De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Assentior, inquam; cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant. — Tum illa.

: Quanti, inquit, aestimabis, si, bonum ipsum quid sit, agnoveris?

— Infinito, inquam, si quidem mihi pariter deum quoque, qui bonum est, continget agnoscere.

- Atqui hoc verissima inquit ratione patefaciam, maneant modo, quae paulo ante conclusa sunt. — - sunt.

- Nonne, inquit, monstravimus ea, quae appetuntur pluribus, idcirco vera perfectaque bona non esse, quoniam a se invicem discreparent, cumque alteri abesset alterum, plenum absolutumque bonum afferre non posse, tum autem verum bonum fieri, cum in unam veluti formam atque efficientiam colliguntur, ut, quae sufficientia est, eadem sit potentia, reverentia, claritas atque iucunditas, nisi vero unum atque idem omnia sint, nihil habere, quo inter expetenda numerentur?

— Demonstratum, inquam, nec dubitari ullo modo potest.

— Quae igitur, cum discrepant, minime bona sunt, cum vero unum esse coeperint, bona fiunt, nonne, haec ut bona sint unitatis fieri adeptione contingit? - Ita, inquam. videtur.

— Sed omne, quod bonum est, boni participatione bonum esse concedis an minime? — Ita est.

— Oportet icitur idem esse unum atque bonum simili ratione concedas; eadem namque substantia est eorum, quorum naturaliter non est diversus effectus. — Negare, inquam, nequeo.

— Nostine igitur, inquit, omne, quod est, tam diu manere atque subsistere, quamdiu sit unum? sed interire atque dissolvi, pariter atque unum esse [*]( 13 v. supra 66,1ssqq. 14 Klingner 81 Crito 4sb: άλλὰ μένει) )

70

destiterit? — Quonam modo? — Ut in animalibus, inquit. cum in unum coeunt ac permanent anima corpusque, id animal vocatur;

cum vero haec unitas utriusque separatione, dissolvitur, interire nec iam esse animal liquet. Ipsum 4 que corpus cum in una forma membrorum coniunctione permanet, humana visitur species; at si distributae segrega taeque partes corporis distraxerint unitatem, desinit esse.

quod fuerat. Eoque modo percurrenti cetera procul a . patebit subsistere unumquodque, dum unum est, cum vero r unum esse desinit, interire. — Consideranti, inquam, mihi plura minime aliud videtur. —

Estne igitur, inquit, quod, in quantum naturaliter agat, relicta subsistendi appetentia venire ad interitum corrup-,

*tionemque desideret? — Si animalia, inquam, considerem, , quae habent aliquam volendi nolendique naturam, nihil in-

venio, quod nullis extra cogentibus abiciant manendi inten tionem et ad interitum sponte festinent. Omne na i

animal tueri salutem laborat, mortem vero perniciemque devitat.

Sed quid de herbis arboribusque, quid de inanima omnino consentiam rebus, prorsus dubito. — Atqui non est, quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi convenientibus innasci locis?

ubi, quantum earum natura queat, cito exarescere atque interire non possint. Nam aliae quidem campis, aliae m tibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent,

aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia \' quispiam loca transferre conetur, arescant. Sed dat cuique natura, quod convenit, et ne, dum manere possunt, intereant.