Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quapropter ad conseruandam perpetuam et indiuiduam caritatem nihil prodest primam causam amputasse discidii, quae nasci solet de rebus caducis atque terrenis, et uniuersa despexisse carnalia atque omnium quibus noster usus indiget rerum indiscretam conmunionem fratribus permisisse, nisi etiam secundam, quae sub specie spiritalium sensuum nasci solet, similiter abscidentes adquisierimus in omnibus humilem sensum et consonas uoluntates.