Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

JOSEPH: Idcirco diximus plenam atque perfectam amicitiae gratiam nisi inter perfectos uiros eiusdemque uirtutis perseuerare non posse, quos eadem uoluntas unumque propositum aut numquam aut certe raro diuersa sentire aut in his quae ad profectum spiritalis pertinent uitae patitur dissidere. quodsi animosis coeperint contentionibus aestuare, liquet utique eos numquam secundum regulam quam prae diximus fuisse concordes. sed quia nemo potest a perfectione habere principium, nisi qui ab ipso eius coeperit fundamento, et uos non quanta eius sit magnitudo, sed quemadmodum ad eam perueniri possit inquiritis, necessarium reor ut paucis regulam eius uobis ac tramitem quendam per quem gressus uestria dirigantur aperiam, ut patientiae ac pacis bonum facilius obtinere possitis.