Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Non ignoramus etiam aliud dementiae genus, quod sub colore fucatae patientiae in nonnullis fratribus inuenitur, quibus parum est iurgia conmouisse, nisi etiam instigatoriis [*]( 2 Ps. 54, 13—15 23 Dent. 32, 17 ) [*]( 2 per prophetam (prof. TIO) uim huius doloris TITOv 3 inquid T meos inquid 0 sustenaissem Π1 4 his IPO aduersus] aduersam Or super TITc 6 unianimae Π1 : unanime 2 unianimiB TI* unanimis Tv unanimes 0 12 abstinens II 14 ad refectionem ∑1 18 carmen X 19 hamilatione X 21 oratione JP orationem TI\' 22 mos. STIT mosayoam 0 23 diis TITv dii 0 24 ignorauerant T 26 fucatae TOi fugatae II factaa ∑1 fictae ∑2 )

456
uerbis ut feriantur inritent, cumque uel leui fuerint inpulsione contacti, aliam quoque partem corporis ingerunt uerberandam, quasi per hoc perfectionem mandati illius inpleturi quo dicitur: si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram, scripturae uim ac propositum penitus ignorantes. euangelicam namque patientiam per iracundiae uitium exercere se putant, ob quod radicitus excidendum non solum uicissitudo talionis et concertandi inritatio prohibetur, sed etiam furorem uerberantis geminatae iubemur iniuriae tolerantia mitigare.