Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Haec igitur πϱαxτιxή, quae duobus ut dictum est subsistit modis, erga multas professiones studiaque diuiditur. quidam enim summam intentionis suae erga heremi secreta et cordis constituunt puritatem, ut in praeteritis Heliam et Helisaeum nostrisque temporibus beatum Antonium aliosque eiusdem propositi sectatores familiarissime deo per silentium solitudinis cohaesisse cognoscimus.

quidam erga institntionem fratrum et peruigilem coenobiorum curam omnem studii sui sollicitudinem dediderunt, ut nuper abbatem Iohannem, qui in uicinia ciuitatis cui nomen est Thmuis grandi coenobio praefuit, ac nonnullos eiusdem meriti uiros apostolicis etiam signis meminimus claruisse. quosdam xenodochii et [*]( 8 Hierem. 1, 10 ) [*]( 2 adprehendit IIT 4 tamen est Tv duplici rmtione T 5 sudandam II tam in Tv 8 iDqaid 0 11 quatuor T 15 stqae animae passiones om. II animi T 17 ΠpaTIkH II Πpax⊖IKH T 18 mnltis IP 20 ut] et Υ1 eliam 0 21 helisseum Z heliMam T elisseum 0 24 peraigelem Π Bui om. Xr 25 dedenmt ΠΥΟc naper beatum iohannem abbtem T 26 in om. II aicina II thumuis 2 himie T thembis 0 eoenebio X 27 eine II 28 xenodocii ΣΟ et susceptionis om. T )

401
susceptionis pium delectat obsequium, per quod etiam in praeteritis Abraham patriarcham et Loth domino placuisse et nuper beatum Macarium singularis mansuetudinis ac patientiae uirum, qui zenodoehio ita apud Alexandriam praefuit, ut nulli eorum qui solitudinis secreta sectati sunt inferior sit credendus.

quidam eligentes aegrotantium curam, alii intercessionem quae pro miseris atque obpressis inpenditur exsequentes aut doctrinae instantes aut elemosynam pauperibus largientes inter magnos ac summos uiros pro affectu suo ac pietate uiguerunt.