Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Istam, istam mens indesinenter formulam teneat, donec usu eius incessabili et iugi meditatione firmata cunctarum cogitationum diuitias amplasque substantias abiciat ac refutet, atque ita uersiculi huius paupertate constricta ad illam euangelicam beatitudinem, quae inter ceteras beatitudines primatum tenet, prona facilitate perueniat. beati enim inquit pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. et ita quis per istiusmodi paupertatem egregius pauper exsistens illud propheticum inplebit eloquium: pauper et inops laudabit nomen domini.

et re nera quae maior aut sanctior potest esse paupertas quam illius, qui nihil se praesidii, nihil uirium habere cognoscens de aliena largitate cotidianum poeoit auxilium, et uitam suam atque substantiam singulis quibusque momentis diuina ope intellegens sustentari uerum se mendicum domini non inmerito profitetur, suppliciter ad eum cotidie clamans: ego autem mendicus et pauper sum: deus adiuuat me. ac sic ad iliam quoque multiformem scientiam dei ipso inluminante conscendens incipiat deinceps sublimioribus ac sacratioribus mysteriis saginari secundum illud quod dicitur per prophetam: montes excelsi ceruis: petra refugium erinaceis.

quod satis proprie huio quem diximus sensqi coaptatur, eo quod quisquis in simplicitate atque innocentia perseuerans nulli est noxius uel molestus, sed sua tantum simplicitate contentus solummodo se ab insidiantium praeda desiderat [*]( 6 Ht. 5, 3 9 Ps. 73, 21 16 Ps. 39, 18 (LXX) 21 Ps. 103, 18. ) [*]( 1 X- O istam istam VOP: ista D isttun Xs 4 adqua V 0 5 bentitudinem euangelicam V 6 pruna V proma Dl. inpuid VD 7 pauperis V ipsurum V 9 existena DOP X prof. VDP 10 inobs V - 18 cottid. DX , adque V 16 cottid. D 17 adiuuat V: adiuua rell. v post\' me in 0 eap. 11 incipit 18 multiturmem V 19 concendeas V 20 nlist. 0 prof. VD 21 petre 0 erinacis Y erenaceia D1 erenacxis D\' arenacis 0 herinacia P ericiis X . 22 quem] q, V 23 adque V 25 c̃tẽptur D solamodo V: )

304
contutari, uelut erinaceas spiritalis effectus iugi euangelicae illius petrae uelamine protegatur, id est memoria dominicae passionis praedictique uersiculi incessabili meditatione munitus infestantis inimici declinet insidias. de his spiritalibus erinaceis et in Prouerbiis ita dicitur: et erinacei gens inualida, qui fecerunt in petris domos suas.

et re uera quid inualidius Christiano, quid infirmius monacho, cui non solum nulla iniuriarum uindicta subpeditat, sed ne lenis quidem tacitaque commotio saltim intrinsecus pullulare conceditur ? quisquis autem ex hoc proficiens statu non solum innocentiae simplicitatem possidet, sed etiam discretionis uirtute munitus uirulentorum serpentium exterminator effectus est habens contritum Satanan sub pedibus suis, et ad figuram rationa- . bilis cerui mentis alacritate peruenit, pascetur in propheticis atque apostolicis montibus, id est excelsissimis eorum ac sublimissimis sacramentis. quorum iugi pascuo uegetatus omnes quoque psalmorum adfectus in se recipiens ita incipiet decantare, ut eos non tamquam a propheta conpositos, sed uelut a se editos quasi orationem propriam profunda cordis conpunctione depromat uel certe ad suam personam aestimet eos fuisse directos, eorumque sententias non tunc tantummodo per prophetam aut in propheta fuisse conpletas, sed in se cotidie geri inplerique cognoscat.

tunc enim scriptnrae diuinae nobis [*]( 5 Prov. 90, 26 (LXX) ) [*]( 1 inaceus D herinatiaB P ericins X 2 protigatur V memorie 0 4 infeatantes VO infectantis D1 is 0 erinaciis D* herinaciia P ericiis X 5 et post dicitur om. 0 erinacei D\'0: erinacis Y erinadi D\' herinacis P ericii X 6 damna D X 7 mnnacho V 9 commatio Y saltem 0 intrinsicua V conciditur D1 11 munitnr D1 12 erterminatnr V .13 aatanan D satan V sathanan 0\'X sathan O*: otn. P rationalis 0 14 prof. VDP 15 adque Y 16 pascua D2OP2. X uegitatus VP uegetator Dl 17 adfectnr D1 18 prof. VP conpoaitus V 19 editos V 21 directus V sententiam V tantummudo V 22 profetam YDP profeta YP conpletoa tx conpletus V cottid. D 23 geri inpL] gerique D* scribt. VO nubis Y )

305
clarius perpatescunt et quodammodo earum uenae medullaeque pandnntur, quando experientia nostra earum non tantum percipit, sed etiam praeuenit notionem, sensusque uerborum non per expositionem nobis, sed per documenta reserantur. eundem namque recipientes cordis affectum, quo quisque decantatus uel conscriptus est psalmus, uelut auctores eius facti praecedemus magis intellectum ipsius quam sequemur, id est ut prius dictorum uirtutem quam notitiam colligentes, quid in nobis gestum sit uel cotidianis geratur incursibus superueniente eorum meditatione quodammodo recordemur, et quid nobis uel neglegentia nostra pepererit uel diligentia conquisierit uel prouidentia diuina contulerit uel instigatio fraudauerit inimici uel subtraxerit lubrica ac subtilis obliuio uel intulerit humana fragilitas seu inprouida fefellerit ignoratio, decantantes reminiBcamur.

omnes namque hoe adfectus in Psalmis inuenimus expressos, ut ea quae incurrerint uelut in speculo purissimo peruidentes efficacius agnoscamus et ita magistris adfectibus eruditi non ut audita, sed tamquam perspecta palpemus, nec tamquam memoriae conmendata, sed uelut ipsi rerum naturae insita de interno cordis parturiamus adfectu, ut eorum sensus non textu lectionis, sed experientia praecedente penetremus. atque ita ad illam orationis incorruptionem mens nostra perueniet, ad quam in superiore tractatu, quantum dominus donare dignatus est, ordo conlationis ascendit: quae non solum nullius imaginis occupatur intuitu, sed etiam nulla uocis, nulla uerborum proeecutione distinguitur, ignita uero mentis intentione per ineffabilem [*]( 25 cf. VnII, 25 ) [*]( 2 nustra eorum V 3 pereepit V nationem V 4 etpnsitionem V docimenta VDl 5 recipientis VDXP 6 decantatur D conscriptfl D* 7 praecedemas OX: praecidimus V1P1 praecedimas VDP* intillectam V. sequemur VOX: sequamur D\' sequimar D\'P 9 cottid. D 14 ignorantia 0 16 expressus V 17 puidentis D\' efficatius DX 18 prospecta D perspecta ... 19 tamquam om. 0 22 adque VO incurrupt. Y 23 perueniat X 26 intaitur D1 proseqautione 0 ) [*]( XIII. Cus. 8. ) [*]( 20 )

306
cordis excessum inexplebili spiritus alacritate profertur, quamque mens extra omnes sensus ac uisibiles effecta materies gemitibus inenarrabilibus atque suspiriis profundit ad deum.