De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Pavidus ac fugax non metuenda formidat: cervis similis habeatur.

Segnis ac stupidus torpet: asinum vivit.

Levis atque inconstans studia permutat: nihil avibus differt.

Foedis immundisque libidinibus immerg-itur: sordidae suis voluptate detinetur.

Ita fit, ut qui probitate deserta homo esse desierit, \' cum in divinam condicionem transire non possit, vertatur in beluam.