De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

His igitur, si pro se tecum Fortuna loqueretur. quid profecto contra hisceres, non haberes; aut. si quid est. quo querelam tuam iure tuearis, proferas oportet. dabimus dicendi locum.

— Tum ego: Speciosa quidem ista sunt, [*]( .⅔ Pluto Apoll. 103 c,d (ilenander): tl δ\'έπί τοις; αύτοις vόμοις i έΨ οίσπεϱ ήμεīς ἔσπασας τός ἀέϱα τόv xοιvov ..οίστέοv ἂμειvovxavta xat λοyιστέοv 9 Hor. Carm. saec. 59 ) [*]( -1 rabidis T2LV1E 6 quod P quo V1 steUigeris L 10 handiå- )[*](Pl L ) [*]( eo continuaturus erat T1 11 cesse Tl 15 parte Tl 17 altos deter., Rand 20 largus PT1L1V1; cf. Eng.* 22 erit F! 23 creditegeotem continuaturus erat T\'i aeg. P 21 fortune P )

26
inquam, oblitaque rhetoricae ac musicae melle dulcedinis tum tantum, cum audiuntur, oblectant, sed miseris malorum altior sensus est; itaque cum haec auribus insonare desierint.

insitus animum maeror praegravat. — Et illa: Ita est. inquit; haec enim nondum morbi tui remedia, sed adhuc

contumacis adversum curationem doloris fomenta quaedam sunt. Nam quae in profundum sese penetrent, cum tempestivum fuerit, ammovebo, verumtamen ne te existimari miserum velis;

an numerum modumque tuae felicitatis oblitus es? Taceo, quod desolatum parente summorum te virorum cura suscepit delectusque in affinitatem principum civitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est.

prius carus quam proximus esse coepisti. Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum, cum coniugis

pudore, tum masculae quoque prolis oportunitate praedicavit? Praetereo — libet enim praeterire communia - to sumptas in adulescentia negatas senibus dignitates:

ad singularem felicitatis tuae cumulum venire delectat. Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus . habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruen. tium malorum mole deleri, cum duos pariter consules liberos\'tuos domo provehi sub frequentia patrum, sub plebis alacritate vidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus, tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis exspectationem triumphali largitione satiasti?

Dedisti, ut opinor, verba Fortunae, dum te illa demulcet, dum te ut delicias suas fovet. Munus, quod nulli umquam privato commodaverat, abstulisti.

Visne igitur cum Fortuna calculum ponere? Nunc te primum liventi oculo praestrinxit. [*](PTX TKE) [*](1 reth. PTVlE mellea dulcedine Wakejield ad Lucr. III 948 6 curationum T1 T1 dolores PTaK1 7 namque P 11 affinitate PTK principium P \' T 15 cum VxEy Peip. (typothetarum errore 20 lucis om. Hlinis s. s. V 21 facundiae quae T 25 CODa PTLVE S, tum tte illa) PT1 30 te s. r. T libeoti PT1 V1 Aur.1K1 praestinxit P praestrixit K )

27
Si numerum modumque laetorum tristiumve consideres, adhuc te felicem negare non possis.

Quodsi idcirco te fortunatum esse non aestimas, quoniam, quae tunc laeta videbantur, abierunt. non est. quod te miserum putes, quoniam, quae nunc creduntur maesta, praetereunt.

An tu in hanc vitae scenam nunc primum subitus hospesque venisti? Ullamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum ipsum saepe hominem velox hora dissolvat?

Nam etsi rara est fortuitis manendi fides, ultimus tamen vitae dies mors quaedam fortunae est etiam manentis.

Quid igitur referre putas, tunc illam moriendo deseras an te illa fugiendo?