Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Sicut et ab abbate Macario, qui habitationem Scitioticae solitudinis primus inuenit, mortuum suscitatum esse reminiscimur. nam cum haereticus quidam, qui Eunomii perfidiam sectabatur, sinceritatem catholicae fidei arte dialectica subuertere conaretur magnamque iam hominum multitudinem decepisset, rogatus a catholicis uiris, qui ruina tantae [*](3 cf. I Cor. 13, 1-3 8 I Cor. 12, 8-10 12 L c. 31 16 cf. I Cor. 13, 8 ) [*](1 ante haec in 77 est II-, sed m. 2 ut uid. 3 noncupatnr Π1 hominum] homo loquar 77 5 ac om. T prof. Π 6 martdrio 0 7 praeferatar 2 8 et X: adque II atque T Oʋ ali 2 et sie deinceps 9 alii fides... 10 sanitatum om. 77 12 et om. T inqaid ΠΟ 13 nobis niam ΠΟc 15 in ante illorum om. 77 17 perpetua 77 21 cohortaaet S 22 et om. T ab om. 770 machario 77T inhabitationem O achythioticae 2 scithioticae 7P 23 resuscitatum 0 24 ereticas 0 26 conaretar subuertere T )

429
subuersionis grauissime mouebantur, beatus Macarius, ut simplicitatem totius Aegypti ab infidelitatis naufragio liberaret, aduenit.

quem cum haereticus arte dialectica fuisset adgressus et ad Aristotelicas ignorantem spinas uellet abducere, beatus Macarius apostolica multiloquium eius breuitate concludens, non est, inquit, in uerbo regnum dei, sed in uirtute: eamus igitur ad sepulchra et nomen domini super mortuum qui primus inuentus fuerit inuocemus ac sicut scriptum est ostendamus ex operibus fidem nostram, ut manifestissima rectae fidei documenta eius testimonio declarentur et perspicuam ueritatem non inani disputatione uerborum, sed uirtute signorum et illo quod non potest falli iudicio conprobemus.

quo audito haereticus coram circumstanti plebe pudore constrictus cum ad praesens praebere se condicioni propositae simulasset adsensum seque adfuturum in crastinum promisisset, postero die expectantibus uniuersis, qui studiosius ad condictum locum spectaculi huius cupiditate confluxerant, exterritus conscientia suae infidelitatis aufugit ac protinus ab uniuersa Aegypto transmigrauit. quem cum beatus Macarius usque ad horam nonam cum populis praestolatus pro sua conscientia declinasse uidisset, adsumens plebem, quae ab illo fuerat deprauata, ad condicta sepulchra perrexit.

hunc autem Aegyptiis morem Nili fluminis inuexit eluuies, ut, quoniam uniuersa terrae illius latitudo instar inmensi pelagi non paruo anni tempore solita aquarum eruptione contegitur, ita ut nulla tunc cuiquam uiandi copia nisi lemborum transuectione tribuatur, corpora mortuorum pigmentis condita redolentibus in [*]( 5 I Cor. 4, 20 8 cf. Iac. 2, 14 ) [*]( 1 macharius TIT ut om. 0 4 ad om. Z adducere Π T (non O) 5 macharias IITO 6 inquid ΠO 7 sepnlcra O 9 manifestissime Tv 10 testimonia II 11 sed] sed in 71 13 auditu Π1 ereticua 0 circumstante IPT podore Π. 14 se om. T conditioni TIT 16 exspect. II 17 spectaculi huius ...... §. 6 fin. praestigiis fidem desunt in II, uno archetypi folio deperdito: librarium fugisse hunc defectum inde colligitur, quod in eadem linea scribere perrexit confluxerunt 0 18 aufugit] haut fugit Σ 19 macharius T 20 ad om. T 22 sepulcra 0 25 inruptione T 26 limborum 2 )

430
editioribus cellulis recondantur. nam madens ebrietate continua terrae illius solum humandi arcet officium. si qua enim cadauera defossa susceperit, euomere ad superficiem suam inundationum nimietate conpellitur.

cum igitur antiquissimo cuidam cadaueri beatus Macarius adstitisset, ait: o homo, si uenisset huc mecum haereticus ille filius perditionis et adstante ipso nomen Christi dei mei inuocans exclamassem, utrumne coram his, qui paene eius fuerant fraude subuersi, surrecturus fuisses edicito. tum ille consurgens adnuentis uoce respondit. quem interrogans abbas Macarius quidnam fuisset aliquando, cum frueretur hac uita, uel qua hominum fuisset aetate aut si nomen Christi tunc temporis cognouisset, ille sub antiquissimis regibus se uixisse respondit Christique nomen adseruit illis se nec audisse temporibus.

oui rursus abbas Maoarius, dormi, inquit, in pace cum ceteris in tuo ordine, a Christo in fine temporum suscitandus. haec igitur eius uirtus et gratia quantum in ipso fuit semper fortasse latuisset, nisi eum necessitas totius prouinciae periclitantis et erga Christum plena deuotio amorque sincerus istud exercere miraculum conpulisset. quod utique ut ab eo fieret non ostentatio gloriae, sed caritas Christi et totius plebis extorsit utilitas: ut beatum quoque Heliam fecisse Regnorum lectio manifestat, qui ignem de caelo super hostias inpositas pyrae idcirco descendere postulauit, ut periclitantem pseudoprophetarum praestigiis fidem totius populi liberaret.