De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Sed ne me inexorabile contra fortunam gerere bellum putes, est aliquando. cum de hominibus fallax illa nihil bene mereatur, tum scilicet, cum se aperit. cum frontem detegit moresque profitetur.

Nondum forte, quid loquar, intellegis; mirum est, Quod dicere gestio, eoque sententiam verbis explicare vix queo.

Etenim plus hominibus reor adversam -quam prosperam prodesse fortunam, illa enim [*](5 sq. Cf. Yerg. Aen.lV 174 (Fama\\ 193 f lingnae) 24 fallax illa nihil poetae cuiusdam esse suspicatur Klusa.: Sen. Agam. 5ssqq. failax Fortttna) ) [*](16 verba inde a num usque ad terminos (p. 44, 27 exciderunt in D )[*](PFCLVKE) [*]( 24 (illa eras.) fallax FL V Laud 25 nihil eras.Laud non nihil V \\ 1 ϰατεσχηματισμένη ἐϰεἰνη Plan.) 26 quod P )

44
semper specie felicitatis, cum videtur blanda, mentitur,

haec semper vera est, cum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit, haec instruit, illa mendacium specie bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis felicitatis absolvit; itaque illam videas ventosam fluentem

suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius adversitatis exercitatione prudentem. Postremo felix

a vero bono devios blanditiis trahit, adversa plerumque ad vera bona reduces unco retrahit. An hoc inter minima aestimandum putas, quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit, haec tibi certos sodalium vultus ambiguosque secrevit.

discedens suos abstulit, tuos reliquit? Quanti hoc integer et, ut videbaris tibi, fortunatus emisses? Nunc amissas opes querere, quod pretiosissimum divitiarum genus est, amicos invenisti.