Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS: Huic sensui, cuius pietas abrupte a nobis non potest inprobari, illud uidetur obsistere quod ad destructionem liberi tendit arbitrii. nam cum multos gentilium, qui utique diuini adiutorii gratiam non merentur, non solum frugalitatis atque patientiae, sed, quod magis mirum est, etiam castitatis uideamus fulgere uirtutibus, quomodo captiuato liberae uoluntatis arbitrio dei munere conlatae illis fuisse credendae sunt, cum utique mundanae sapientiae sectatores non solum dei gratiam, sed ipsum etiam uerum deum penitus ignorantes, quantum uel serie lectionis uel quorundam traditione cognouimus, summam castimoniae puritatem proprii laboris industria possedisse dicantur?