Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Aliud quoque profanum tristitiae genus est, quod dignum conmemoratione non fuerat, nisi id a nonnullis fratribus sciremus admitti, qui cum tristificati fuerint uel irati ab ipso etiam pertinaciter abstinent cibo, ita ut, quod etiam dicere absque pudore non possumus, illi, qui dum placidi sunt refectionem cibi usque ad horam sextam uel ut multum nonam negant se posse differre, cum fuerint tristitia uel furore suppleti, ieiunia etiam biduana non sentiant tantamque inediae defectionem iracundiae satietate sustentent.

in quo plane sacrilegii crimen euidenter incurrunt, ieiunia scilicet, quae soli deo pro humiliatione cordis et purgatione uitiorum sunt specialiter offerenda, pro diabolico tumore tolerantes. quod tale est acsi orationes atque sacrificia non deo, sed daemoniis deferant illamque Moysaicam increpationem mereantur audire: sacrificauerunt daemoniis et non deo, dis, quos non nouerant.