De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Vellem autem pauca tecum Fortunae ipsius verbis agitare; tu igitur, an ius postulet, animadverte.

\'Quid tu, homo, ream me cotidianis agis querelis, quam tibi fecimus iniuriam, quae tibi tua detraximus bona?

Quovis iudice de opum dignitatumque mecum possessione contende et, si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraveris, ego iam tua fuisse, quae repetis, sponte concedam.

Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi, meis opibus fovi et, quod te nunc impatientem nostri facit, favore prona indulgentius educavi, omnium, quae mei iuris sunt, affluentia et splendore circumdedi.

Nunc mihi retrahere manum libet: habes gratiam velut usus alienis, non habes ius querelae, tamquam prorsus tua perdideris. Quid igitur ingemescis?

Nulla tibi a nobis est allata violentia. Opes, honores ceteraque talium mei sunt iuris, dominam famulae cognoscunt, mecum veniunt, me abeunte discedunt.

Audacter adfirmem, si tua forent, quae amissa conquereris, nullo modo perdidisses.

An ego [*]( i riut. Apoll. 103 d. 104 a, b: ὀϱϑϖς 6 Φαληϱεύς Δημήτϱοις είπόvτος Εύϱιπίδοv (fr. 420, 2) μιxϱὰ τὰ (uιxϱόταταlibril σϕάλλοvτα xai fu ήμέϱα i Td μέv xαϑειλεv ύΨόϑεvxa \\d ήδ\'avta I xa μέv cUla xαλᾣς ἔϕη λέyειv avrdv, βέλτιοv fI\' vἔχειvti μή μίαv ήμέϱαv, ἀλλἀ στιyμήv είπε χϱόvov 6 Dio Chrys. LXV 8 doxti μοι 1) Túχη πϱός avxov; δίxαια ἂv είπειv (cf. Klingner 15) 7sqq. Cic. Tusc. I 93: quid est quod querare, si repetit, cum vult; ea enim condicione acceperas. Plut. Apoll. 116 a: έπί πἀvτωv λέyειv χϱή xa τϖv ϑεωv ἔχοvτες έπιμελοv- μεϑα. i ὃταv δε χϱήζωσ av-r\' ἀϕαιϱούvται πἀλιv. : ov δει oJ, δυσϕοϱειv. . a ἔχϱησαv ήμιv πϱὀς όliyov, ταύτ\' ἀπαιτωσιv ) [*]( 83 suae vis Eng.56 suis libri si quis vrsui sequ. add. PT1V1)[*](PTLVKE) [*]( 8 tua tibi TV Peip. 13 te s. v. P 15 iuri P 16 debes Peip., ef. Nolte habe Vall. e coni. ut rid. Crescii 20 iuris s. r. P 22 per. didisse P )

24
sola meum ius exercere prohibebor? Licet caelo proferre ® lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere, licet anno terrae vultum nunc floribus frugibusque redimire, nunc nimbis frigoribusque confundere, ius est mari nunc strato aequore blandiri, nunc procellis ac fluctibus inhorrescere:

nos ad constantiam nostris moribus alienam inexpleta hominum cupiditas alligabit? Haec nostra vis est, hunc continuum ludum ludimus: rotam volubili orbe versamus, infima summis, summa infimis mutare gaudemus.

Ascende, si placet, sed ea lege, ne, uti cum ludicri mei ratio poscet, descendere iniuriam putes. An tu mores ignorabas meos? Nesciebas Croesum regem Lydorum Cyro paulo ante

formidabilem, mox deinde miserandum rogi flammis traditum, misso caelitus imbre defensum? Num te praeterit Paulum Persi regis a se capti calamitatibus pias impendisse lacrimas?

Quid tragoediarum clamor aliud deflet nisi indiscreto ictu fortunam felicia regna vertentem? Nonne

adulescentulus dvo πίϑους, xbv ukv eva xαxωv, tdv ds ἔτεϱοv έἀωv in Iovis limine iacere didicisti? Quid si uberius de bonorum parte sumpsisti. quid si a te non tota discessi, [*](PTLVKE) [*](2 eademqueP 3 redimere PT1L1V1, in ras. IC 7 allegabit L1 allegavit T1 V1 alligavit PV1 E 10 uti ne Vall. ne utique Kluss. ne ta hip., cf. Eng.2 cum om. Par. 15060 13 "miserandum Burmann ad Anth. Lat. 11% regi P fljtmmas T1 15 inpedisse Pl 18 ΑΥΟΥC L l ATOTC TE δοιούς Peip. Ilierc K. 0 tn ras. P TON NEN P TON "E PL 1 SAAaX KE KAAOX T\'r 19 ovis P )

25
quid si haec ipsa mei mutabilitas iusta tibi causa est sperandi meliora, tamen ne animo contabescas et intra commune omnibus regnum locatus proprio vivere iure desideres?\'