Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quantum enim quis in lenitate ac patientia cordis, tantum in corporis puritate proficiet, quantoque longius iracundiae propulerit passionem, tanto castitatem tenacius obtinebit. non enim aestus corporis declinabit nisi qui animi motus ante conpresserit. quod apertissime saluatoris nostri ore laudata beatitudo declarat: beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.

non ergo aliter nostram possidebimus terram, id est non alias dicioni nostrae rebellis [*]( 2 Pa. 15, 8 14 Pt. 24, 15 27 Mt. 5, 4 ) [*](-2 exertique Π1 prenid. 0 8 dnο͠ Π1 4 enim TO- 5 ads (ass-) equitur ΠΥO 7 rarsum T ad eadem reuolbator O 8 dexterasqae O 12 dextetas Σv 13 prof. Π 14 quoniam Υv euellit Π 15 meus Π1 ueredice II 18 omnem curam ΠΥΟv 20 ita om. T 23 irancundiae II 24 opi. H 26 decliuauit 2 )

342
huius corporis terra subdetur, nisi mens nostra prius fuerit patientiae lenitate fundata, nec poterit quis aduersus carnem suam insurgentia libidinis bella conprimere, nisi prius armis mansuetudinis instruator: mansueti enim possidebunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. hanc, inquam, terram quemadmodum obtinere possimus idem propheta in consequentibus psalmi ipsius docet: eipecta dominum, et custodi uiam eius: etexaltabit te ut hereditate capias terram.

constat igitur ad possessionem terrae istius firmiter obtinendam neminem posse conscendere nisi illos tantum, qui per inmobilem patientiae lenitatem uias domini duras ac praecepta seruantes de caeno carnalium passionum extrahente eodem fuerint exaltati. mansueti ergo possidebunt terram et non solum possidebunt eam, sed etiam delectabuntur in multitudine pacis, qua nemo, in cuius carne adhuc bella concupiscentiae suscitantur, stabiliter perfruetur. necesse est enim infestari eum dirissimis daemoniorum proeliis et ignitis luxuriae iaculis sauciatum a terrae suae possessione deuolui, donec dominus auferat bella usque ad fines terrae eius, arcum conterat et confringat arma, et scata conburat igni, illo scilicet quem uenit dominus mittere super terram, arcus etiam et arma confringa.t, quibus aduersus eum nequitiae spiritales diebus ac noctibus dimicantes ignitis configebant cor eius iaculis passionum.

et ita cum eum dominus conterens bella ab omnibus incentiuorum aestibus liberarit, ad illum puritatis perueniet statum, ut deposita confusione, qua semet [*](4 Ps. 36, 11 et 29 7 l. c. 34 14 1. c. 11 20 Ps. 45, 10 22 ef. Luc. 12, 49 ) [*](1 corporis nostri T 3 conpremere Π 4 emm] autem T 6 opt. ΣΥ 7 prof. II edooet Πv exspecta T 8 uiss. Υ20 exaltauit Σ 9 hereditatem Π terrae Π2 10 opt. ST 13 passionem Π1 14 ergo] antem Υ 15 eam om. T moltitudinem Π16 quia Σ1Π1qui0 18 durissumis Σ1O daemoniorum Σ1; daemonom rell. v lnzoriae II 20 arcumque T 21 confringit H1 combnrit Π1 conburet Tl 22 igne 2 25 passionem II\' )

343
ipsum, id est carnem suam dum inpugnarecur horrebat, incipiat ea uelut purissimo tabernaculo delectari (non enim accedent ad eam mala: et flagellum non adpropinquabit tabernaculo eius), ad illud scilicet propheticum patientiae uirtute perueniens, ut mansuetudinis merito non modo suam hefeditet terram, uerum etiam delectetur in multitudine pacis.

ubi autem adhnc superest sollicitndo certaminis, pacis esse non potest multitudo. non enim ait \'deleetabuntur in pace\', sed in multitudine pacis. per quod euidenter ostenditur ita efficacissimam medicinam cordis esse patientiam secundum illud Salomonis: mansuetus uir cordis est medicus, ut non solum irae, tristitiae, acediae, cenodoxise, superbiae, uerum etiam libidinis omniumque pariter extirpet fomitem uitiorum. in longanimitate enim, ut ait Salomon, prosperitas regibus. nam qui mitis semper atque tranquillus est, nec iracundiae perturbatione succenditur nec acediae atque tristitiae angore consumitur nec cenodoxiae uanitate distenditur nec superbiae tumore sustollitur. pax enim muita diligentibus nomen domini: et non est illis scandalum.

et ideo non inmerito pronuntiatur: melior patiens forte, et qui continet iram capiente urbem. hanc igitur pacem donec firmam atque perpetuam obtinere mereamur, multis necesse est nos inpugnationibus adtemptari frequenterque nobis est uersiculus iste cum gemitu lacrimisque repetendus: miser factus sum, et adflictus sam usque quaque: tota die contristatus ingrediebar. quoniam lumbi mei inpleti [*]( 2 Pe. 90, 10 6 Ps. 36, 11 11 Prov. 14, 30 (LXX) 14 Prov. 25,15 (LXX) 19 Pb. 118, 165 21 Prov. 16, 32 (LXX) 25 Ps. 37, 7—8 ) [*]( 1 orrebat TO 2 uelnd T 3 accedunt ΣΟ approprinquabit 2 4 prof. n 7 adhuc om. T 11 salamonia 2 mansueti II 12 irae et T 14 extirpet ΣΟ: exst. Π̄Υ 15 salamon ΣΠ 17 consumetureΠ1 19 domini) tuum. 0 21 forte ΣΠΥΟ(in 2 e corr. c i m.1) ef. XVIII, 13, 2 continent ΣΠ1 22 oapient Π1 capienti JP capiet 0 23 opt ΣΥ 24 adtemtari ΣΟ uerseculusn 26 adflictus] incuruatus T )

344
sunt inlusionibus, et: non est sanitas in oarne mea a facie irae tuae: non est pax ossibus meis a facie insipientiae meae.

tunc enim haee eonpetenter et in ueritate deftebimus, quando post longam puritatem corporis nostri, sperantee iam carnalia nos omnimodis euasisse contagia, stimulos carnis ob elationem cordis aduersum nos rursum sentimus insurgere uel certe per fallaciam somniorum inpuritas nos pristinae conluuionis adspargit. cum enim coeperit quis diuturna cordis et corporis puritate gaudere, necesse est ut, dum se credit ulterius iam non posse ab illa sinceritate deuolui, intra semet ipsum quodammodo glorietur et dicat: ego dixi in abundantia mea:

non mouebor in aeternum: sed cum utiliter a domino subreliotus illum puritatis statum, in quo sibimet confidebat, senserit proturbari seseque in illo spiritali uiderit titubare suceessu, recurrat protinus ad illius integritatis auetorem et agnoscens infirmitatem suam confiteatur et dioat: domine, non in mea, sed in tua uoluntate praestitisti decori meo uirtutem. auertisti faciem tuam, et factus sum eonturbatus: illud quoque beati Iob: si lotus fuero quasi. aquis niuis, et fulserint uelut mundissimae manus meae: tamen sordibus intingues me, et abominabuntur me uestimenta mea.

quod tamen is qui suo uitio se in sordibus tinguit non potest suo dicere creatori. donec ergo ad perfectum puritatis perueniat statum, necesse est eum inaequalitatibus istis frequentius erudiri, quoad usque per dei gratiam confirmatus in illa quam adpetit puritate efficaciter dicere mereatur: expectans expectaui dominum, et respexit me. et exaudiuit deprecationem [*]( 1 L c. 4 12 PS. 29, 7 17 L c. 8 00 Iob. 9, 30—31 28 Pa. 89, 2—3 ) [*]( 3 eompetenter haec T 6 stimulusΠ1 7 per] ad Π 8 adspargit O: aspergit Π1 aspergit ΣΠ2ΥT enim] ergo Πv 12 mea abundantia T 19 anertia Π tnam a me et ΥΟv 21 uelad Υ 22 intinges Π 24 tinguit Υ O: tingit SII 27 per d. gr.] dei gratia T 28 exspectans exsp. Π 29 precem n )

345
meam: et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis. et statuit supra petram pedes meos: et direxit gressus meos.