exortum est.

alioquin non modo iniquus in fratrem patriarcha praedictus, sed etiam circumuentor in patrem et sacrilegus extitisset, si habens aliam uiam qua ad benedictionis illius gratiam perueniret hanc quae fratri [*](4 Mt. 26, 24 ) [*]( 4 ei erat ∑ 7 se esse Tc 9 fratremne 0 10 dampnationem II 11 perpetuam Π1O perpetuae T 12 nec] non T et om. T primogeniti Z 13 diatinatam TIT 15 fylargiriae I pbylargiriae II philargiriae T pbilargyriae 0 redemtorem 2 O 18 quam Π1 quia TOv 20 concipitur 77 22 tales IP 23 praeaumtorem ∑O 25 extortum TO 27 patre 2 abiens 2 )

473
damnosa esset ac noxia expetere maluisset. uidetis igitur apud deum non processum operis, sed destinationem mentis inquiri. his itaque praestructis ut ad propositam quaestionem ob quam haec uniuersa praemissa sunt reuertamur, respondeatis mihi primitus uelim, cuius rei causa uos illius sponsionis nexibus uinxeritis.