De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. iam tamen mala remiges
  2. ore pocula traxerant,
  3. iam sues Cerealia
  4. glande pabula verterant
  5. et nihil manet integrum
  6. voce, corpore perditis.
  7. Sola mens stabilis super
  8. monstra, quae patitur, gemit.
  9. 0 levem nimium manum
  10. nec potentia gramina,
  11. membra quae valeant licet,
  12. corda vertere non valent!
  13. Intus est hominum vigor
  14. arce conditus abdita.
  15. Haec venena potentius
  16. detrahunt hominem sibi
  17. dira, quae penitus meant,
  18. nec nocentia corpori
  19. mentis vulnere saeviunt. [*]( PTLVDKE )