De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Quoniam igitur, quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma, vidisti, nunc demonstrandum reor.

quonam haec felicitatis perfectio constituta sit. In quo illud primum arbitror inquirendum, an aliquod huius modi bonum. quale paulo ante definisti, in rerum natura possit

exsistere, ne nos praeter rei subiectae veritatem cassa cogitationis imago decipiat. Sed quin exsistat sitque hoc veluti quit.lam omnium fons bonorum, negari nequit: omne enim.

quod imperfectum esse dicitur. id imminutione perfecti imperfectum esse perhibetur. Quo fit, ut, si in quolibet genere imperfectum quid esse videatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit; etenim perfectione sublata; unde illud. quod imperfectum perhibetur. exstiterit. ne fingi [*]( 10 Mart Cap. 74. 18 (49, 4 : Da, pater, aetherios mentem couscendere coetus 11 Eucler. ( Anth. Lat. ed. Riese 789) 8: qua luce reperta 15aq. cf. Plat. Leg. 7l5e: d .. ϑεὸς .. dQxnv re xal τελευτὴν ϰαι ftica Tciiv ο̃ντων άπάντωνε̎χων adfert Plut Ex. 601bf; Apoc. 1,8: ego sum A et Ω, principium et finis. De vectore Klinener 5ssq. 21 v. 63,5 ) [*](PTLVDKE) [*](14 micat unamque T1L1V )

65
quidem potest.

Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum cepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur.

Quodsi, uti paulo ante monstravimus, est quaedam boni fragilis imperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non potest dubitari. — Firmissime, inquam, verissimeque conclusum est. —

Quo vero, inquit, habitet, ita considera. Deum, rerum omnium principem, bonum esse communis humanorum conceptio probat animorum; nam cum nihil deo melius excogitari queat, id, quo melius nihil est. bonum esse quis dubitet?

Ita vero bonum esse deum ratio demonstrat, ut perfectum quoque in eo bonum esse convincat.

Nam ni tale sit, rerum omnium princeps esse non poterit; erit enim eo praestantius aliquid perfectum possidens bonum, quod hoc prius atque antiquius esse videatur; omnia namque perfecta minus integris priora esse claruerunt.

Quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est summum deum summi perfectique boni esse plenissimum; sed perfectum bonum veram esse beatitudinem constituimus: veram igitur beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est. — Accipio, inquam, nec est. Quod contra dici ullo modo queat.

- Sed quaeso, inquit, te, vide, quam id sancte atque in- -violabiliter probes, quod boni summi summum deum diximus esse plenissimum. — Quonam, inquam, modo?

— Ne hunc rerum omnium patrem illud summum bonum, quo plenus esse perhibetur, vel extrinsecus accepisse vel ita naturaliter habere praesumas, quasi habentis dei habitaeque beatitudinis diversam cogites esse substantiam.

Nam si extrinsecus acceptum putes, praestantius id. quod dederit, ab eo, quod acceperit, existimare possis, sed hunc esse rerum omnium praecellentissimum dignissime confitemur. [*]( 51 diminutis T2K demunitis P 2 cepit K coepit rel. Peip. )[*](PTLVDKE ) [*]( 22 fragilis om. L fragilis (et) Baa. 8 considerandum rerum Tl. 22 ab ullo usque ad Super (66,27) deest D 31 ab eras. V 32 dignissime (q. s. v. add.) P. ) [*]( LXVII. Boethius, Cons. (WeiDberger) ) [*]( 5 )

66

Quod si natura quidem inest, sed est ratione diversum. cum de rerum principe loquamur deo, fingat, qui potest.

quis haec diversa coniunxerit. Postremo quod a qualibet re diversum est, id non est illud, a quo intellegitur esse diversum; quare quod a summo bono diversum est sui

natura, id summum bonum non est, quod nefas est de eo cogitare, quo nihil constat esse praestantius. Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere, quare, quod omnium principium sit, id etiam sui substantia summum esse bonum verissima ratione concluserim.

— Rectissime, inquam. — Sed summum bonum beatitudinem esse concessum est. — Ita est, inquam. — Igitur, inquit. deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri. - Nec propositis, inquam, prioribus refragari queo et illis hoc inlatum consequens esse perspicio. —

Respice, inquit, an hinc quoque idem firmius approoeull,

quod duo summa bona, quae a se diversa sint, esse non possunt. Etenim quae discrepant bona, non esse alterum, quod sit alterum, liquet; quare neutrum poterit esse perfectum, cum alterutri alterum deest. Sed quod perfectum non sit.

id summum non esse manifestum est; nullo modo igitur, quae summa sunt bona, ea possunt esse diversa. Atqui et beatitudinem et deum summum bonum esse collegimus, quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem,...