De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Sed hoc, inquis, ipsum dubitatur, an earum rerum, quae necessarios exitus non habent, ulla possit esse praenotio.

Dissonare etenim videntur putasque, si praevidea.ntur, consequi necessitatem, si necessitas desit, minime praesciri nihilque scientia comprehendi posse nisi certum.

Quodsi, quae incerti sunt exitus, ea quasi certa. providentur, opinionis id esse caliginem, non scientiae veritatem; aliter enim, ac sese res habeat, arbitrari ab integritate scientiae credis esse mersum.

Cuius errorts causa est, quod omnia, quae quisque novit, ex ipsorum tantum vi atque natura cognosci aestimat, quae sciuntur.

Quod totum contra est; omne enim, quod cognoscitur, non secundum sui vim, sed secundum cognoscentium potius comprehenditur facultatem.

Nam, ut hoc brevi liqueat exemplo, eandem corporis rotunditatem aliter visus, aliter tactus agnoscit; ille eminus manens totum simul iactis radiis intuetur, hic vero cohaerens orbi atque coniunctus circa ipsum motus ambitum rotunditatem partibus comprehendit.

Ipsum quoque hominem aliter sensus, aliter imaginatio, aliter ratio. aliter intellegentia, contuetur.

Sensus enim figuram in subiecta materia constitutam, imaginatio vero solam sine materia iudicat figuram.

Ratio vero hanc quoque transcendit speciemque ipsam, quae singularibus inest, universali consideratione perpendit.

Intellegentiae vero celsior oculus exsistit; supergressa. namque universitatis ambitum ipsam illam simplicem formam pura mentis acie contuetur.

In quo illud maxime considerandum est: nam superior comprehendendi vis amplectitur inferiorem, [*]( 12 (cy. 118,20) de Ammonio Iamblichum secuto (ἡ γνω̄σις . ἐνέϱγεια τιῡ γινώσϰοντος) c< Proclo (omne quod cognoscitur non secundum sui vim, sed secundum cognoscentium potias comprehenditur faccltatem) v. Klingner 107 ) [*]( -L necessitas P 2 inquies Schepss T incerta PT1 \' 〈s〉 in 〈t〉 certa )[*](PTLVDKE ) [*]( Eng.2 7sq. id esse e corr. T 23 (cocstitutam} iudicat P 25 intellegentia Fy 26 oculis T\' existat P )

118

inferior vero ad superiorem nullo modo consurgit. Neque enim sensus aliquid extra materiam valet vel universales species imaginatio contuetur vel ratio capit simplicem formam, sed intellegentia quasi desuper spectans concepta forma, quae

subsunt, etiam cuncta diiudicat, sed eo modo, quo formam ipsam, quae nulli alii nota esse poterat, comprehendit. Nam et rationis universum et imaginationis figuram et materiale sensibile cognoscit nec ratione utens nec imaginatione nec

sensibus, sed illo uno ictu mentis formaliter, ut ita dicam, cuncta prospiciens. Ratio quoque, cum quid universale respicit, nec imaginatione nec sensibus utens imaginabilia.

vel sensibilia comprehendit. Haec est enim, quae conceptionis suae universale ita definit:

homo est animal bipes rationale. Quae cum universalis notio sit, tum imaginabilem sensibilemque esse rem nullus ignorat, quod illa non imaginatione vel sensu, sed in rationali conceptione considerat.

Imaginatio quoque. tametsi ex sensibus visendi formandique figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente sensibilia quaeque collustrat non sensibili.

sed imaginaria ratione iudicandi. Videsne igitur, ut in cognoscendo cuncta sua potius facultate quam eorum, quae cognoscuntur, utantur?

Neque id iniuria; nam cum omne iudicium iudicantis actus exsistat, necesse est, ut suam quisque operam non ex aliena. sed ex propria potestate perficiat.