Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Hic ergo nobis principalis debet esse conatus, haec immobilis destinatio cordis iugiter adfectanda, ut diuinis rebus ac deo mens semper inhaereat. quidquid ab hac diuersum est, quamuis magnum, secundum tamen aut etiam infimum seu certe noxium iudicandum est. huius mentis uel actus figura etiam in euangelio per Martham et Mariam pulcherrime designatur. cum enim Martha sancto utique ministerio deseruiret, utpote quae ipsi domino eiusque discipulis ministrabat, et Maria spiritali tantummodo intenta doctrinae Iesu pedibus inhaereret, quos osculans bonae confessionis liniebat unguento, praefertur tamen a domino, quod et meliorem elegerit partem et eam quae ab ea non possit auferri.

nam cum laboraret Martha pia [*](1 ut nón D posBedeat Dl otiose X 2 qui] q; D 6 omnem faccultatum D* 7 profeccionis D 8 per illft D 13 omnes W 14 quicquid WX 16 haec DWl 17 dispersionis D 18 direccionis D 20 distenacio D1 21 quicquid D \' i WX 22 secondum D1 24 martam D 28 linebat ungento W 29 elegeret D1 30 acferri D1 )

15
sollicitudine ac dispensatione distenta, solam se uidens ad tantum ministerium non posse sufficere adiutorium sororis a domino postulat dicens: non tibi sedet quia soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo ei ut me adiuuet. utique non ad uile opus, sed ad laudabile eam ministerium prouocabat. et tamen quid audit a domino? Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima: paucis uero opus est aut etiam uno. Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea. uidetis ergo principale bonum in theoria sola, id est in contemplatione diuina dominum posuisse.

unde ceteras uirtutes, licet necessarias et utiles bonasque pronuntiemus, secundo tamen gradu censendas esse decernimus, quia uniuersae huius unius patrantur obtentu. dicens enim dominus: sollicita es et turbaris erga multa, paucis uero opus est aut etiam uno, summum bonum non in actuali quamuis laudabili opere et multis fructibus abundanti, sed in sua contemplatione quae uere simplex et una est collocauit, paucis opus esse pronuntians ad perfectam beatitudinem, id est illa theoria quae prius in paucorum seruabatur consideratione sanctorum. a quorum contemplatione conscendens is qui adhuc in profectu positus est ad illud quoque quod unum dicitur, id est dei solius intuitum ipso adiuuante perueniet, ut scilicet etiam sanctorum actus ac ministeria mirifica supergressus solius dei iam pulchritudine scientiaque pascatur.

Maria ergo bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea. et hoc diligentius intuendum est. nam cum dicit Maria bonam partem elegit, licet taceat de Martha et nequaquam eam uituperare uideatur, illam tamen laudans hanc inferiorem esse pronuntiat. rursum cum dicit quae non auferetur ab ea, ostendit quod ab hac sua [*]( 3 Lnc. 10, 40 6 1. c. 41-42 ) [*]( 6 audiuit D 7 plorima D1 11 possaisBe D1 12 bonuque om. Dv 17 habundanti DWX1 19 illam theoriam Dv seruabatur scripsi: saruatur DWXv 20 considerationem W ad D2 contemplationS D 21 his Dl profecto D1 22 intuitu. (m eras.) W 23 etiam om. D 25 eligit W1 28 uitupware D 30 ostendat D* )

16
portio possit auferri (nec enim ministerium corporale eam homine poterit iugiter permanere), illius uero studium nullo prorsus aeuo docet posse finiri.