Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Hinc namque est quod nonnullos mundi huius maximas facultates et non solum multa auri atque argenti talenta, uerum etiam praediorum magnificentiam contemnentes post haec uidimus pro scalpello, pro graphio, pro acu, pro calamo commoueri. qui si contemplationem cordis mundi fixam tenerent, numquam utique pro paruis rebus admitterent, quod ne pro magnis ac pretiosis incurrerent opibus, easdem penitus abicere maluerunt.

nam et plerumque nonnulli tanto zelo codicem seruant, ut eum ne leuiter quidem legi uel contingi ab aliquo sinant, et inde occasiones inpatientiae ac mortis incurrunt, unde monentur stipendia patientiae et caritatis adquirere, cumque omnes diuitias suas pro Christi amore disperserint, pristinum tamen cordis affectum in rebus minimis retentantes et pro ipsis nonnumquam mobiliter irascentes, ueluti qui nou habeant apostolicam caritatem, ex omnibus infructuosi sterilesque redduntur. quod in spiritu beatus apostolus praeuidens et si distribuero, inquit, in cibos pauperum omnes facultates meas et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest-

unde liquido conprobatur perfectionem non statim nuditate nec priuatione omnium facultatum seu dignitatum abiectione contingi, nisi fuerit caritas illa cuius apostolus membra describit, quae in sola cordis puritate consistit. nam quid est [*](22 I Cor. 13, 3 28 cf. I Cor. 13, 4sqq. ) [*](1 emolomento D1 5 adque D1 accedunt D1: accidunt D2 W X 7 nonnnllis D1 10 uidemus Dl grafio X 11 fixa D 14 malluerunt W 15 nec D* 16 occassiones W incurrant X1 20 uel utiq; non D 21 sterelisque Wl reddantur W 23 inquid D W 24 tradedero D1 27 dignitatem Dl 28 discribit W 29 puritatem D1 )

13
aliud non aemulari, non inflari, non inritari, non agere perperam, non quaerere quae sua sunt, non super iniquitate gaudere, non cogitare malum et reliqua, nisi cor perfectum atque mundissimum deo semper offerre et intactum a cunctis perturbationibus custodire?