Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Et ut hoc ipsum quod diximus uel testimoniis ueterum uel diuinis oraculis adprobemus, quid beatus Pafnutius uel de admiratione signorum uel de gratia senserit puritatis, immo quid angeli reuelatione cognouerit, ipsius uerbis atque experimentis rectius proferemus. hic namque ita multis uigens annis districtione praecipua, ut crederet se etiam carnalis concupiscentiae laqueis penitus absolutum, eo quod cunctis infestationibus daemonum quibus diu aperteque conflixerat superiorem se esse factum sentiret, dum aduenientibus uiris sanctis pulmentum lenticulae, quod illi atheran nominant, praepararet, manus eius, ut adsolet, in clibano flamma superuolitante conbusta est.

quo facto tristificatus magnum in modum coepit secum tacitus uoluere, cur ignis, inquiens, mecum non habet pacem, cum diriora mihi daemonum cesserint proelia? aut quemadmodum me in illo metuendo examinis die pertransiturus ille ignis inextinguibilis et inquisitor meritorum omnium non tenebit, cui nunc extrinsecus hic temporalis ac paruulus non pepercit ? cumque aestuanti huiuscemodi cogitationibus atque tristitia sopor subitus obrepsisset, adueniens angelus domini, cur, inquit, Pafnuti, tristis es, quod necdum tibi pacatus sit ignis iste terrenus, cum adhuc resideat in membris tuis carnalium motuum necdum ad purum excocta conmotio ?

cuius [*](3 scribi mererentur TO 5 VITII 0 6 fafnutius Z pahfnfftius 0 7 ammiratione H 10 destrictione ΣΟ praecipue JII 12 aperteque] a parte Π 13 factum esse IITv 14 theran uel iheran T 15 in clibano ut adsolet TITOv: at cf. Inst. V, 40,2, ubi rei narratae praemittitur: quod.. solet.. euenire 16 quod Π1. tristi [ factus Π1 tristis factus Π2 magnum in domum 7I1 manens in domo coniecit Π2 immodum 0 17 quur 0 18 duriora T 19 pertransiturus ille scripsi: pertransiturus si ille 2 per Be transiturum (transitorum Π1) ille IITOv 21 temporalia Π1 23 obrepisset Π1 O 24 qnnr inquid pahfnũti 0 qod T 25 iste ignis S ) [*](28* )

436
radices donec in tuis uiuunt medullis, ignem istum materialem nequaquam tibi pacificum esse permittent. quem utique innoxium alias sentire non poteris, nisi omnes internos motus his indiciis in temet ipso experiaris extinctos: uade, adprehende nudam et pulcherrimam uirginem, et si illam tenens tranquillitatem tui cordis inmobilem aestusque carnales pacificos in te senseris perdurasse, huius quoque uisibilis flammae mitis atque innoxius in modum illorum trium in Babylonia puerorum te adlambet adtactus.

itaque senex huiusmodi reuelatione perculsus non quidem experimenti diuinitus demonstrati pericla consuluit, sed interrogans conscientiam suam et puritatem sui cordis examinans nec adhuc pondus castimoniae suae huius probationis ponderi conpensare coniectans, non mirum est, ait, si cedentibus mihi inmundorum spirituum proeliis adustiones ignis, quas dirissimis congressibus daemonum inferi-ores esse credebam, adhuc aduersum me senserim saeuientes.

maior quippe est uirtus ac sublimior gratia internam libidinem carnis extinguere quam nequitias daemonum extrinsecus inruentes signo domini ac uirtutis altissimae potentia subiugare uel de obsessis corporibus nominis diuini inuocatione propellere.

Huc usque abba Nesteros rationem de uera charismatum operatione consummans nos ad senis Ioseph cellam, quae sex ferme milibus ab ipso aberat, properantes doctrinae suae institutione prosecutus est. [*]( 3 metus IP is 2 5 palcerrimam 0 8 immodum 0 babilloniam II babilonia TO 9 ablanbet 2 allamberit T huiuscemodi 0 10 perienla Ov 11 consulit T 12 nee] necdum T 13 conpenBare conieetans] compenBans T 15 durissimis T congressionibus 0 16 aduersus T 19 altissime (e ex corr.) 2 altissimi Tr potentiae 20 subrogare T 21 huo] hoc 2 nectoros 0 orationem ΠΥOv: cf. cap. 1,3 22 iosep 2 cellulam T 24 Ezplicit abbatis nesterotis de charismatibus diuinis Σ Explicit abbatis nesterotis conlatio secunda. Incipit abbatis ioseph de amititia Π Eiplicit conlatio nesterotis T Incipiant (om. II) capitnla conlationis primae (pr. om. T) abbatis ioseph de amicitia (amititia Π1 Υ) Σ Π Υ Explicit conlatio abbatis nestoros XVa. Incipit abbatis ioseph de amicitia. IT capitula. 0 )

437