Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

IOSEPH : Sicut paulo ante dictum est, non solum res ipsa quae geritur, sed etiam qualitas mentis et propositum facientis est intuendum. et idcirco si id, quod ab unoquoque perficitur, quo animo fiat uel quo procedat affectu intimo perpendatis cordis examine, uidebitis patientiae lenitatisque uirtutem nequaquam posse contrario spiritu, id est inpatientiae ac furoris inpleri.

siquidem dominus noster atque saluatorad profundam nos instruens patientiae lenitatisque uirtutem, id est non ut labiis eam tantummodo praeferamus, sed ut in intimis animae nostrae adytis recondamus, istam nobis perfectionis euangelicae formulam dedit dicens : si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram (subauditur sine dubio dexteram, quae alia dextera nisi in interioris hominis ut ita dixerim facie non [*](4 Mt. 5, 39 ) [*]( 1 qumque 0 8 quod O 4 dextra O dextram maxillam taam Π 5 alten JS 7 ezsecrare 2 putant ob] pntent hoc 2 10 tolerantiam SIP 19 inpatientia 2 90 impleri ∑Π 21 nos om. Π 22 proferamus ΥΟ at post eed om. ∑1 23 aditis ∑ΥΟ et Π ex corr. 25 dextra n illic Π1 26 subraditur... dexteram om. T dextram n 27 nisi in scripsi : nisi ∑ΠΥΟυ facieM* (uon eras.) Π1 facies Π2Υυ faciem O non om. Tx nisi interioris.... facile non coni. Hartel )

457
potest accipi), per hoc omnem penitus iracundiae fomitem de profundis cupiens animae penetralibus extirpare, id est, ut si exterior dextera tua inpetum ferientis exceperit, interior quoque homo per humilitatis adsensum dexteram suam praebeat uerberandam, conpatiens exterioris hominis passioni et quodammodo succumbens atque subiciens suum corpus ferientis iniuriae, ne exterioris hominis caede uel tacitus intra se moueatur interior.

uidetis ergo longe eos ab euangelica perfectione distare, quae patientiam docet non uerbis, sed interiore cordis tranquillitate seruandam eamque a nobis, cum quid aduersi euenerit, ita praecipit custodiri, ut non solum nosmet ipsos alienos ab iracundiae perturbatione seruemus, sed etiam illos qui suo conmoti sunt uitio succumbentes iniuriis eorum ad placiditatem expleta caedis satietate cogamus, furorem eorum nostra lenitate uincentes. et ita etiam apostolicum illud inplebimus: noli uinci a malo, sed uince in bono malum.

quod ab illis inpleri non posse certissimum est qui illo spiritu ac tumore uerba lenitatis atque humilitatis emittunt, ut non solum non mitigent conceptum furoris incendium, sed magis illud tam in suo quam in fratris conmoti sensu faciant conflagrare. qui tamen, etiamsi possent aliquo modo ipsi mites ac placidi permanere, nec sic quidem aliquos iustitiae caperent fructus, cum damno proximi patientiae sibi gloriam uindicantes et per hoc ab illa apostolica caritate omnimodis alieni, quae non quaerit quae sua sunt, sed ea quae aliorum. non enim ita diuitias concupiscit, ut lucrum sibi de proximi faciat detrimento, nec adquirere quicquam cum alterius desiderat nuditate. [*]( 16 Rom. 12, 21 25 I Cor. 13, 5 ) [*]( 2 penetrabilibua 0 extjrpare n 8 exciperit Π1Υ1 7 nec T 18 eos T 14 post placiditatem in II eorum deletum 15 noatre II1 16 illat Π (∑) illud apostolicum Tc malum in bono T 21 flagrare 27 conflagrare faciant T possint SII 22 mitis JI1 nec] ne Π non T 27 detrimentam 17* 28 naditatem Π1O )

458