De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Sed medicinae, inquit, tempus est quam querelae.

Tum vero totis in me intenta luminibus: Tune ille es, ait. qui nostro quondam lacte nutritus.

nostris educatus alimentis in virilis animi robur evaseras? Atqui talia contuleramus arma.

quae nisi prior abiecisses. invicta te firmitate tuerentur. Agnoscisne me? Quid taces, pudore an stupore siluisti? Mallem pudore, sed te, ut video, stupor [*](PTLVKE) [*](1 acta F2K2 12 qai Tl 26 promtis P (signo addito, quo ad marginem reUgari solet, ttbi nihtl tamen exstat) 29 prias(V) T1 30 agnoscesne T1L1V1 Aur. 31 videor P1 )

5
oppressit.

Cumque me non modo tacitum, sed elinguem prorsus mutumque vidisset, ammovit pectori meo leniter manum et: Nihil, inquit, pericli est, lethargum patitur, communem illusarum mentium morbum.

Sui paulisper oblitus est; recordabitur facile, si quidem nos ante cognoverit, quod ut possit, paulisper lumina eius mortalium rerum nube caligantia tergamus.

Haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam veste siccavit.