Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Sicut ergo nihil praeponendum est caritati, ita furori uel iracundiae nihil est e contrario postponendum. omnia namque, quamuis utilia ac necessaria uideantur, spernenda sunt tamen, ut irae perturbatio deuitetur, et omnia etiam quae putantur aduersa suscipienda atque toleranda sunt, ut dilectionis pacisque tranquillitas inlibata seruetur, quia nec ira atque tristitia perniciosius quicquam nec caritate utilius est credendum.