Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quapropter hoc unicuique utile atque conueniens est, ut secundum propositum quod elegit siue gratiam quam accepit summo studio ac diligentia ad operis arrepti perfectionem peruenire festinet et aliorum quidem laudans admiransque MUtes nequaquam a sua quam semel elegit professione discedat, sciens secundum apostolum unum quidem esse corpus ecclesiae, multa autem membra, et habere eam donationes secundum gratiam quae nobis data est differentes, siue prophetiam secundum rationem fidei, siue ministerium in ministerio, siue qui docet in doctrina, siue qui exhortatur in exhortatione, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. nec enim ulla membra aliorum sibi membrorum possunt ministeria uindicare, quia nec oculi manuum nec nares aurium utuntur officio. et idcirco non omnes apostoli, non omnes prophetae. non omnes doctores, non omnes gratiam habent curationum non omnes linguis loquuntur, non omnes interpretantur. [*]( 15 cf. Rom. 12, 4 sq. 17 1. c. 6-8 25 of. I Cor. 12, 28 ) [*]( 2 abbraham T loht 0 post placuisse v addit scimus, sed uidetur meminimas ex praecedenti enuntiato supplendum 3 machariam TIT mansuitudinis Π1 sapientiae T 4 xenodoci uita 2 aput ΣΟ alexandream Π1 7 oppreseia 2TO exequentes 0 8 aelimosinam II elemosinam 0 9 pietatej uoluntate T 11 elegerit T 14 quem II 18 differenter T prof. II 19 ministrando ΥΟv 22 solitudine II1 23 ministeria poesunt T 24 naris II1 26 prof. IIO 26 gratiam TO: gratia 2 gratias II v 27 omnis II1 locuntur 20 ) [*]( XIII. Cass. 2. ) [*]( 26 )

402