Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Sciendum sane generaliter illum partes agere fortiores qui uoluntati fratris suam subicit uoluntatem, quam eum qui in defendendis suis definitionibus ac tenendis pertinacior inuenitur. ille enim sustentans ac tolerans proximum sani ae nalidi, hic autem infirmi et quodammodo aegrotantis obtinet locum, quem ita palpari necesse est ac foueri, ut interdum etiam a rebus necessariis pro eius quiete ac pace salubre sit aliquid relaxari. in quo quidem non se credat quis aliquid de sua perfectione minuisse, tametsi quiddam de proposita districtione condescendendo submiserit, sed e contrario multo amplius se pro longanimitatis et patientiae bono nouerit adquisisse. apostolicum namque praeceptum est: uos qui fortes estis, inbecillitates infirmorum sustinete, et: alterutrum onera uestra portate, et sic adinplebitis legem Christi. numquam enim infirmus sustentat infirmum nec tolerare poterit aut curare languentem is qui similiter aegrotat, sed ille medellam tribuit inbecillo qui inbecillitati ipse non subiacet. merito enim ei dicitur: medice, cura te ipsum.