Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Contemplatio uero dei multifarie concipitur. nam deus non sola inconprehensibilis illius substantiae suae admiratione cognoscitur, quod tamen adhuc in spe promissionis absconditum est, sed etiam creaturarum suarum magnitudine uel aequitatis suae consideratione uel cotidianae dispensationis auxilio pernidetur: quando scilicet quae cum sanctis suis per singulas generationes egerit mente purissima perlustramus, cum potentiam ipsius qua uniuersa gubernat, moderatur ac regit, cum inmensitatem scientiae eius et oculum quem secreta cordium latere non possunt tremente corde miramur, cum harenam maris undarumque numerum dimensum ei et cognitum cogitamus, cum pluuiarum guttas, cum saeculorum dies et horas, cum praeterita futuraue uniuersa obstupescentes scientiae eius adsistere contemplamur:

cum ineffabilem clementiam eius, qua innumera flagitia, quae singulis quibusque momentis sub ipsius committuntur aspectu, indefessa longanimitate sustentat, cum uocationem, qua nos nullis praecedentibus meritis gratia suae miserationis adsciuit, cum denique quot occasiones salutis tribuit adoptandis cum quodam admirationis intuemur excessu: quod ita nos nasci praecepit, ut ab ipsis cunabulis gratia nobis legisque suae notitia traderetur, quod ipse aduersarium uincens in nobis pro solo bonae uoluntatis adsensu aeterna beatitudine ac perpetuis nos praemiis muneratur, cum postremo dispensationem incarnationis suae pro nostra salute suscepit ac mirabilia mysteriorum suorum in cunctis gentibus dilatauit.

sunt autem aliae quoque huiusmodi innumerae contemplationes, quae pro qualitate uitae ac puritate [*]( b cogniucitlir Dl 9 purisema D* potentia W 10 guber- Datu D moderator ac reget W 11 occulum D\' 12 trementi D\'VX harena D arenam X 14 secnlomm D 15 obstnpiscentes Wx 18 commi∗tuntur D indeffessa W 30 gratiae W quod DW ■ om. X 21 occasionis W1 Bolutie D1 26 bac W munerator W1 26 postremi! D1 27 misteriorom W 29 qualite W )

26
cordis in nostris sensibus oriuntur, quibus deus uel uidetur mundis obtutibus uel tenetur. quas profecto nullus perpetuo retentabit, in quo adhuc aliquid carnalium uiuit affectuum, quia non poteris, ait dominus, uidere faciem meam: non enim uidebit me homo et uiuet, scilicet mundo huic affectibusque terrenis.