De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Dixerat orationisque cursum ad alia quaedam tractanda. atque expedienda, vertebat.

Tum ego: Recta quidem, inquam, exhortatio tuaque prorsus auctoritate dignissima, sed quod tu dudum de providentia quaestionem pluribus aliis implicitam esse dixisti, re experior.

Quaero enim, an esse aliquid omnino et quidnam esse casum arbitrere. — Tum illa:

festmo, inquit, debitum promissionis absolvere viamque tibi, qua patriam reveharis, aperire.

Haec autem etsi perutilia cognitu, tamen a propositi nostri tramite paulisper aversa sunt verendumque est, ne deviis fatigatus ad emetiendum rectum iter sufficere non possis.

— Ne id, inquam, prorsus vereare; nam quietis mihi loco fuerit ea, quibus maxime delector, agnoscere.

Simul, cum omne disputatioms tuae latus indubitata fide constiterit, nihil de sequentibus ambigatur.

Tum illa: Morem, inquit, geram tibi, simulque sic orsa est: Si quidem, inquit, aliquis eventum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem prorsus vocem esse decerno; quis enim cohercente in ordinem cuncta deo locus esse ullus temeritati reliquus potest?

Nam nihil ex nihilo exsistere vera sententia est, cui nemo umquam veterum refragatus [*]( 22 e. Epicnrea ed. Usener p.5. 13; 374. CIass. Review XXXIV 161; XXXV 23. Rand, Jahrb. Sapp!. XXVI 425. Pers. 3, 84: gigni de sihilonthilum. ) [*]( Inscriptio deest in F ANICII MANLIt SEVERINI BOETHII )[*](PTLVDKE) [*]((BOETII Laud) VC ET INh EXCOXS (EXCOXSOL D ORD EXMAG OFF ATQE PATRICIO(CII Z\') PHILOSOPHICAE (PHILOSOPHIAE T) CONSOLATIONYS LIB . IIII EXPLICIT (expl. l. quartus TK) INCIPIT LIB V FELICITER TLV Aur. DLaud, (om. Te et ml .. exmag off atque) K ) [*](3 exortatio L1 VDK exoratiojP tua quae T1V2 4 quaestioautn P1, ut p,j TI g quae enim P 17 eveatn F )

108
est, quamquam id illi non de operante principio, sed de

materiali subiecto hoc omnium de natura rationum quasi quoddam iecerint fundamentum. At si nullis ex causis aliquid oriatur, id de nihilo ortum esse videbitur; quodsi hoc fieri nequit, ne casum quidem huius modi esse possibile est, qualem paulo ante definivimus. —

Quid igitur, inquam, nihilne est, quod vel casus vei luituitum iure appellari queat?

An est aliquid, tametsi vulgus lateat, cui vocabula. ista conveniant? — Aristoteles men= id, inquit, in Physicis et brevi et veri propinqua, ratione de-

finivit. — Quonam, inquam, modo? — Quotiens, ait, aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis. quam quod intendebatur, obtingit, casus vocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus m- <

veniat. Hoc igitur fortuito quidem creditur accidisse, verum non de nihilo est; nam proprias causas habet, quarum inprovisus inopinatusque concursus casum videtur operatus.

Nam nisi cultor agri humum foderet, nisi eo loci pecuniam

suam depositor obruisset, aurum non esset inventum. Hae sunt igitur fortuiti causae compendii, quod ex obviis sibi et confluentibus causis. non ex gerentis intentione provenit.

Neque enim vel qui aurum obruit vel qui agrum exercuit,

ut ea pecunia repperiretur, intendit, sed, uti dixi, quo ille obruit. hunc fodisse convenit atque concurrit. Licet igitur

definire casum esse inopinatum ex confluentibus causis in his, quae ob aliquid geruntur, eventum. Concurrere vero atque confluere causas facit ordo ille inevitabili conexione procedens, qui de providentiae fonte descendens cuncta suis locis temporibusque disponit. [*]( 6 c. 107,18 9sq. Aristot. Phys. II 4 ) [*](PTLVDKE) [*](1 id om. Met. 2 hoc (est) Jfff.; v. Eng. 3 iecerunt f 7 ni- hilne esse P 8 tam nt si P 9 aristotelis PTL1VKE 10 vetert PF* 11 qm P quo X 12 de ont. P 15 fortuitn PT1V2E Peip. accedisse L1VD1K 18 loco PKE 19 haec r\'L 1Aur.D1 Peip. 20 fortuitu PV1(-ta V2) causa PT1L1V1 Aur.D Peip. ex om. P 22 argentum rcnit (ste) f 2T fecit P 28 prudentiae P )

109