De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Modum desideras?

Delatorem, ne documenta deferret, quibus senatum maiestatis reum faceret, impedisse criminamur. Quid i igitur, o magistra, censes? Infitiabimur crimen, ne tibi pudor simus?

At volui nec umquam velle desistam. Fate-, bimur? Sed impediendi delatoris opera cessavit. An optasse illius ordinis salutem nefas vocabo?

Ille quidem suis de me decretis, uti hoc nefas esset, effecerat. Sed sibi semper mentiens imprudentia rerum merita non potest immutare

nec mihi Socratico decreto fas esse arbitror vel occuluissej veritatem vet «oncessisse mendacium. Verum id quoquo modo sit, tuo sapientiumque iudicio aestimandum relinquo.

Cuius rei seriem atque veritatem, ne latere posteros queat, stilo etiam memoriaeque mandavi. Nam de compositis falso litteris, quibus libertatem arguor sperasse Romanam, quid attinet dicere? Quarum fraus aperta patuisset, si nobis

ipsorum confessione delatorum, quod in omnibus negotus maximas vires habet, uti licuisset. Nam Quae sperari reliqua [*]( 19 aq. Theaet. 151 d: ψεῡδός t* ξυγχωϱη̄σαι at ἀληϑὲς ἀϕανίσαι οὺδαμω̄ς ϑέμις; cf. Rep. 485c ) [*](PTLTKE) [*](2 ut intra PT* nisi V (m2 ut vid.), K 4 atquin PTIL1 atqui in rel. Peip. 8 vilitas interpretis esse censuit Peip. vilitatis Glareanvs (Petri Fabri codex apud Barihium Adv. 49,3*) Peip.; cf. Eng. 9 quaeres PTV1 qaaeris rd. Pap. 12/13 quid itur e mag. c. P 14 pudori T2 Peip. 14/15 fatebamur P 15 cessabit K Anr* Prip. 16 hordinis ex hominis P iudicabo T\'- 21 est L 27 namque PTlK namquQ F )

11
libertas potest? Atque utinam posset ulla! Respondissem Canii verbo, qui cum a Gaio Caesare Germanici filio conscius contra se factae coniurationis fuisse diceretur: \'Si ego\', inquit, \'scissem, tu nescisses\'.

Qua in re non ita sensus nostros maeror hebetavit, ut impios scelerata contra virtutem querar molitos, sed, quae speraverint, effecisse vehementer ammiror.

Nam deteriora velle nostri fuerit fortasse defectus, posse contra innocentiam, quae sceleratus quisque conceperit, inspectante deo monstri simile est.

Unde haud iniuria tuorum quidam familiarium quaesivit: \'Si quidem deus\', inquit, \'est, unde mala? bona vero unde, si non est?\'

Sed fas fuerit nefarios homines, qui bonorum omnium totiusque senatus sanguinem petunt, nos etiam, quos propugnare bonis senatuique viderant, perditum ire voluisse. Sed num idem de patribus quoque merebamur?

Meministi, ut opinor, quoniam me dicturum quid facturumve praesens semper ipsa dirigebas, meministi, inquam, Veronae cum rex avidus exitii communis maiestatis crimen in Albinum delatae ad cunctum senatus ordinem transferre moliretur, universi innocentiam senatus quanta mei periculi securitate defenderim.

Scis me haec et vera proferre et in nulla umquam mei laude iactasse; minuit enim quodam modo se probantis conscientiae secretum, quotiens ostentando quis factum recipit famae pretium.

Sed innocentiam nostram quis exceperit eventus, vides; pro verae virtutis praemiis falsi sceleris poenas subimus.

Eccuius umquam [*]( 9-11 Epicur. fr. 374 (Lactant. De iradei 13, 21): si et vult (tollere mala) et potest, quod solum deo convenit, unde ergo sunt mala? aut cur illa non tollit?; sedv. Schundelen, Tbeol. Lit.-Bl. 1871, 60; Rand, Jahrb. Suppl. XXVI 430, 1 ) [*]( 5 hebit. T1 6 quaerar PVl 9 aud K aut P1 haut ut vid. V1 )[*](TTLVKE) [*]( 19 delatum T\'lE Notker (ἐπιϕεϱόμενον Plan.) molliretur P 22 post nulla repetituri erant et in PF 26 falsis P eccuins Tl haec cuius PLl hęe T* (in mg. ai et) et c. rel. Peip.: cf. Fmd. Apoth. 492, Arch. f. lat. Lex. XV 76, Phil. Woch. 1913, 1145, Jahrb. CXV 761 )

12
facinoris manifesta confessio ita iudices habuit in severitate concordes, ut non aliquos vel ipse ingenii error humani vel fortunae condicio cunctis mortalibus incerta summitteret.

Si inflammare sacras aedes voluisse, si sacerdotes impio iugulare gladio, si bonis omnibus necem struxisse diceremur, praesentem tamen sententia, confessum tamen convictumve punisset; nunc quingentis fere passuum milibus procul muti atque indefensi ob studium propensius in senatum morti proscriptionique damnamur.s o meritos de simili crimine neminem posse convinci!

Cuius dignitatem reatus ipsi etiam qui detulere viderunt; quam uti alicuius sceleris ammixtione fusca-

rent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me conscientiam polluisse mentiti sunt. Atqui et tu insita nobis omnem rerum mortalium cupidinem de nostri animi sede pellebas et sub tuis oculis sacrilegio locum esse fas non erat.

Instillabus enim auribus cogitationibusque cotidie meis Pythagoricum illud ἕπου θεῷ. Nec conveniebat vilissimorum me spirituum praesidia captare, quem tu in hanc excellentiam componebas, ut consimilem deo faceres.

Praeterea penetral innocens domus, honestissimorum coetus amicorum. socer etiam sanctus et aeque ac tu ipsa [*]( . I 137 (Sosiades): Sen. De vita beat. 15, 5 (deum sequere), Ad Lucil. (II) 16, n; lamb!. Vita Pyth. 18 (86): ἃπαςὁ βίος συντέταϰται πϱὸς rd ἁϰολουϑεῑν τψ̄ ϑεψ̄ 19 Sen. Ad Lucil. (VII) 48,11: quod mihi philosophia promittit, ut parem deo faciat. IambI. Protr. 3 (11, 1-1 P- : i} .. γνω̄σις τω̄ν ϑεω̄ν (ϑείων Reintsius, cf. Diels, Doxogr. 273, 12) ποιεῑ .. ἡμᾱς τοῑς 9tot; ὸμοίους S ) [*](PTLVKE) [*](3 summiteret P2 sumiteret 1 6 alterum tamen del. TLV ow- Peip. convinctumve PlK 7 moti T2L1V2KE2 Notker 9 merito T* LVJ; cf. Pfeilschifter (Kirchengesch. Stud. III ½, Munster 1896, p. 178), qui vertit: In der Tat, die Senatoren wāren es wert, dap keiner eines solchen Yerbrechens uberfuhrt icerden könnte simile P dissimili TI 18 pithag. L pytag. VE phitag. PK ϕεόν libri (AllO 6Y 6EOX T5) ϑεοῑς Eng. (de non diis s. s. TLV sed de deo sperare auxilium add. T) 19 praesidium L 22 aeque T ac tu ipsa Sitznu acta ipso libri Peip. )

13
reverendus ab omni nos huius criminis suspicione defendunt. Sed — o nefas!