De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Haec ubi continuato dolore delatravi, illa vultu placido nihilque meis questibus mota:

Cum te, inquit, maestum lacrimantemque vidissem, ilico miserum exsulemque cognovi; sed quam id longinquum esset exsilium, nisi tua prodidisset oratio, nesciebam.

Sed tu quam procul a patria non quidem pulsus es, sed aberrasti ac, si te pulsum existimari mavis, te potius ipse pepulisti; nam id quidem de te numquam cuiquam fas fuisset.

Si enim, cuius oriundo sis patriae, reminiscare, non uti Atheniensium quondam multitudinis imperio regitur, sed εἷς κοίρανός ἐστιν, εἷς βασιλεύς, qui frequentia civium, non depulsione laetetur, cuius agi frenis atque obtemperare iustitiae libertas est.

An ignoras illam tuae civitatis antiquissimam legem, qua sanctum est ei ius exsulare non esse, quisquis in ea sedem fundare maluerit? Nam qui vallo eius ac munimine continetur, nullus metus [*]( 23 Hom. B 204 sq. ) [*]( 3 mendali * T1 6 gaudet K1 (Agricola) gaudent rtl. Peip. )[*](PILYKE) [*](10 sale Peip. 11 rabidos T\'l 13 stabili Wakefidd ad lucr.Y 1001 15 quaest. PL1 16 exsulemquae T1 21 **fas T oriundus J* Aur* KE 22 reminiscaris Y 23 KOYPAWC PT 26 s*anetum 2 1 sancitom T2V2K eius PLl )

16
eat, nc exsul esse mereatur;

at quisquis inhabitare eam velie » desierit, pariter desinit etiam mereri. Itaque non tam me loci huius quam tua facies movet nec bibliothecae potius comptos ebore ac vitro parietes quam tuae mentis sedem requiro, in qua non libros, sed id. quod libris pretium facit.

librorum quondam meorum sententias collocavi. Et tu

quidem de tuis in commune bonum meritis vera quidem, sed pro multitudine gestorum tibi pauca dixisti. De obiectorum tibi vel honestate vel falsitate cunctis nota memorasti. De sceleribus fraudibusque delatorum recte tu quidem strictim

attingendum putasti, quod ea melius uberiusque reco* gnoscentis omnia vulgi ore celebrentur. Increpuisti etiam vehementer iniusti factum senatus. De nostra etiam criminatione doluisti. laesae quoque opinionis damna

17