Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Nam libertatem scriptura diuina nostri confirmat arbitrii dicens: omni custodia serua taam cor, sed infirmitatem eius apostolus manifestat dicens: dominus custodiat corda uestra et intellegentias uestras in Christo Iesu. uirtutem liberi arbitrii Daaid enuntiat dicens: inclinaui cor meum ad faciendas iustificationes tuas, sed infirmitatem eius idem onuis similiter docet inclina, inquiens, cor meum in testimonia taa: et non in auaritiam, Salomon quoque: inclinet dominus corda nostra ad se, ut ambulemus in uniuersis uiis eius, et custodiamas mandata eius, et caerimonias eius, et iudicia eius.

potestatem desigoat arbitrii nostri psalmographus dicens: cohibe linguam taam a malo: et labia taa ne loquantur dolum: infirmitatem eius nostra protestatur oratio dicentibus nobis: pone domine custodiam oris meo: et ostium circumstantiae labiis meis. arbitrii [*]( 4 at autem.... 10 inuenio] Prosper 4, I ) [*]( 9 Bom. 7, 18 13 Prov. 4, 23 13 Phil. 4, 7 15 Pa. 118, 112 17 L c. 36 19 III Reg. 8, 58 33 Ps. 33, 14 25 Pt. 140, 3 ) [*](2 prodeMt O 3 dominus Πv 4 tribuat II1 incolomitatis ΠΥ post inpertiat in T eap. 10 incipit 11 nulladistinctio in Υ 12 omnia Z 15 enuntiauit 71 11 inclinaui ΣΙΙ1. (xλιvov LXX sine scripturae uarietate) 19 salamon ΣΠ inclinet inquit (inquid O) IITO 21 aerem. II eaeremonia T 22 psalmografhus 2 psalmigraphus T 26 circuminstantiae Σ )

375
noetri facultas a domino declaratur, cum dicitur: solue uincula colli tui captiua filia Sion: fragilitatem eius propheta decantat dicens: dominus soluit conpeditos, et: disrupisti ninonla mea: tibi sacrificabo hostiam laudis.

audimus in enangelio dominum connocantem, ut ad eum per liberum properemus arbitrium: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, etegoreficiam uos, sed infirmitatem eius idem dominus protestatur dieena: nemo potest uenire ad me nisi pater qui misit me adtraxerit eum. apostolus liberum arbitrium nostrum indicat dicens: sic currite ut conprehendatis, sed infirmitatem eius Iohannes Baptista testatur, cum ait: non potest homo accipere a se quicquam nisi fuerit ei datum de caelo.

iubemur animas nostras sollicite custodire propheta dicente: custodite animas uestras, sed eodem spiritu alius propheta proclamat: nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilauit qui custodit eam. apostolus Philippensibus scribens, ut liberum eorum designet arbitrium, cum metu et tremore, inquit, uestram salutem operamini: sed ut infirmitatem eius ostendat, adiungit: deus est enim qui operatur in nobis et uelle et perficere, pro bona uoluntate.