De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Animadverto., inquam, idque, uti tu dicis, ita esse consentio.

Sed in hac haerentium sibi serie causarum estne ulla nostri arbitrii libertas an ipsos quoque humanorum motus animorum fatalis catena constringit?

— Est, inquit; neque enim fuerit ulla. rationalis natura, quin eidem libertas adsit arbitrii.

Nam quod ratione uti naturaliter potest, id habet iudicium, quo quidque discernat; per se igitur fugienda optandave dinoscit.

Quod vero quis optandum esse iudicat, petit; refugit vero, quod aestimat esse fugiendum.

Quare, quibus in ipsis inest ratio, inest etiam volendi nolentuque libertas, sed hanc non in omnibus aequam esse constituo.

Nam supernis divinisque substantiis et perspicax iudicium et incorrupta voluntas et efficax optatorum praesto est potestas.

Humanas vero animas liberiores quidem esse necesse est, cum se in mentis divinae speculatione conservant, minus vero, cum dilabuntur ad corpora. minusque servitus, cum terrenis artubus colligantur.

Extrema, vero est 30 servitus, cum vitiis deditae rationis propriae possessione [*]( 1 acham. P sequentiumjP 2 figit om. T1 picula P 3 tygris )[*](PTLVDKE) [*]( P eufrates PTK fronte P 5 coherant P coheant L 1 6 conaaat P 7 conveniant P conveniunt K 12 frons P 22 in ipsis OM. T1E uncis incl. Peip. 25 voluptas P eScat P 26 esse om. p 27 necesse est cras. P )

110

ceciderunt. Nam ubi oculos a summae luce veritatis ad inferiora, et tenebrosa deiecerint, mox inscitiae nube caligant, perniciosis turbantur affectibus, quibus accedendo

consentiendoque, quam invexere sibi, adiuvant servitutem et sunt quodam modo propria, libertate captivae. Quae tamen ille ab aeterno cuncta prospiciens providentiae cernit intuitus et suis quaeque meritis praedestinata disponit.