De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Quodsi in corporibus sentiendis, quamvis afficiant instrumenta sensuum forinsecus obiectae qualitates animique agentis vigorem passio corporis antecedat, quae in se actum mentis provocet excitetque interim quiescentes intrinsecus formas, si in sentiendis, inquam, corporibus animus non passione insignitur, sed ex sua vi subiectam corpori iudicat passionem, quanto magis ea, quae cunctis corporum affectionibus absoluta, sunt, in discernendo non

obiecta extrinsecus sequuntur, sed actum suae mentis expediunt!

Hac itaque ratione multiplices cognitiones diversis ac differentibus cessere substantiis. Sensus enim solus cunctis aliis cognitionibus destitutus immobilibus animantibus cessit, quales sunt conchae maris quaeque alia saxis haerentia nutriuntur; imaginatio vero mobilibus beluis,

quibus iam inesse fugiendi appetendive aliquis videtur affectus. Ratio vero humani tantum generis est sicut intellegentia sola. divini; quo ut, ut ea notitia ceteris praestet, quae suapte natura non modo proprium, sed ceterarum quoque notitiarum subiecta cognoscit.

Quid igitur, si ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur nihil esse illud universale dicentes.

Quod sese intueri ratio putet? Quod enim sensibile vel imaginabile est, id universum esse non posse, aut igitur rationis verum esse iudicium nec quicquam esse sensibile aut, quoniam sibi notum sit plura sensibus et imaginationi esse subiecta, inanem conceptionem esse rationis.

quae, auod sensibile sit ac singulare, quasi quiddam universale consideret. Ad haec, si ratio contra respondeat se quidem et quod sensibile et quod imaginabile sit in universitatis ratione conspicere, illa vero ad universitatis cognitionem aspirare non posse, quoniam eorum notio corporales figuras non posset excedere, [*](PTLVDKE) [*](1 quam efficiant P 10 igitur PE cogitationes PKl 12 co- gitationibus P 13 cesset T1D1 15 fugiendi appetendive om. P 18 sna aptePJS\' 20 imaginationique P1 imaginatioqq L 20sq. refragetur PT1 21 sq. ratio intueri F 23 posse abrumpitur D igitur desinit E 28 si quidem PT1VK sensibile abrumpitur P )

121
de rerum vero cognitione firmiori potius perfectiorique iudicio esse credendum, in huius modi igitur lite nos, quibus tam ratiocinandi quam imaginandi etiam sentiendique vis inest, nonne rationis potius causam probaremus?

Simile est, quod humana ratio divinam intellegentiam futura. nisi ut ipsa cognoscit, non putat intueri.

Nam ita disseris: Si qua certos ac necessarios habere non videantur eventus, ea certo eventura praesciri nequeunt.

Harum igitur rerum nulla est praescientia, quam si etiam in his esse credamus, nihil erit, quod non ex necessitate proveniat.

Si igitur, uti rationis participes sumus, ita divinae iudicium mentis habere possemus, sicut imaginationem sensumque rationi cedere oportere iudicavimus, sic divinae sese menti humanam summittere rationem iustissimum censeremus.

Quare in illius summae intellegentiae cacumen, si possumus, erigamur; illic enim ratio videbit, quod in se non potest intueri, id autem est, quonam modo etiam, quae certos exitus non habent, certa tamen videat ac definita praenotio neque id sit opinio, sed summae potius scientiae nullis terminis inclusa simplicitas.