De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Haec cum Philosophia dignitate vultus et oris gravitate servata leniter suaviterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus intentionem dicere adhuc aid parantis abrupi et:

o, inquam, veri praevia luminis, quae usque adhuc tua fudit oratio, cum sui speculatione divina tum tuis rationibus invicta patuerunt eaque mihi.

dolorem nuper oblita, non tamen antehac prorsus ignorata. dixisti. Sed ea ipsa est vel maxima nostri[*](PTLVDKE) [*](9 emdicen P ) [*]( ANICII. AXCII Laud; MANLII SEVERINI BOETHII BOETHI L BOETII P Laud BOECII K) EXCOXS ORD EXCONSOL RD r: PATRICII PHILOSOPHIAE f-PHYAE P -SOPICE K) CONSOLA- TIONIS LIBER TERTIUS EXPLICIT (COXSOLATI EXPLIC LIB III PK) INCIPIT LIB QYARTVS ((feliciter) PLK) PTLV Aur. DK, vexcons — patricii et lib om.) Laud, f lib om.) E ) [*](21 parentis P 23 ea quae PTlLx 24sq. antehactenus (anteh del.) prorsus*** YI )

79
causa maeroris, quod, cum rerum bonus rector exsistat, vel esse omnino mala possint vel impunita praetereant, quod solum quanta dignum sit ammiratione, profecto consideras. At huic aliud maius adiungitur;

nam imperante florenteque nequitia virtus non solum praemiis caret, verum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit.

Quae fieri in regno scientis omnia, potentis omnia, sed bona tantummodo volentis dei nemo satis potest nec ammirari nec conqueri.

— Tum illa,: Et esset, inquit, infiniti stuporis omnibusque horribilius monstris, si, uti tu aestimas, in tanti velut patris familias dispositissima domo vilia vasa colerentur, pretiosa sordescerent.

Sed non ita est; nam si ea, quae paulo ante conclusa sunt, inconvulsa servantur, ipso, de cuius nunc regno loquimur, auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos vero abiectos semper atque imbecillos nec sine poena umquam esse vitia nec sine praemio virtutes, bonis felicia, malis semper infortunata contingere multaque id genus, quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent.

Et quoniam verae formam beatitudinis me dudum monstrante vidisti, quo etiam sita sit, agnovisti, decursis omnibus, quae praemittere necessarium puto, viam tibi quae te domum revehat, ostendam.

Pennas etiam tuae menti, quibus se in altum tollere possit, adfigam. ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam vehiculis revertaris.