Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

IIIud quoque multis est experimentis saepissime conprobatum nullo modo eos, qui amicitiarum foedus coniurationis iniere principio, indisruptam potuisse seruare concordiam, siue quod eam non pro desiderio perfectionis nec pro apostolicae caritatis imperio, sed pro amore terreno et per necessitatem ac uinculum pacti retinere conati sunt, siue quod ille callidissimus inimicus, ut eos praeuaricatores sui faciat sacramenti, celerius ad inrumpenda amicitiarum uincla 1 praecipitat. certissima ergo est prudentissimorum uirorum illa sententia concordiam ueram et indiuiduam societatem nisi inter emendatos mores eiusdemque uirtutis ac propositi uiros stare non posse.

Haec de amicitia beatus Ioseph spiritali narratione disseruit nosque ad custodiendam sodalitatis perpetuam caritatem ardentius incitauit. [*]( 1 dominus Tx salanoni ∑Π2 salamon IP 2 multa SO harena 2 arenam T arena 0 6 inire ∑Π1O ineunt T indisrupta II concordia IP 7 sene Π2 9 pro necessitate ac nincnlo T 11 rumpenda T uincula TOc 14 emendatus II* nirtutes Π1 16 deseruit IP 18 innitanit Z Explc. abbatis ioseph de amicitia capitula I Incipit eiuadem de definiendo 2 Explicit abbatis ioseph de amieitia (amititia IP) conlatio prima. Item (om. IX) incipiunt capitula eiusdem senis de finiendo (de definitione T) IIT Exptct cἰτο prima abbatis ioseph de amicitia. amen. Incipit eiusdem secnnda de definiendo 0 )

463