Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

IOSEPH: In omnibus ut diximus causis non processus operis, sed uoluntas operantis est intuenda, nec statim quisquid egerit, sed quo uoto egerit inquirendum, ita ut nonnullos pro his factis de quibus bona postea orta sunt repperiamus fuisse damnatos et e contrario quosdam per reprehensibiles actus ad summam peruenisse iustitiam. et nec illi utilis rerum exitus profuit qui pessimo rem adgressus proposito non illam quae subsecuta est utilitatem, sed quiddam contrarium uoluit operari, nec huic nocuit reprehensibiliter inchoasse qui non pro contemptu dei nec delinquendi proposito, sed necessarii et sancti finis intuitu uituperabilis initii sustinuit necessitatem.