Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Nemo autem aestimet haec a nobis eb hoc fuisse prolata, ut nitamur adstruece summam salutis in nostrae fidei dicione consistere secundum quorundam profanam opiaionem, qui totum libero arbitrio deputantes gretiam dei dispeasari secundum meritum uniuscuiusque definiunt: eed absoluta plane pronuntiamus sententia etiam exuberare gratiam dei et transgredi humanae interdum infidelitatis angustias.

quod in illo euangelico regnlo faoiom fnisse reminiscimur, qui dum faciliuscredit aegrotantem filium suum posse curari quam mortuum suscitari, praesentiam domini festinus inplorat dicens: damine, descende prius quam moriatar filine meas. cuius infidelitatem lieat his sermonibus Chrietus arguerit: nisi signa et prodigia uideritis, non creditis, tamen non secundum infirmitatem fidei eius gratiam suae diuinitatis exercuit nec praesentia corporali, quemadmodum ille crediderat, letales febriam morbos, sed uerbo suae potestatis exclusit dicens: uade, filius tuus uiuit.

quam superabundantiam gratke etiam in illina paraljtici curatione dominum legimna affudisse, cum ei languoris sui tantum, quo corpus fuerat resolutum, remedia poacenti animae prius ingerit sespitatem dieans: constans este fili, dimittuntur tibi peccata tua. poat quod non oredentibna seribis posse eam remittera humana peeoata ad confundendam incradulitatem corum etiam membra eius paralyaeos ualitudine resoluta potestatis suae sermone restrinxit dicens: quid cogitatis mala in cordibus uestris? quid est facilius, dicere: [*]( 1 Nemo autem.... 5 definiant] Prosp. 17, 1 ) [*]( 11 lob. 4. 49 13 1. c. 48 17 1. a 60 21 Mt 9, 2 25 1. c. 4—6 ) [*](1 XVII O extimet O 3 quorũdam Υ4 dispensataris O 6 sanse T 7 interdum humanae Πc 13 credetis O 15 quemammodum E 16 uerbum Π1 nerbo sed T 17 superhab. Π2 18 paralatici Σ paralit. ΥΟ 19 langoris O 21 bospitatem Π1 filii 0 23 parmittere Π1 confundendum 0 24 paraliseos 0 ualetudine ΣΠ1 26 restinxit O)

392
dimittuntur tibi peccata, aut dicere: surge et ambula? ut sciatis autem quia filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: surge, tolle lectum tuum et uade in domum tuam.

similiter etiam in illo, qui triginta et octo annos iuxta natatoriae crepidinem frustra decumbens de aquae illius motu sperauerat medicinam, munificentiam uHroneae largitatis ostendit. nam cum uolens eum ad salutis remedia prouocare dixisset ei: uis sanus fieri? cumque ille de humani adiutorii inopia quereretur ac diceret: hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam, incredulitati eius et ignorantiae ueniam tribuens pristinae eum sanitati non illa qua sperauerat uia, sed qua uoluit dominus miseratione restituit dicens: surge, tolle lectum tuum et uade in domum tuam.

et quid mirum si haec domini potestate gesta narrentur, cum similia etiam per seruos suos diuina gratia fuerit operata? ingredientibus namque templum Petro et Iohanne cum ille claudus ex utero matris, qui gressum penitus ignorabat, elemosynam postularet, illi non uilia aera quae poscebat infirmus, sed gressus officia largiuntur et paruiesimae stipis sperantem solacia insperatae salutis praemiis locupletant dicente Petro: argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Iesu Christi Naza-, reni surge et ambula.