Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quod dicit: non concupiscet quisquam de terra tua [et] cum ascendes uideri in conspectu <domini> dei tui tria tempora anni, hoc uult intellegi, ut securus quisque ascenderet nec de terra sua sollicitus esset deo promittente custodiam, quod nemo inde aliquid concupisceret, propter illum qui ascendit, ne suam inde timeret absentiam. et hic satis ostendit quid supra dixerit: non adparebis in conspectu domini dei tui inanis, quia in illo loco dixit, ubi tabernaculum uel templum deus fuerat habiturus.

Quid est quod ait: non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? an illa hoc loco dicit" immolata sua", quae per pascha occiduntur, et praecipit, ne tunc sit in domo fermentum, quoniam dies sunt azymorum? [*]( 6 Ex. 34, 21 14 Ex. 34, 24 20 Ex. 34, 20 23 Ex. 34, 25 ) [*]( 1 dominus PVT 2 illi] ibi Sbd 4 aprbum V de] in PNVT 5 praecipibset C adiunxit] adduxit (PVITlbd. (i adiunxit s. I. m. 1) S, addidit (corr. ex adduxit) ViTs 6 requies PXSV xatctKauoiv Ti 7 obseruandum CT lOiustumfV ut om. PVIT 14 dixit PSVT 15 et, quod CPSNVIT praebent, inclusi domini addidi 21 inagnis C dixerit V 25 praecepit PNVTS 26 ne tunc] necuncta V 27 azimorum PSNVT ) [*]( 13* )

196

Quid est quod ait: et non dormiet in mane immolatio sollemnitatis paschae, nisi quod superius aperte praecepit, ne aliquid ex pecore, quod immolatur, carnium relinquatur in mane? sed locutio fecit obscuritatem; dormiet enim dixit pro "manebit".

Non coques agnum in lacte matris suae. ecce dixit iterum quod quemadmodum intellegi possit ignoro. magna tamen est de Christo prophetia, etiam si fieri ad litteram possit, quanto magis si non potest! in sermonibus enim dei non sunt ad proprietatem operum omnia reuocanda, sicut nec illud de petra et cauerna eius et manus superpositione. sed plane de fide narratoris hoc exigendum est, ut quae dicit facta esse uere facta sint et quae dicit dicta esse uere dicta sint. quod exigitur etiam a narratoribus euangelii; cum enim Christum narrent quaedam dixisse quae in parabolis dixit, tamen haec eum dixisse non parabola, sed historica narratio est.

Et erat ibi Moyses in conspectu domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducauit et aquam non bibit. quod et ante dixerat, quando tabulas accepit, quas fregit, hoc etiam modo repetit, non recapitulando quod factum est, sed iterum factum esse commendans. repetitio quippe legis iam quid significet diximus. quod autem ait: panem non manducauit et aquam non bibit, intellegitur *ieiunauit*, a parte totum, id est nomine panis omnem cibum et nomine aquae omnem potum significante scriptura.

Et scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba. de Moyse dictum est quod ipse scripserit, [*]( 1 Ex. 34, 25 6 Ei. 34, 2<> 11 cf. Ei. 33, 22 18 Ei. 34, 28 28 Ex. 34, 28 ) [*]( 4 immane S 7 quod uel T 11 et cauerna-sed pla om. N 12 narrationis PSV 13 alt. factae P et-sint om. S dicet C 14 enim om. CPNVIT 15 narrant T 16 parala C 27 omnem om. V 28 tabulas NEvg (ed. Knoell v. 400) 29 fortasse scribendum: uerba haec de Moyse om. N )

197
cui etiam deus paulo ante dixerat: scribe tibi uerba haec. cum uero primum legem accepit, cuius tabulas abiecit et fregit, nec ipse excidisse dictus est tabulas lapideas et modo dictum est: excide tibi duas tabulas lapideas; nec ei dictum est, ut scriberet, sicut ei modo dicitur; nec eas ipse scripsisse narratur, sicut narrat modo scriptura. et dicit: scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba. sed tunc dictum est: et dedit Moysi, statim ut cessauit loqui ad eum in monte Sina, duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito dei; deinde paulo post: et conuersus, inquit, Moyses descendit de monte et duae tabulae testimonii in manibus eius, tabulae lapideae scriptae ex utraque parte earum, hinc atque hinc erant scriptae; et tabulae opus dei erant, et scriptura scriptura dei sculpta in tabulis. proinde magna oritur quaestio, quomodo illae tabulae, quas erat Moyses deo utique praesciente fracturus, non hominis opus dicantur esse, sed dei, nec ab homine scriptae, sed scriptura dei, digito dei; posteriores uero tabulae tamdiu mansurae et in tabernaculo ac templo dei futurae iubente quidem deo, tamen ab homine excisae sint, ab homine scriptae. an forte in illis prioribus gratia dei significabatur, non hominis opus, qua gratia indigni facti sunt reuertentes corde in Aegyptum et faciendo idolum — unde illo beneficio priuati sunt, et propterea Moyses tabulas fregit — istis uero tabulis posterioribus significati sunt qui de suis operibus gloriantur — unde dicit apostolus: [*]( 1 E*. 34, 27 4 Ex. 34, 1 8 Ex. 81, 18 11 Ex. 32, 15. 16 26 Rom. 10, 3 ) [*]( 2 cui P1 V; in mg. cod. V appos. est: cuius 6 modo narrat PSNVTbdEug 11 et pr. om. PISJT 12 tabulae-eius om. PlSV 13 scripturae SPl §criptyrae V ex om. pi V earum] aurum P\'5\'F1 auro V* 14 dei scribtura C 15 dei est NV est eras. P insculpta Cbd et sculpta Eug. (Knoell p. 401) 17 facturus CVT1 esse dicantur bd 18 sed dei om. NEug homine (ho s. I. tll. 2) C scriptura deiJ scriptae bd digito dci] digito deo N digito T 19 et] ac PNbd 20 tamen] tam Pl ti V 21 qui ab V 23 facientes PlSVbd )
198
ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti — et ideo tabulae humano opere exsculptae et humano opere conscriptae datae sunt, quae cum ipsis manerent, ad eos significandos de suis operibus gloriaturos, non de digito dei, hoc est de spiritu dei?

Certe ergo repetitio legis nouum testamentum significat — illud autem uetus significabat, unde confractum et abolitum est — maxime quoniam cum secundo lex datur, nullo terrore datur sicut illa in tanto strepitu ignium, nubium et tubarum, unde tremefactus populus dixit: non loquatur ad nos deus, ne moriamur. unde significatur timor esse in uetere testamento, in nouo dilectio. quomodo igitur haec soluitur quaestio, quare illae opus dei, istae opus hominis et illae conscriptae digito dei, istae scriptae ab homine? an forte ideo magis in illis prioribus uetus significatum est testamentum, quia deus ibi praecepit, sed homo non fecit? lex enim posita est in uetere testamento, quae conuinceret transgressores, quae subintrauit, ut abundaret delictum. non enim inplebatur timore, quae non inpletur nisi caritate. et ideo dicitur opus dei, quia deus legem constituit, deus conscripsit, nullum opus hominis, quia homo deo non obtemperauit et eum potius reum lex fecit. in secundis autem tabulis homo per adiutorium dei tabulas facit atque conscribit, quia noui testamenti caritas legem facit. unde dicit dominus: non ueni legem soluere, sed inplere, dicit autem apostolus: plenitudo legis caritas et: fides quae per dilectionem operatur. factum est itaque homini facile in nouo testamento, quod in uetere difficile fuit, habenti fidem, quae per [*](10 Ex. 20. 19 17 Rom. 5. 20 24 Matth. 5, 17 25 Rom. 13, 10 26 Gal. 5, 6 ) [*]( 3 exculptae-opere om. plSV exculptae N sculptae Eug scriptae NEug 7 significat N 8 quoniam om. CNEug qum C 10 deus ad nos CPSVTbdEug 11 ueteri TS 17 uetera P ueteri P2ST transgressoris C 18 enim om. Eug. 23 fecit PV conscripsit PSY 25 legem om. C adimplere N dicit-apostolus om. N 26 et fides om. N 27 facile om. NEug 28 ueteri ST difficele C )

199
dilectionem operatur, atque illo digito dei, hoc est spiritu dei intus eam in corde scribente, non foris in lapide. unde dicit apostolus: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, quoniam caritas dei, qua ueracitcr inpletur praeceptum, diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. hoc est ergo: primo data est lex — ubi significatur uetus testamentum, quod est opus tantummodo dei et conscriptio digiti dei — quod apostolus dicit: itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. lex ergo sancta et bona dei opus est, ubi homo nihil agit, quia non obtemperat, sed reatu potius premitur lege minante atque damnante; peccatum enim, inquit, ut adpareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem. beatus autem homo est, cum hoc mandatum sanctum et iustum et bonum est etiam opus eius, sed per gratiam dei.

Moyses ad filios Israhel, posteaquam de monte descendit, habens alias tabulas legis circumposito sibi uelamine propter gloriam uultus eius, quam filii Israhel non poterant intueri, haec, inquit, uerba, quae dixit dominus facere ea. ambigue positum est, utrum "facere ea" ipse dominus an illi; sed utique manifestum est quod illi: iussit quippe ille quae fierent. sed forte ideo sic positum est, ut ex utroque accipiatur, quia et dominus facit, cum facientes adiuuat, secundum illud apostoli: in timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini; deus enim est qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate. [*]( 3 II Cor. 3, 3 4 Ifom. 5, 5 9 Rom. 7, 12. 13 20 Ex. 35, 1 25 Philipp. 2, 12. 13\' ) [*]( 2 ea NEug 6 prima P2VT 7 est pr. om. PSTbd 8 digito PlSV 11 obtemperatur S 16 sed-dei om. N 17 Moyses ad filios om. N 19 ualtis C eius om. C 21 alt. ea facere bd faceret T 22 est manifestum T 27 pro (s. l. m. i) SV Onl. Pl )

200

Omnis auferens demtionem argentum et aes adtulerunt, demtiones domino. tamquam diceret: "omnis, qui adtulit, adtulit illud atque illud, inter cetera, quae dicebat. et argentum et aes commemorans". demtionem sane interpretati sunt latini, quod graecus habet afoapsfta. appellatum est autem demtio eo quod sibi demeret qui domino adferret.

Narrante Moyse commemoratum quod ei dixit deus de Beselehel eisdem ac totidem uerbis, quod eum inpleuerit spiritu diuino sapientiae et intellectus et scientiae ad tabernaculi opera facienda, quae pertinent ad artes opificum: unde quid nobis uideretur iam diximus. sed ideo nunc hoc idem commemorandum putaui, quia non frustra eisdem omnino uerbis repetitum est, quibus antea Moysi a domino fuerat intimatum. sane nouo more hic ars architectonica perhibetur opificum ex auro et argento et quocumque metallo, cum illa dici soleat architectonica, quae pertinet ad fabricas aedificiorum.

Et omnes qui sponte uellent ire ad opera, ut consummarent ea; et acceperunt a Moyse omnes demtiones. in notitiam tantum Moyses pertulit quae dominus opera fieri praeceperit, tabernaculum scilicet cum omnibus quae in eo essent et uestes sacerdotales. commemorauit autem quosdam, quibus dixit spiritum diuinitus datum, quo illa efficere possent: et tamen multi intelleguntur sponte ad eadem [*]( 1 Ex. 35, 24 8 cf. Ex. 35, 30-\'52 ] 2 cf. quaest. CXXXVIII 19 Ex. 3«:, 2. 3 21 cr. Ex. 35, 10-18 ) [*]( 1 auferens scripsi: afferens Itbri concordant cum cod. Alex et Lag 2 demtiones scripsi: demtionem libri; sed cf. Loc. de Ex. CXXXX VIIII p. 568 3 inter] in T 5 aferema C apherema PSVT afaerema N 6 appellata V2bd 7 offerret V 8 commemoratum est TWhd 9 Beseleel bd uerbis ac totidem PSVTbd 12 artis C 15 architectorica S 17 solet V arcliitectorica S pertinept PVI 19 omitis C 20 consumarent N ef T 21 demtiones scripsi cum bd: dete aes C1 demptum aes (PPSNVT 22 praeccpit T 23 uestis sacerdotalis CPNT 24 quod piS I r )

201
opera uenisse, quibus neque imperatum est nec eorum nomina commemorata sunt a domino dicta Moysi. non ergo illi soli hoc munus diuinitus habuerunt, qui nominatim commemorantur, sed fortasse praecipue atque excellentius. laudandus est autem in his omnibus non adtractus ad opus seruiliter animus, sed liberaliter sponte deuotus.

Notandum quod illi qui sapientes appellantur, effectores operum sancti, etiam moribus tales erant, ut cum ipsi susciperent omnia, quae populus offerebat existimans necessaria, quibus illa omnia conplerentur, <et> uiderent plus offerri quam erat necesse, [et] dixerint Moysi. atque ille per praeconem ultra populum offerre prohibuit. poterant autem, si uellent, multa auferre, sed modestia prohibuit uel religio terruit.

Posteaquam descendit Moyses de monte, opera commendantur tabernaculi construendi et uestis sacerdotalis: de quibus faciendis antequam aliquid praeciperet, locutus est ad populum de sabbati obseruatione. ubi non inmerito mouet, cum decem uerba legis acceperit in tabulis lapideis iterum, quas ipse excidit, ipse conscripsit, quare de solo sabbato, posteaquam descendit, populum admonuit. si enim propterea decem praecepta legis superfluum fuit, ut populus iterum audiret, cur non fuit superfluum, ut de sabbato audiret, cum et hoc in eisdem praeceptis decem legatur? an et hoc simile est uelamento, quo faciem obtexit. quia splendorem uultus eius filii Israhel non poterant intueri? nam ex decem prae. ceptis hoc solum populo praecepit, quod figurate ibi dictum est; alia quippe ibi nouem sicut praecepta sunt etiam in [*]( 7 cf. Ex. 36, 4, 5 15 cf. Ex. 35, 11 sqq. 25 cf. Fx. 34, 34. 35 ) [*](1 nec 5 3 coimuerantur C 6 et sponte PVbd 8 affectores N 10 ex quibus PSVTbd et addidi uiderent V2 uiderunt CPSNVITbd 11 et inclusi dixerint scripsi: dicerent V2 dixerunt CPSNVITbd 13 auferre ex oferre V relegio P 16 construendi. P construendi§ V 18 ubi non] quam N 20 sabbato solo bd 23 cur et hoc non V cum] cur SXV 26 ex] et CT 28 ibi post quippe om. ptSr )

202
nouo testamento obseruanda minime dubitamus. illud autem unum de sabbato usque adeo figurata diei septimi obseruatione apud Israhelitas uelatum fuit et in mysterio praeceptum fuit et quodam sacramento figurabatur, ut hodie a nobis non obseruetur, sed solum quod significabat intueamur. in illa autem requie ubi opera seruilia iubentur cessare, magna est altitudo gratiae dei. tunc enim fiunt cum requie opera bona, cum fides per dilectionem operatur, timor autem tormentum habet et in tormento quae requies? unde timor non est in caritate; caritas autem diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. ideo sabbatum requies sancta domino, dei scilicet gratiae tribuenda, non nobis uelut ex nobis. alioquin nostra opera sic erunt, ut sint humana aut peccata: aut cum timore, non cum dilectione, et ideo seruilia sine requie. plenitudo autem sabbati erit in requie sempiterna. non enim frustra institutum est et sabbatum sabbatorum.

Superius quando prius locutus est deus de tabernaculo ungendo, dixit eadem unctione sanctificari illa omnia et fieri sancta sanctorum. altare autem holocaustomatum eadem unctione sanctificatum dixerat fieri sanctum sancti. et hoc interesse uidebatur, quod nihil eorum dixisset sanctum sanctorum, nisi quod tantum uelo separabatur a sancto, id est ubi erat arca testamenti et altare incensi. nunc autem cum eadem repeteret, dixit de tabernaculo uncto et his quae in illo essent, quod eadem unctione sanctificarentur et fierent sancta: illud autem altare holocaustomatum, de quo prius dixerat quod fieret sanctum sancti, eadem unctione nunc dixit fieri sanctum sanctorum. unde datur intellegi tantundem ualere [*]( 8 cf. Gal. 5, 6 9 1 Ioh. 4, 18 10 Rom. 5, 5 11 Ex. 35, 2 16 cf. Leuit. 26, 31 18 cf. Ex. 30, 26—38 24 cf. Ex. 40, 7. 8 (9. 10) ) [*]( 3 in om. PXSV 6 requiem N seruilia iubentur om. N 13 non om. V 14 fin. con C 16 instituni C çţ V 20 (et 27) olochausto- matum S 23 a om. N 26 ea PXSV 28 unctionem C )

203
quod dictum fuerat sanctum sancti, quantum ualet quod dictum est sanctum sanctorum, ac per hoc et illa omnia uncta, id est totum tabernaculum et quaecumque in eo essent, quae prius appellauerat sancta sanctorum, tantundem ualere quod nunc ait sancta nec unumquodque eorum dici tantummodo post istam unctionem sanctum sancti, uerum etiam sanctum sanctorum, sicut altare holocaustomatum: ut iam nihil intersit, quantum ad hanc appellationem adtinet, inter illa quae interius intra uelum fuerant, id est ubi erat arca testimonii, et cetera foris, nisi quod illa interius ita dicebantur sancta sanctorum uel sanctum sanctorum, ut etiam ante unctionem sic appellarentur, cetera uero unctione sanctificata sunt, ut hoc nomen acciperent. quod otio discutiendum est quid ista significent.

Cum scriptura narraret quo modo Moyses constituerit tabernaculum, et extendit, inquit, aulaea super tabernaculum, non utique desuper tecto, sed cingens columnas, quia de columnis dixerat, quod statuerit tabernaculum.

Cum dixit: et super atrium in circuitu tabernaculi et altaris, manifestat altare holocaustomatum ad ostium tabernaculi forinsecus fuisse, ut atrio totum ambiretur et esset altare infra atrium inter portam atrii et ostium tabernaculi.

Notanda est res multum mirabilis, quod nube descendente et inplente tabernaculum, quae tamen gloria domini dicitur, non poterat Moyses intrare tabernaculum, qui in monte Sina, quando legem primitus accepit, intrauit in nubem, ubi erat deus. procul dubio ergo aliam personam [*]( 16 Ex. 40, 17 (19) 20 Ex. 40, 27 (33) 25 cf. Ex. 40, 28. 29 (34. 35) 28 cf. Ex. 20, 21 ) [*]( 4 appellauerunt C appellauerant N 5 sancta om. S unumquidque NVT 7 (et 21) olochaustornatum S 10 interius ita om. N 11 ante om. C 13 odio C 16 et om. CSVbd 17 tectum Vsbd 20 dicit SV 22 ambigeretur N 23 altare esset Pbd 29 nube CPSNVT; sed cf. quaest. LXXY p. 141, 26 )

204
tunc figurabat, aliam nunc: et tunc eorum qui participes fiunt intimae ueritatis dei, nunc autem Iudaeorum, quibus gloria domini, quae in tabernaculo est — quod est gratia Christi - tamquam nubes opponitur non eam intellegentibus. et ideo non intrat in tabernaculum testimonii. et hoc credendum est semel factum, mox ut constitutum est tabernaculum, significationis huius causa uel alicuius alterius. neque enim semper sic erat nubes super tabernaculum, ut illuc Moyses intrare non posset, quandoquidem non remouebatur nubes, nisi cum eis hoc signum dabatur disiungendi, hoc est castra mouendi ex eo loco ubi erant, et accedendi quo nubes ducebat per diem, flamma per noctem. quae duo uicissim etiam super tabernaculum manebant, ubi castra posuissent, nubes per diem, flamma per noctem.

QVAEST. CLXXVII. Expositio tabernaculi.

Quoniam liber qui Exodus dicitur in constitutione tabernaculi terminum sumit, de quo tabernaculo etiam per superiora eiusdem libri multa dicuntur, quae faciant difficultatem intellegendi, sicut solet omnis toTCofpacpia, id est loci alicuius descriptio in omni historia facere, uisum est mihi de toto ipso tabernaculo separatim dicere, quo intellegatur, si fieri potest, quale illud et quid fuerit interim ad proprietatem narrationis excepta et in aliud tempus dilata figurata [*](8 cf. Ex. 13, 21 ) [*]( 1 figurabat-tunc om. C nunc-qui om. N 5 intrant 1\'SNVTd intrauit b 10 nubes om. Pl V diiungendi CN 14 Incipit exposicio tabernaculi fol. 86 C Incipit de tabernaculo fol. 83 P, p. 238 S, fol. 77 V De tabernaculo fol. 87 T Explicit quaestiones Exodi. Incipit locutiones de Genesi fol. 53 N ) [*]( 15 Tabernaculi expositio in codice N omissa est 17 sumit terminum PSVTbd 18 dicuntur quae faciant] dicuntur faciant quae faciebant S dicuntur faciupt quae faciebant (faciunt exp. m. 2) P dicuntur fiant quae faciebant V faciant] faciebant T 19 topografia CPSV tropografia T 21 ipso om. PSVT 22 ad om. bd proprietate bd 23 excepta] expecta PSt expectata S2VT inspecta bd )

205
significatione; neque enim aliquid ibi fuisse putandum est, quod iubente deo constitueretur sine alicuius magnae rei sacramento, cuius cognitio fidem formamque pietatis aedificet.

Iubet ergo deus Moysi facere tabernaculum decem aulaeorum de bysso torta et hyacintho et purpura et cocco torto Cherubin opere textoris. aαὐλαίας quas Graeci appellant, Latini aulaea perhibent, quas cortinas uulgo uocant. non ergo decem atria fieri iussit, sicut quidam neglegenter interpretati sunt; non enim αὐλάς, sed (αὐλαίας dixit. opere ergo textili Cherubin iussit in aulaeis fieri, quorum aulaeorum longitudinem esse praecepit cubitorum uiginti octo et latitudinem cubitorum quattuor; cohaerere autem inuicem aulaea et coniungi iuter se quinque hinc et quinque inde, ut spatium, quod eis cingeretur, hoc esset tabernaculi spatium. quomodo autem inter se conecterentur eadem quina aulaea, ita praecepit. <et> facies illis. inquit, ansas hyacinthinas super ora [summa] aulaei unius ex una parte in commissuram; et sic facies super ora [summa] ad commissuram secundam: id est, ubi committitur aulaeum aulaeo, tertium scilicet secundo, quod secundum iam cum primo commissum est, id est coniunctum atque conexum, faciem contra faciem consistentia ex aduerso singula, quoniam inter se iussit quina coniungi, ut ex aduerso constituerentur. utrum autem quadrum spatium his concluderetur an rotundum, nondum adparet: sed adparebit cum de columnis coeperit dicere, quibus protenduntur aulaea. non ergo amplius quam de trium conexione dicere uoluit, quae fit in duabus commissuris, secundi ad primum [*]( 4 cr. Ex. 26, 1-3 16 Ex. 26, 4 ) [*]( 5 auleorum CPSVT bisso CV yacinto C iacyntho PV iacincto 8 iacinctho T 6 cherubim Sbd opus C auleas CPSVT; sic fere semper omnes cod. 7 aulea (sic semper) CPSVT 8 neglegentes PS negglegentes T 12 quattoor C 16 et addidi super scripsi: in bd om. CPSVT 17 summa in hoc et sequenti uersu ut glossema inclusi auleae PVST 18 super ora scripsi cum d: supeiiora C super plSV super hora PlT 22 quina] quia pi V quinque (nque s. I.) S ea quae (in mg.) V 24 rutundum C 26 aulaeę PST )

206
et tertii ad secundum, ut ex hac ueluti regula cetera iungerentur. ansas ergo praecepit fieri primo aulaeo quinquaginta. ex una parte, qua illi fuerat committendum secundum, et ansas quinquaginta tertio aulaeo ex ea parte, qua secundo coniungebatur ; ipsum autem secundum, id est inter utrasque ansas quinquagenas medium, circulos habere uoluit quinquaginta aureos utique ex una parte, per quos coniungeretur quinquaginta ansis aulaei primi. ac per hoc consequens erat, ut ex alia quoque parte circulos totidem haberet, per quos coniungeretur ansis aulaei tertii. quod breuiter scriptura ita dixit: et facies circulos quinquaginta aureos et coniunges aulaeum ad aulaeum circulis; et erit tabernaculum unum. circuli ergo quinquaginta aurei secundi aulaei inserebantur quinquaginta ansis hyacinthinis primi aulaei: quinquaginta circuli inserebantur et quinquaginta ansis tertii aulaei; et deinceps ita ceteri conectebantur, ut quinque complerentur atque ex aduersa parte alia similiter quinque.

Deinde dicit: et facies uela capillacia operire super tabernaculum, id est, quae uenirent super non a parte tecti, sed supercingendo. dicimus enim et sic aliquid superponi, non quemadmodum tectum domus, sed quemadmodum tectorium parietis tamquam super lineam fasciam. undecim, inquit, uela facies ea. longitudo ueli unius erit triginta cubitorum et quattuor cubitorum latitudo ueli unius; mensura eadem erit undecim uelorum. et coniunges quinque uela in se et sex uela in se. [*]( 2 cf. Ex. 26, 5. 6 11 Ex. 26, 6 18 Ex. 26, 7 23 Ex. 26, 8. 9 ) [*]( 1 et om. PSV 4 ea] una V 5 utransque C 8 auleiş PV 9 haberet om. CPSVIT 10 congugeretur C tert C 14 post inserebantur sequitur et superscripto ua et sup. inserebantur pos. cat quo delenda assignantur T quinquaginta-ineerebantur om. Pl hyacinthinis--ansis om. SV 15 et om. PyT 16 cetera J\' conectabantur V 17 complecterentur bd 18 capillatia PSVT 19 non al nona P noua S aparte V 21 nondtl V tectum-quemadmodum om. C 23 in ea S 24 et quattuor cubitorum om. 01 latitudine PSIVI 25 mensurae P )

207
quomodo illa aulaea uoluit quina coniungi, sic ista uela quinque et sex, quia undecim erant, non decem. et duplicabis, inquit, uelum sextum secundum faciem tabernaculi, ne moueret, quia inpariliter alterutrum occurrebant sex et quinque. deinde dicit etiam ista uela capillacia quemadmodum sibimet iungerentur. et idem dicit, sed fortasse planius. et facies, inquit, ansas quinquaginta in ora ueli unius quod contra medium est — id est contra secundum, quia ipsum erit medium inter primum et tertium — secundum commissuram, id est iuncturam. et quinquaginta ansas facies super oram ueli, quod coniunctum est ad secundum uelum, id est super oram tertii ueli, quia coniungitur secundo. et facies circulos aereos quinquaginta et coniunges circulos de ansis; et coniunges uela et erit unum. circulos ergo medio uelo uoluit adponi, id est secundo, quibus quinquagenis ansis iungeretur primo et tertio. nihil hic aliud est nisi quod circulos non aureos, sed aereos fieri nunc praecepit. ansas autem in aulaeis hyacinthinas dixerat. in uelis autem capillaciis, quoniam tacuit cuius modi essent ansae, quid nisi capillacias eas credibilius accipimus?

Quod deinde sequitur ita est ad intellegendum difficile, ut uerear, ne exponendo fiat obscurius. dicit enim: et subpones <quod superabit> in uelis tabernaculi: dimidium ueli quod superauerit subteges, quod abundat de uelis tabernaculi subteges post tabernaculum. cubitum ex hoc et cubitum ex hoc ex eo quod superat [*]( 7 Ex. 26, 10 13 Ex. 26, 11 23 Ex. 26, 12. 13 ) [*]( 2 quia] qui PS1 quae Vbd quia undecim] quindecim (in sup. ras.) T 4 inparaliter P incurrebant PSVTbd R quod scripsi cum bd: que C qaae PSVT 9 quia-secundum otn. C 12 ora PF1 13 qua PSVTbd secundum C 16 ansis om. PSVT 17 hicj ibi PSVT 18 sed aereos om. C 19 capellaciis C 23 supponis C 24 quod superabit addidi accomodans locum posteriori p. 221, 20 27 cubitum alt. om. C\' ex eo] eo PSV et T eo—ex hoc (208, 5) in mg. add. V )

208
uelis de longitudine uelorum tabernaculi erit contegens super latera tabernaculi, hinc atque hinc ut operiat. cum sextum uelum iusserit duplicari secundum faciem tabernaculi, quid dicat superare in uelis dimidium ueli et quid dicat: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc, cum dimidium ueli quindecim cubita sint, quoniam triginta cubitorum iussit esse unum uelum, quis facile intellegat? aut si propterea superat de longitudine uelorum, quia prima aulaea de bysso et cocco et purpura et hyacintho uiginti octo cubitis longa esse praecepit, ista uero capillacia triginta cubitorum esse uoluit, duobus cubitis superantur singula aulaea singulis uelis capillaciis: quae in summam ducta excepto undecimo. quod duplicari iussit, uiginti cubita excrescunt, quibus superatur ambitus aulaeorum ambitu capillaciorum. decem quippe uelorum cubita bina, quibus longiora erant, uiginti faciunt: quorum ex utroque latere decem hinc et decem inde poterant superare, non cubitum ex hoc et cubitum ex hoc, sicut scriptura loquitur. quapropter differenda mihi uidetur huius loci expositio, donec tabernaculum columnis omnibus cum atrio, quod circumponitur, omni ex parte consistat. fortassis enim per anticipationem aliquid dicit de his uelis capillaciis, quod ad illa proficiat, de quibus nondum locutus est. quod enim dicit: et facies uela capillacia operire super tabernaculum, utrum uniuersum tabernaculum his uelis cooperiri uelit cum atrio scilicet, de quo circumponendo postea loquitur, an hoc interius tabernaculum, quod decem aulaeis fieri iussit, incertum est. sequitur ergo et dicit: et facies operimentum tabernaculo pelles arietum rubricatas. etiam hoc operimentum utrum uniuerso tabernaculo fieri iusserit in circuitu an interiori tantum, similiter habetur incertum. quod uero adiungit: et [*]( 23 Ex. 26, 7 28 Ex. 26, 14 ) [*]( 2 atque hinc. Itaque hinc ut 8 3 cum om. S 12 a aingulis PSVTbd 13 cubiti S 14 superantur SV aulearum ST 24 utrum uniu. taber. om. C1 25 cooperi T 28 operimento C )
209
operimenta pelles hyacinthinas desuper, hoc non in circuitu, sed a tecto uelut camera accipiendum est.

Et facies, inquit, columnas tabernaculo de lignis inputribilibus: decem cubitorum columnam unam et cubiti unius et dimidii latitudinem columnae unius; duos anconiscos columnae uni consistentes ex aduerso. sic facies omnibus columnis tabernaculi. quare iusserit fieri hos anconiscos. de quibus antea dixi quid essent, non satis mihi adparet. si enim ad columnas portandas fierent, quattuor ut minimum fierent; si autem, ubi serae incumberent, etiam plures fierent: nam quinas seras singulis columnis distribuit. nisi forte in his anconiscis non aliquis usus, sed sola significatio sit, sicut in uelo undecimo capillacio. nam columna duos anconiscos uelut brachia hinc atque hinc extendens figuram crucis reddit. nunc iam uideamus numerum columnarum, in quibus et forma tabernaculi possit aduerti, utrum quadra an rotunda sit an oblongam habeat quadraturam lateribus longioribus breuioribus frontibus sicut pleraeque basilicae construuntur; hoc enim potius hic euidenter exprimitur. nam ita dicit: et facies columnas tabernaculo, uiginti columnas ab latere isto, quod respicit ad aquilonem. <et> quadraginta bases argenteas facies uiginti columnis, duas bases columnae uni in ambas partes eius. et latus secundum contra austrum uiginti columnas et quadraginta earum bases argenteas: duas bases columnae uni in ambas partos eius et duas bases columnae uni in ambas partes eius. repetitio non moueat. quia locutionis est, ut omnes ita [*](3 Ex. 2G, la-1 i 8 cf. quaest. CVIIII 20 Ex. 26. 18-21 ) [*]( 2 cameram C 3 sec. cod. Alex 6 columnae-anconiscos om. S 8 fieri iusserit T dixit C 10 minima. sup. exp. nimirum S y:. raecQberent V 14 anconesquos (\' 18 longioribus breuioribus in mg. m. 2 add. C 20 expremitur C tabernaculi S 22 et, quod codd. om., cum bd retinui 24 sec. cod. Alex 26 et-eius in mg. m. 1 add. I* 28 locutiones C1 est om. C ) [*]( XXVIII Aug. sect. III parll 3 ) [*]( 14 )

210
intellegantur de quibus non dicit. de basibus autem iam antea diximus, cur una columna duas habeat, quia et capita hoc loco bases uocat.

Videmus igitur uicenis columnis porrecta duo latera tabernaculi aquilonis et austri. duo sunt reliqua, orientale et occidentale, quae si totidem columnas habuissent, procul dubio quadrum esset. quot autem habeant, de occidentali non tacetur, de orientali tacetur: utrum quia non habuit et sola illic sine columnis extendebantur aulaea ab extrema columna unius lateris usque ad alterius alteram extremam, an aliqua causa taceantur, ut etiam tacitae intellegantur, nescio. postea quippe ex ipsa parte orientis decem columnae commemorantur, sed atrii de quo post loquitur, quod huic tabernaculo circumponi iubet. commemoratis ergo lateribus tabernaculi aquilonio et australi in uicenis columnis deinde sequitur et adiungit dicens: et retro tabernaculum per partem quae est contra mare facies sex columnas. et duas columnas facies in angulis tabernaculi a posterioribus. et ae-q uales deorsum uersus et in se conuenientes erunt aequales de capitibus in commissuram unam. sic facies ambobus duobus angulis; aequales sint. et erunt octo columnae et bases earum argenteae sedecim: duae bases columnae uni et duae bases columnae uni in ambas partes eius. de basibus similis ratio et similis locutio est. latus itaque occidentis — nam hoc est ad mare — columnis octo extenditur: sex mediis et duabus angularibus, quas aequales ad unam commissuram dicit esse debere; credo, quod angulus duo in se latera committat et sit columna angularis lateri utrique communis, ista occidentali et aquiloniae, [*](1 cf. quaest. CX 16 Ex. 26, 22-25 ) [*]( 5 austris P et occidentale om. C* 7 quadratum PSVT essent PSl quod CPSF habeant (n s. 1.) C habent PSVT habeat Nbd 9 extendebatur PS 11 taceatur PlSV intellegatur plsqr 22 sec. cod. Alex et Lag duae] et PlS et V 23 t>a?V9 V uni pr. om. S 26 sex] ex PXSV 29 aquiloniae] aquilonia P aquilonalia P aquilo nari et VT )

211
illa occidentali et australi. quod autem dicit etiam aequales deorsum uersus, hoc utique dicit, ut ad perpendiculum librarentur, ne robustiores essent infra quam supra, sicut pleraeque columnae sunt.

Deinde dicit: et facies seras de lignis inputribilibus quinque uni columnae ex una parte tabernaculi et quinque seras columnae lateri tabernaculi secundo et quinque seras columnae posteriori lateri tabernaculi quod est ad mare. mirum si dubitari potest latus orientale columnas non habuisse in hoc interiore tabernaculo, cui postea circumponitur atrium. singulas quasque igitur columnas omnium trium laterum habere seras quinas iubet. et sera, inquit, media inter medias columnas pertrans- • eat ab uno latere in aliud latus. hoc uidetur dicere, ut de columna in columnam sera perueniret et per interuallum columnarum porrigeretur a latere unius usque in latus alterius. ac per hoc una ex his omnibus columna non erat habitura proprias quinque seras; ad quam extremam quinque perueniebant a columna sibi proxima uenientes. et columnas, inquit, inaurabis auro et anulos facies aereos, in quos induces seras, et inaurabis auro seras. ne columnae foraminibus cauernarentur, quo intrarent serae, anulos fieri iussit, quibus ex utraque parte continerentur fines serarum. proinde intelleguntur hi anuli fixis in ligno ansulis pependisse, ut extremas partes serarum possent capere et continere.

Et eriges, inquit, tabernaculum secundum speciem quae monstrata est tibi in monte. et facies uelamen de hyacintho et purpura et cocco torto et bysso neta; [*](5 Ex. 26, 26. 27 13 Ex. 26, 28 19 Ex. 26, 29 26 Ex. 26. 30-34 ) [*]( 2 libraretur plSV 3 plerique C 6 quinquej cQque C partea P1 partae V 7 secundi S 9 marem C 10 interiori S 16 in (sup. exp. ad m. :2) P 21 et-seras om. 01 auro otia. C 24 fixi PSVT ansulisI a singulis PSVT 26 erigis C 28 yacinto C iacyntho PV iacinctho S T bisso VT ) [*]( 14* )

212
opus textile facies illud Cherubin. et superinpones illud super quattuor columnas inputribiles inauratas auro; et capita eaium aurea et bases earum quattuor argenteae. et pones uelamen super columnas et induces illuc interius quam uelamen est aream testimonii: et diuidet uelamen uobis inter medium sancti et inter medium sancti sanctorum. et operies de uelamine aream testimonii in sancto sanctorum. haec omnia manifesta sunt interius intra uelamen hoc quattuor columnis inpositam fuisse arcam testimonii: quam non sic operiri iussit uelamine, ut super arcae cooperculum iaceret uelamen. sed ut contra statueretur. deinde dicit: et pones mensam foris extra uelamen et candelabrum contra mensam in parte tabernaculi quae respicit ad austrum; et mensam pones in parte tabernaculi quae respicit ad aquilonem. etiam hoc planum est. quod autem sequitur: et facies adductorium de hyacintho et purpura et cocco torto et bysso torta. opus uariatoris. et facies uelamini quinque columnas et inaurabis illas auro: et capita earum aurea. et conflabis eis quinque bases aereas, cui usui uelamen hoc fiat quinque columnis extentum, post adparebit; nam hic non adparet. uult enim illud esse uelamen ostii tabernaculi. huius uidelicet interioris, cui circumponitur atrium. deinde iubet altare fieri sacrificiorum et holocaustomatum et dicit quemadmodum fiat, nondum autem dicit ubi ponatur: sed hoc quoque post adparebit.

Hinc iam de atrio loquitur usque in finem, quod circumponendum est tabernaculo illi, de quo prius constituendo [*]( 12 Kx. 26, 3o 17 Kx. 26, 36. 37 27 cf. Ex. 27, 9 sqq. ) [*](1 textile opus T textili V jJlacl V super cerabin C 3 />r.eorum T 5 illud T illijd V qųą.J}l (s. I. ubi) V 6 uobis uelamen bd 7 etsancti om. O. inter medium (utrumque e.rp.) V eooperies bd 8 area C sancto scripsi cum d: sancta OPSVI T sanctis V2b 10 inpositum PSP area C 11 coopertulum S 12 ponens C 15 ponis C respicet C 17 sec. cod. Alei: 21 cui usui] cuius C 22 et uult PS 27 Hic pI V hinc T in p2 )

213
locutus est. et facies, inquit, atrium, quod dicit graece xWrw, non auXaiav: quod quidam interpretes nostri non discernentes et hoc et illa aulaea. quas o:jXata?, non \'1..\')/.i:; Graeci dicunt, atria interpretati sunt dicentes: et facies tabernaculum decem atriorum, ubi decem aulaeorum dicere debuerunt. nonnulli autem multo inperitiores "ianuas" interpretati sunt et aoXaa et auXafa;. sicut autem in lingua latina inuenimus aulaea, quas Graeci a-jXata? uocant, ita quam illi appellant aoXyjv, nostri aulam uocauerunt. sed iam non atrium isto nomine, sed domus regia significatur in latina lingua, apud Graecos autem atrium. ergo: et facies, inquit, atrium tabernaculo in latere quod respicit ad austrum et tentoria atrii ex bysso torta: longitudo sit centum cubitorum uni lateri. columnae eorum uiginti et bases earum aereae uiginti et circuli earum et arcus earum argentei. sic et lateri quod est ad aquilonem tentoria centum cubitorum longitudinis: et columnae eorum uiginti et bases earum aereae uiginti et circuli earum et arcus columnarum et bases inargentatae argento. latitudo autem atrii quae est ad mare tentoria [eius] quinquaginta cubitorum. columnae eorum decem et bases earum decem. et latitudo atrii quod est ad orientem quinquaginta cubitorum; columnae eius decem et bases earum decem.

Hic iam uidemus commemorari columnas ab oriente, cum loquitur de atrio, et eas decem decem cum basibus [*](4 Ex. 23. I 11 Ex. 27, 9—13 ) [*]( 1 dicitur STbd 2 alen C aulen PSVT auleum C auleam PST aulam V 3 antfa V auleas CPST aulaas V aulas CPS aulos T auleas V 4 et Ont. PSVT facientes V 6 multum C 7 aulas CPST au],,,as V auleas CPSVT 8 auleas PS auleas CVT aulas P\'8 illa C 9 aulen CPSYT 11 erpo om. S 16 sic om. Cx 17 eorum scripsi cum bd: earum codd. 20 eius inclusi 22 earum] eorum V et—decem pr. sequitur post decem alt. in uersu 24 S 25 comrnemorare CPlT columna Pl columna S 2fi ţ\'t V decem decem] decem dicens PVTd dicens decem S )

214
aereis, sicut dixit etiam de occidentalibus. ubi difficillima oritur quaestio. nam facile est quidem, ut accipiamus ab oriente unum ordinem columnarum ad atrium pertinentium, quo tabernaculum interius per omnes quattuor partes cingitur, quia non habebat ex ea parte columnas tabernaculum interius; ab occidente autem, ubi iam erant interioris tabernaculi columnae octo, quomodo etiam istas decem, quas exterioris atrii commemorat, accepturi sumus, ab occidente tamquam duo sint ordines columnarum, interiorum octo et exteriorum decem? quod si ita est, longiora erunt etiam latera atrii exterioris quam tabernaculi interioris, ut sit, unde ab extremo in extremum alius columnarum ordo dirigatur et non incurrat in ordinem priorem ad interius tabernaculum pertinentem. et si hoc est, consequens erit, ut uicenae illae columnae duorum laterum tabernaculi interioris, austri et aquilonis, interuallis breuioribus dirimantur quam illae uicenae, quas habet atrium exterius ex eisdem lateribus. et quia illi exteriores ordines uicenarum columnarum. sicut scriptura loquitur, centena cubita tenent, isti interiores totidem columnarum quotlibet minus cubita teneant, quoniam hoc scriptura non expressit, consequens erit, ut octo illae columnae tabernaculi interioris in latere occidentali rariores sint quam uicenae illae eiusdem tabernaculi australes et aquiloniae, ut possit comprehendi spatium quantum sufficit decem illis aulaeis circumtendendis, quibus primitus dixit hoc tabernaculum fieri. habent enim cubita uicena et octona, quae fiunt simul ducenta octoginta: quorum si centena essent in lateribus duobus austri et [*]( 1 aereis decem (decem m. 2 inser.) P.T 2 orietur PlSVI quaestio. nam] quaestionem C 4 quod PV 8 tamquam ab occidente bd ab occidente (m. 1 exp.) V 9 et om. C exteriorum s. I. m. 2 C 11 quam-interioris om. 01 unde om. C 14 uicinae (sic i pro e saepius) CV 15 interius CPSV 16 habeat PSV1 habebat T 17 fin. exterius V ordines om. C 19 quodlibet CPSIVI quãlibet Y2 21 columnae illae Fbd in interioris P 22 uigenae TPl 24 circumtendendis scripsi cum bd: circumtendis C circumtenendis PSVT 26 et octoginta T )
215
aquilonis, ubi uicenarum columnarum ordines sunt, quadragena utique cubita tenderentur per alia duo latera orientis et occidentis et proportione occurrerent in octo columnis cubita quadraginta sicut in uiginti columnis cubita centum; sed non essent longiora latera exterioris atrii, quoniam centenis cubitis definita sunt, et ideo non esset quemadmodum ille ordo decem columnarum ab angulo australi in angulum aquilonium includeret ordinem interiorum octo columnarum. proinde ut atrio undique circumdetur interius tabernaculum, oportet illud esse etiam longitudinis breuioris. atque ita necesse sit uicenas eius columnas in duobus lateribus. quibus in longum porrigitur, densius constitui, quam sunt atrii exterioris etiam ipsae uicenae, et rarius octo columnas tabernaculi interioris a parte occidentis quam decem ex eadem parte atrii exterioris, quoniam quidquid minus cubitorum ex illis aulaeis extenditur in columnis uicenis duorum laterum ad austrum et aquilonem conpensandum est latitudine orientalis et occidentalis lateris, ut ducenta octoginta cubita consummentur aulaeorum. non enim sicut de uelis capillaciis, ubi unum plus est, ita et de his aulaeis iussit aliquid duplicari. quapropter si tantum breuiatur longitudo tabernaculi interioris, quod ab atrio exteriore posset includi. ut in uicenis eius columnis non centena cubita tendantur aulaeorum, sed uerbi gratia ut minimum nonagena et sena, ut quaternis cubitis breuiora sint, haec ipsa quaterna cubita, id est octo cubita in duobus aliis lateribus utique tendenda sunt, orientali et occidentali: ac sic in illis octo columnis occidentalibus tabernaculi interioris non extenduntur cubita quadraginta, sed quadraginta quattuor et alia quadraginta quattuor ab oriente. cum ergo in decem [*]( 1 ubi om. C columnarum om. C 13 uicinae (sic saepius) CPS rarius] aerarium PlSV columnes P1 columnis S 16 dugrum V ad aquilonem Sbd 17 latitadinem C latine P1 et occidentalis om. C 18 consummantur CPS consumentur V 21 prebeatur C quo C exteriori T 22 possit C includi] indui S 24 nonaginta PT nonagenda V 27 illis] aliis T 29 in om. C )
216
columnis exterioris atrii tenduntur cubita quinquaginta, in octo autem interioris tabernaculi tenduntur cubita quadraginta quattuor, rariora inueniuntur interualla interiorum octo columnarum quam exteriorum decem, quia, si paria essent, ita in columnis octo quadraginta cubita tenderentur, sicut quinquaginta tendebantur in decem, quoniam quod sunt proportione octo ad decem, hoc sunt quadraginta ad quinquaginta. quinarium quippe numerum quadraginta octies habent, quinquaginta decies.

Nec nos mouerent columnarum interualla disparia, quod densiores in lateribus longitudinis ponerentur, ubi uicenae sunt, rariores autem in latere latitudinis. ubi octo sunt, nisi aliud existeret, quod urgeret mutare sententiam. cum enim commemorasset longitudinem atrii ad mare habere tentoria quinquaginta cubitorum et columnas decem et bases earum decem et latitudinem atrii ad orientem item quinquaginta cubitorum et columnas decem et bases decem, atque his dictis perfecta uideretur forma tabernaculi cum atrio suo undique ambiente. iniecit aliud, quod ubi et quomodo intellegendum sit difficillime reperitur. et quindecim, inquit. cubitorum tentoriorum altitudo lateri uni; columnae eorum tres et bases earum tres. et latus secundum quindecim cubitorum tentoriorum altitudo: columnae eorum tres et bases earum tres. et portae atrii tegimen uiginti cubitorum altitudo de hyacintho et purpura et cocco neto et bysso torta uarietate acu picta: columnae earum quattuor et bases earum quattuor. haec ubi constituantur perfecta illa forma tabernaculi non uideo; sed plane uideo eundem esse numerum [*]( 13 cf. Ex. 27, 9-13 20 Ex. 27, 14-16 ) [*](1 exteriori C exteriis Pl exterius F1 atriij item C 4 ita om. C 7 adecem C quinarum P S octiens C 9 deciens C 18 perfecto C 20 difficile T 21 tentorium PS P 23 tentorium PSV* T 24 earum VT et pr. otia. V 25 tegumen PTbd del ex V 20 neto om. pi V aco- picta C ecopicta Pl atqj»icta (q I.) S )

217
columnarum decem, in tribus et tribus et quattuor, ternis scilicet a lateribus et quattuor in medio. ac per hoc tentoria illa quinquaginta cubitorum non contexta erunt, ne aditus in atrio nullus sit, sed quindenis cubitis media uiginti cubita separabuntur. ut faciant portae tabernaculi tegimen, hoc est uelum. quod ornamento uelamentoque dependeat et teneat spatium quattuor columnarum, quod portae atrii deputatum atque separatum est. ideo uelamen ipsum a lateribus quindenum cubitorum diuisum atque separatum etiam specie distingui uoluit, ut opere acu picto quattuor illis coloribus uariaretur. sed latera illa quindenum cubitorum hinc atque hinc ternas columnas habentium si ad eandem lineae rectitudinem portae atrii coniungantur, non erit spatium inter decem columnas exterioris atrii et octo interioris tabernaculi, ubi sit altare quinque cubitorum quadrum occupans spatium et ante ipsum altare, ubi seruiatur altari, et inter ipsum et ostium tabernaculi interioris. ubi sit labrum aeneum. sic enim poni iussum est, unde manus et pedes sacerdotes lauent, quando intrant tabernaculum uel quando accedunt. ut altari deseruiant: quod nisi foris a tabernaculo in atrio intellexerimus, quomodo possunt prius lauare manus et pedes et sic tabernaculum introire? foris autem ab atrio non possumus altare statuere, quia et tabernaculum et altare circumdari atrio praecepit. restat igitur, ut illa latera quindenum cubitorum hinc atque hinc et columnarum ternarum sic accipiamus a lateribus, ut ipsa faciant interuallum totidem cubitorum inter portam atrii et ostium tabernaculi interioris: portam quidem patentem uiginti cubitis in quattuor columnis et habentem uelum acu picto opere uariatum uiginti cubitorum, ostium uero tabernaculi interius. ubi ponatur uelamen illud in quinque columnis extentum: quod utique non intra illum ordinem octo [*](1 et tribus om. Cx 5 teg*nten P 6 etj ut PlSV 10 uarietur T 12 columnas om. CI si ex sed C 14 atrii-tabernaculi onr. C 17 iustum PlS 19 altare C 22 foris] prius plSVt 28 aco- picto CPlS )
218
columnarum, sed extra foris ad atrium positum intellegere debemus. tunc enim erit uelum ostii tabernaculi, quod ostium tamquam ualuis aperiebatur, ubi aulaea inter se circulis et ansis non coniungebantur, aut, si forte intra illum ordinem octo columnarum tabernaculi interioris, opponebatur hoc uelamen in quinque columnis ostio tabernaculi, ut quando aperiebatur interiora non nudarentur, ne a prospicientibus uiderentur. quod tamen uelamen, siue interius ab illo ordine columnarum siue exterius poneretur — quod non satis elucet — procul dubio distabat moderato interuallo ab eodem ordine columnarum, ne quinque columnae ad quattuor columnas densius constipatae intercluderent potius aditum quam uelarent.

Secundum istum itaque modum et secundum hanc formam tabernaculi nihil iam opus est uicenas illas columnas laterum interioris tabernaculi ad austrum et aquilonem constituere densiores et rariores illas octo facere quae ab occidente fuerant. decem quippe illae atrii exterioris ab eadem parte occidentis non longum ordinem faciunt columnarum, quo includantur octo interiores, sed ternis ab utroque latere constitutis et quattuor in porta spatium concludunt, ubi et altare sit holocaustomatum intra portam atrii ante ostium tabernaculi et labrum inter ostium tabernaculi et altare et interuallum necessarium ministerio inter altare et portam atrii. et sic illud totum spatium atrii concluditur columnis decem, tribus ab aquilone et tribus ab austro et quattuor ab occidente, tamquam si n graecam litteram facias. et sic adiungebatur idem spatium longiori ordini columnarum tabernaculi interioris, tamquam si ad litteram memoratam ex ea parte, qua non habet. adiungas litterae productionem quae iota dicitur, ut eius parte, quae in medio est, ab eo latere concludatur et [*]( 1 foris ad exp. m. 1 Y 2 tunc] nunc PlSV 4 congebatur C iungebantur P1 7 ne] neque PSl 9 quod eras. in T 10 moderacio C 12 quam-istum otn. C 13 haec forma P 19 interioris C 20 in porta] inpartam P in portam ST1 impar VT- 21 olochaustomatum S 25 ad aquilonS S 26 pi II CF2 facies C 28 ad om. PSV 30 cunoludatur C )

219
restent hinc atque inde ex ipso iota reliquae partes. poterant ergo numerari decem columnae in illo longo ordine partis occidentalis tabernaculi interioris, sed cum illis octo adderentur duae, quae fuerant ultimae in ordinibus laterum atrii aquilonis et austri. nam et illae decem quae proprie ad atrium pertinerent a parte occidentis, unde intrabatur ad tabernaculum, ternas habebant in lateribus et quattuor in fronte, ubi porta erat, atque ita spatium usui sacrificiorum necessarium intra atrium ante tabernaculum amplectebatur. in ternis autem columnis, quae fuerant a lateribus, tentoria erant de bysso quindenorum cubitorum; in quattuor autem, ubi porta erat, uelum erat uiginti cubitorum acu picto opere uariatum.

Nec moueat quod ait scriptura: quindecim cubitorum tentoriorum altitudo lateri uni; columnae eorum tres et bases earum tres. et latus secundum quindecim cubitorum tentoriorum altitudo; columnae eorum tres et bases earum tres. et portae atrii tegumen uiginti cubitorum altitudo. altitudinem quippe eandem dicit, quae fuerat longitudo tentoriorum. eadem quippe altitudo est cum texuntur, quae longitudo est cum tenduntur. quod ne suspicari uideamur, alio loco id ipsum scriptura commemorans ait: et fecerunt atrium quod est ad austrum; tentoria atrii de bysso torta centum per centum, id est centum cubita tentoriorum per centum cubita spatii quod tenebant uiginti columnae. deinde sequitur: et [*]( 14 Ex. 27, 14-16 23 Ex. 38, 9 (37, 7) 26 Ex. 38, 8-10 (37, 10-12) ) [*]( 1 ex] ab PV ab ex T 3 sed cum] secundum S adtenderentur P attenderentur STV1 5 nam ex iam m. 2 P 6 unde et PSVTbd 8 ubi porta erat exp. m. 1 V 9 amplactebantur V2zbd 12 porta] postea PlSV; in mg. porta V acobito Cx acopicto Pl 14 quod aitj quodam (in mg. quod dicit) V ait (i s. I. m. 2) P 15 tentorium PSVIT lateri uni] laterum C om. PlSV eorum] eius CPiT 16 et latusearum tres om. pi Y 17 tentorium S 19 tegimen PV tegmen T 22 nec P 25 id est-per centum om. C 26 deinde] denique CV )

220
columnae eorum uiginti et bases earum uiginti aereae. et latus quod est ad aquilonem centum per centum: et columnae eorum uiginti et bases earum uiginti aereae. et latus quod est ad mare aulaea quinquaginta cubitorum; columnae eorum decem et bases earum decem: eadem dicit aulaea quae tentoria. latus quod est ad orientem quinquaginta cubitorum tentoria. post haec redit ad posteriora tabernaculi, ut ostendat quemadmodum illae decem columnae spatium de quo loquebatur atrii complectebantur. quindecim cubitorum, inquit. quod est a dorso. dorsum appellat, quia posteriora tabernaculi erant. id est a parte occidentis. et columnae, inquit, eorum tres et bases earum tres. et a dorso secundo hinc et hinc secundum portam atrii aulaea quindecim cubitorum: columnae eorum tres et bases earum tres. manifestum est certe eadem duo dorsa dici hoc loco. cum commemorantur omnia quemadmodum facta sint, quae latera dicebantur, quando praecipiebatur, ut fierent: latera scilicet, quia hinc atque inde coniuncta portae occidentalis atrii spatium concludebant, dorsa uero, quod a tergo tabernaculi erant haec pars atrii, id est a parte occidentali. sequitur autem et dicit: omnia aulaea atrii de bysso torta. et bases columnarum aereae et ansae earum argenteae et capita earum inargentata argento et columnae inargentatae argento, omnes columnae atrii. deinde adiungit quod nondum isto loco commemorauerat: et uela<men portae) atrii opus uariatoris de hyacintho et purpura et cocco neto et bysso torta uiginti [*]( f) Ex. 38, 11 (H7. 13) 10 Ex. 8*, 12 (37. 14) 12 Ex. 38. 13 (37, 13) 22 Ex. 38. 14. 15 (37. 1G. 17) 27 Ex. 38, 18 (37. 16) ) [*]( 2 est om. bd 3 corum] earum CTPV1 5 earum PTV1 G eorum S eamlem C tentorie C 8 haec om. V i3 irnjuit om. S et a- earum tres om. S y14 partam Pl partem VT 1> et columnae T 19 conium-tae PSVT 21 erat Id 24 fin. et—argento om. plSV 26 isto sup. exp. o fin add. m. 2 ic) V om. PS loco om. plSV 27 uelamen portae scripsi: uela memoratae C ueh memorati PSVTbd )
221
cubitorum longitudinem et altitudinem. ecce ubi adparet eandem dictam superius altitudinem, quae aulaeorum extentorum fuerat longitudo. denique addit: et latitudinem quinque cubitorum. tot enim cubitis latitudinis erigebantur tentoria exterioris atrii sicut interioris cubitis quattuor. sic autem et superius dixerat: longitudo autem atrii centum per centum et latitudo quinquaginta per quinquaginta et altitudo quinque cubitorum ex bysso torta. hanc altitudinem dicens quam postea latitudinem dixit. quoniam quae iacentium latitudo est. eadem erectorum altitudo. sicut. quod paulo ante commemoraui. quae cum texuntur altitudo est, eadem cum tenduntur longitudo est.

Nunc iam quod distuleram uideamus. quomodo ex hac forma uniuersi tabernaculi, quam sicut potui ante oculos conlocaui. difficultas illa soluatur de capillaciis uelis. quae fortasse ideo erat abstrusior, quia per anticipationem ib aliquid dictum est, quod proficeret operi, de quo postea fuerat locuturus, cum atrium tabernaculo circumponendum describeret. nunc itaque uerba ipsa uideamus. et subponesi inquit, quod superabit in uelis tabernaculi: dimidium ueli quod superabit subteges, quod abundat in uelis tabernaculi subteges post tabernaculum. hoc totum, quod dictum est. unum sensum habet quia "dimidium ueli quod superauerit, hoc est id quod abundauerit de uelis tabernaculi. subtegendum est post tabernaculum." quomodo ergo superet, id est abundet et restet dimidium ueli, ex illa serie conexorum uelorum oportet inquirere, quoniam quinque in se et sex in se conecti uoluit, sicut superius loquens [*]( 6 Ei. 27, ls 10 Ex. 26, 12 28 cf. Ex. 26. X. 9. 10 ) [*]( 1 altitudinem scripsi: latituilinem libri 2 què C 3 addidit r a exterioris) extenturiis IJIV 8 ex) X S latitudinein PSVTbd alti. tudinem PSVTbd 10 et rectorum latitudo (\' 11 quyd V 12 est om. PSV 15 illaw C 16 antecipationem C 17 profecerit SV 20 (et 211 superabit scripsi cum bd: superauit codd. 22 tabernaculis plSP 24 idJ ad C 28 loquitur CPSTV1 )

222
dixerat, sextum uelum a facie tabernaculi duplicandum, id est ab oriente. totiens enim posteriora tabernaculi a parte occidentis esse significauit, id est ad mare. quid igitur facies tabernaculi nisi pars illa intellegenda est, quae est ad orientem? pars ergo illa, qua uela quinque conexa sunt, habet cubita centum quinquaginta, hoc est quinquies tricena — tricenorum enim cubitorum erant singula, sicut ea deus fieri iusserat — illa uero pars in qua erant non quinque, sed sex uela sibimet similiter nexa, cubita habebat centum octoginta, id est sexies tricena; ac per hoc duplicato ex eis uno uelo, sicut iussum est, secundum faciem tabernaculi minuebantur in ea duplicatione cubita quindecim: quibus detractis centum sexaginta quinque remanebant. et ideo post centum quinquaginta cubita, quibus illi parti quinque uelorum etiam ista pars sex uelorum aequabatur, superabant atque abundabant cubita quindecim. illinc enim erant a parte quinque uelorum cubita centum quinquaginta; hinc autem a parte sex uelorum duplicato uno uelo secundum faciem tabernaculi erant cubita centum sexaginta quinque. plus ergo habebat pars ista cubita quindecim. hoc dicit dimidium ueli, quod iubet subtegi post tabernaculum. ut, quia illud a facie duplicatum est, hoc dimidium redundans a posteriore parte tabernaculi non duplicaretur, sed subtegeretur, id est omnia ipsa quindecim cubita subtermissa tegerentur, ac sic et ipsa illi longitudini detraherentur, sicut illa itidem quindecim a facie tabernaculi unius ueli duplicatione detracta sunt, eoque modo centum quinquaginta cubitis quinque uelorum occurrerent ex alia parte centum quinquaginta cubita sex uelorum: triginta scilicet cubitis de centum octoginta [*]( 1 duplicandum—tabernaculi om. C 2 occidentalis P2T 3 significabit C quod PlS 5 conexasa C habet om. C 6 tricenta C 9 connexa bd habebunt PT habebant BYI 12 quindecem (sic sat. pius) C 13 quinquagenta C 16 illic pI V 17 hipc V 19 habebant C 21 faciae Pl pace C redundas C 22 posteriora C 24 illa V longitudine C illa (lla s. I. m. 2) C 25 a eras. in fine uers. C 26 detractata CPT1 28 de centum] decenti C ducentum S )
223
detractis a facie tabernaculi uelo duplicato et a posterioribus tabernaculi dimidio uelo subtecto.

Iam illud quod sequitur aliud est et aliam quaestionem infert, propter quam maxime huius loci expositionem differendam putaui, ut prius et formam constituendi tabernaculi et de atrio circumponendo quod scriptum est uideremus. sequitur ergo: cubitum ei hoc et cubitum ex hoc ex eo quod superat uelis de longitudine uelorum tabernaculi erit contegens super latera tabernaculi, hinc atque hinc ut operiat. aliud est quod superabit una pars sex uelorum aliam partem quinque uelorum propter ampliorem uelorum numerum, unde iam diximus; aliud quod superabit de longitudine uelorum, unde nunc dictum est. ita enim non pars parti comparatur et altera alteram superare inuenitur: illa scilicet, quae uela sex habet, illam, quae uela quinque habet. quae ambae ut sibimet aequarentur, a facie tabernaculi facta est unius ueli duplicatio, a tergo dimidii subtectio; sed ipsa uela capillacia comparata aulaeis, ex quibus decem iussit fieri interius tabernaculum quattuor coloribus textis, longiora reperiuntur cubitis binis. ea enim erant aulaea singula cubitorum uiginti octo, ista triginta. ideo hic non ait: ex eo quod superat de uelis, sed: ex eo quod superat uelis de longitudine uelorum. quid est ergo: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc erit contegens super latera tabernaculi , nisi quia illa longitudo in qua binis cubitis uela capillacia longiora sunt aulaeis singulis singula non tota in unam [*](7 Ex. 26, 13 ) [*]( 5 forma PSVT 7 et cubitum ex hoc om. CPSV. eras. in T I;\'X eo V H longitudinfi C 9 erit ex egit PSV super] ad super CPS at Tl et TZ T\'\' 10 quod non T superauit PlSVT sexj ex PS, (Up. m. 1) V 11 pr. u?l9runi V 12 superauit plSV 13 longituding C non ex nunc S 14 alter P\'SVI alterum V1 15 illa scilicet C 17 subtectihosA: C 21 hinc PSVX 22 de—sup. uelis om. S de om. pi V sed-uelis om. Pl V dc uelis C uelis om. T 23 longitudinS C est om. C cubito C 24 cubito C 26 sint PVITl singula tJp. m. 1 V )

224
partem cogenda est, id est ut quidquid superat, ad posteriora tabernaculi colligatur, sed distribuatur ex aequo tantumque eius ad priora tabernaculi quantum ad posteriora tribuatur; id est, quoniam duo cubita in singulis uelis eandem quae superat longitudinem faciunt, ut cubitum inde auferat pars ista et cubitum illa; ita de singulis cubitis suis habebit pars ista cubita decem et illa de suis singulis decem, quoniam decem uela binis cubitis longiora uiginti cubitorum longitudinem faciunt, qua uidentur superare serie sua seriem aulaeorum?

Deinceps uidendum est haec uiginti cubita. quae superant de longitudine uelorum, cui spatio cingendo proficiant. si enim uelis capillaciis interius tabernaculum circumtegitur, ita superant, ut quid ex eis cooperiatur non sit omnino. unde restat etiam ipsa subtegi et subtegendo detrahi. quod scriptura non dicit. aulaea quippe decem, quae habent cubita uicena et octona, quibus interius tenditur tabernaculum, circumplectuntur spatium quantum possunt circumplecti cubita ducenta octoginta: unde latera illa longiora, australe et aquilonium, habentia uicenas columnas auferunt ex his cubitis centena cubita; restant octoginta. quae duobus reliquis lateribus breuioribus, orientali, quod non habet ordinem columnarum, et occidentali, ubi erant columnae octo. quadragena distribuantur. proinde in capillaciis <uelis>, quoniam detractis triginta cubitis trecenta restabant, si trecentis cubitis capillaciorum uelorum ducenta octoginta cooperiar.tur aulaeorum, ita supererunt uiginti, ut non sit quod ex eis tegatur. proinde duo illa cubita, quae singula capillacia plus habent, ex quibus summa uiginti cubitorum collecta est, sic distribuenda sunt: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc; id est, ne omnia in [*](1 a posteriore S 3 eius exp. nt. 1 V 6 habehat V 9 sne C 12 longitudinê C 14 siyt PS 18 complecti T 19 australS CP* 20 habent.. V auferuntur PhSY cubita S 21 centena V 21 djitribuantur V uelis, quod codd. om., cum bd addidi 25 tricenta P 30 cubito C et—hoc om. C )

225
unam partem cogantur, ut proficiant operiendis lateribus tabernaculi, sed exterioris atrii, id est omnia illa trecenta cubita uelorum capillaciorum extrinsecus tabernaculum cingant. adiunctis quippe lateribus atrii exterioris centenum cubitorum. id est austri et aquilonis, quinquagena cubita supersunt orientis et occidentis, quae omnia fiunt trecenta, quibus cooperiendis capillaciorum trecentena sufficiunt. hoc est quod ait: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc, id est: distributio duorum cubitorum, quibus unumquodque uelum capillacium longius est. hoc est ex eo quod superat uelis de longitudine uelorum erit contegens super latera tabernaculi, illa scilicet exteriora, quae ad atrium pertinent, hinc atque hinc ut operiat, nec illa ipsius atrii, quae centenis cubitis et uicenis columnis tenduntur; ipsa enim non sunt facta longiora quam illa interioris tabernaculi quae decem aulaeis tenduntur et uicenas etiam ipsa columnas habent. nam sicut interioris tabernaculi duo latera ab aquilone et austro centenis cubitis porriguntur, ita et exterioris atrii. non ergo ad ipsa exteriora totidem columnarum latera tegenda capillaciorum uelorum proficit longitudo, qua longitudinem superant aulaeorum. tantum enim dant exterioribus lateribus, quantum et interioribus darent, id est cubita centena, quae fiunt ducenta. sed quia lateribus orientis et occidentis sufficerent latera quadragena, si tantummodo interius tabernaculum uelis capillaciis cingeretur, additis autem lateribus atrii creuit tabernaculi latitudo, ut tegendis lateribus orientali et occidentali iam non quadragena, sed quinquagena cubita sint necessaria, ad ea tegenda proficere potuit capillaciorum uelorum longitudo amplior quam aulaeorum, ut non ambo cubita, quibus binis longiora sunt, ex una parte inpenderentur, sed: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc, ac sic haberet ex ipsa superabundantia latus orientale cubita decem et [*](2 illa om. V 4 centum PV 5 australi S quinquaginta F 7 trecenta PSVT 8 cubito (bis) C 12 pertinet C 16 ipse C ipsas SPIVI ipsi T 20 quam S 24 interioribus C ) [*]( XXVUI Aug. leet. III par. 3 ) [*]( 15 )
226
occidentale alia decem. uiginti enim sunt bina -decem, quia ueli undecimi cubita triginta duplicatione et subtectione ab hoc ambitu detrahuntur.

Sed quoniam id quod latine interpretatum est: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc ex eo quod superat uelis de longitudine uelorum tabernaculi erit contegens super latera tabernaculi, graecus habet TrXcqua, quae latini nonnulli non "latera" sed "obliqua" interpretati sunt, merito mouet, quia etsi nihil hic uideatur obliquum, ubi omnes anguli quattuor laterum recti sunt, rcXcqua tamen dici latera illa non possunt, quorum unum est in facie, alterum retro, id est orientale et occidentale, sed TrXafia dici possunt a dextro et sinistro, id est aquilonium et australe: cum ergo non sint ea ttXafia, quae habent cubita quinquagena, quibus lateribus tegendis proficere potuisse diximus superantem longitudinem capillaciorum uelorum, quomodo erit uerum: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc ex eo quod superat uelis de longitudine uelorum tabernaculi erit contegens super latera tabernaculi? sed nimirum de illis lateribus tegendis loquitur, quae etiam dorsa appellat quindenorum cubitorum columnarumque ternarum, quae cum porta atrii habente cubita uiginti et columnas quattuor quinquaginta conplent cubita et columnas decem. haec latera ex istis suis finibus in medium posuerunt atrii portam, ex illis autem ostium tabernaculi; inter portam atrii et ostium tabernaculi spatium iacet, quantum cubita illa concludunt uiginti a porta et dextra laeuaque quindena. in eo spatio est altare holocaustomatum intra portam atrii ante ostium tabernaculi; et inter altare et ostium tabernaculi labrum aereum, ubi sacerdotes manus et pedes [*]( 4 Ex. 26, 13 ) [*]( 1 sunt] fiunt PSVTbd uelij uel plSV undecim S 3 trahuntur PlSV 4 cubito C 5 cubito C 7 plagia (sic in seqq.) CPSVT 9 hic om. C 13 a sinistro bd 14 quinquaginta V 16 cubito C 17 cubito C 18 longitudinS C 19 latribus S 23 in om. C medio Sbd 25 iacit C 27 holocaustomatum-ostiuru om. PłSY 28 atque ho- stium PSV )

227
lauabant. diligenter autem mensuris examinatis fortasse in istis lateribus ternarum columnarum, quae icXayia graece dicta sunt, nonnulla etiam obliquitas inuenitur, ut non frustra quidam interpretes nostri "obliqua" interpretarentur, quae in graeco rcXcqua repererunt. non enim uela capillacia quindenis cubitis suis possunt tegere quindena cubita tentoriorum in illis lateribus, nisi posterioribus partibus tabernaculi, antequam ad illa latera deflectantur, non amplius quam dena cubita inpenderint. ac sic ex linea recta posterioris tabernaculi, id est a parte occidentis — quae linea cum habuisset octo columnas pertinentes ad interius tabernaculum, decem habere coepit additis lateribus atrii exterioris, et cum habuisset cubita quadraginta ad octo columnas pertinentia. quinquaginta habere coepit in columnis decem — ex hac ergo linea cum tecta fuerint uelis capillaciis dena cubita ab utroque angulo uenientia, restabunt in medio triginta non tecta uelis capillaciis, sed illis tantummodo aulaeis, in quorum triginta cubitorum medio, per quotlibet cubita tenderentur, erat ostium tabernaculi. proinde illa latera ternarum columnarum et quindenorum cubitorum, si ex illis finibus suis, quibus iungebantur portae atrii, patebant inter se cubitis uiginti, quia tantum habebat porta quae illa latera dirimebat, ex aliis autem finibus, quibus haerebant posteriori illi lineae tabernaculi, de qua locuti sumus, habebant inter se cubita triginta, procul dubio erant obliqua, quoniam plus inter se patebant ex hac parte, ubi habebant media cubita triginta, quam ex illa parte, ubi habebant media cubita uiginti. ita illa decem cubita capillaciorum uelorum, quod erat dimidium abundantis longitudinis, quae proficiebant posteriori parti tabernaculi, hoc est occidentali, sicut alia decem proficiebant priori parti, id est orientali, [*]( 1 lanabat CI 8 deplectantur P\' deplectentur «S1 9 ą.ç şję V 15 tecti PTV dena-capillatiis in mg. C\' deni cubiti PSVT 16 ueni- entes CPSVT 18 quodlibet CPSaV* 19 ternarum om. V columnara in mg. m 2 add. S 20 funibus S sibi iungebantur PST 21 cubiti C 22 habebant T portę TP2 dirimebant CPT. 23 quibus om. PlSV 29 proficiebat S occidentalis PS ) [*]( 15* )
228
quinis cubitis conplebant tecturam laterum illorum, quae graece irXaYta dicta sunt, inde quinque et hinc quinque. quae si defuissent, dena cubita tegerentur in eisdem lateribus et quina nuda essent. itaque, quantum mihi uidetur. melius intellegitur hinc esse dictum: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc ex eo quod superat uelis de longitudine uelorum tabernaculi, non quia erant, cum hinc et inde quina essent, sed quia ex illa longitudine redundabant, in qua binis cubitis erant aulaeis capillacia longiora, ex quibus duobus cubitis uniuscuiusque ueli cubitum profecerat parti orientali: restabat utique alterum cubitum parti occidentali, ut cubitum ex hoc et cubitum ex hoc esset contegens super itXdyia tabernaculi. unde dictum est: hinc atque hinc ut operiat. quia non operiebat totum, si eadem quina cubita defuissent.

Nunc iam quoniam satis disputatum est. quomodo illa omnia intellegenda sint, quae in tabernaculi constitutione uidebantur obscura. breuiter, si possumus, enitamur ostendere quid sit eadem disputatione confectum. ab occidente igitur intrabatur et prima erat ingrediendi porta atrii, quae patebat uiginti cubitis et habebat quattuor columnas, quibus dependebat uelum uiginti cubitis extentum, erectum autem cubitis quinque, quattuor illis saepe commemoratis coloribus acu picto opere uariato. hac porta ingrediens excipiebatur atrio, cuius latera dextra laeuaque quindenis cubitis et ternis columnis porrigebantur introrsus, ut in medium ponerent ostium tabernaculi interioris in ea parte quo perueniebant, sicut in medio ponebant portam atrii ab ea parte unde incipiebant. hoc itaque atrium latius erat quam longius. nam longitudo eius erat a porta ipsius usque ad ostium [*](5 cubito C cubitu C 7 qui S 8 quine C redundabunt S 11 orientale C 12 ut om. C cubitu C et cxibitum ex hoc (s. I. superscr.) P om. SVbd cubito C 13 TrXcrj-ta] latera m. 2 ex plagra V 17 sunt F 20 intrabatur] trahebatur P\' £ F 22 erectum] et erectum S et rectum P\' 23 acupito C\' acopicto PłS2 acpicto S1 25 dextera PSVbd 26 nifdio PSVTbd 29 nam] non SP\' )

229
tabernaculi interioris in cubitis ferme quindecim: latitudo autem circa portam in cubitis uiginti, circa ostium uero in cubitis triginta. unde obliqua illa latera fuisse intelleguntur, quae dextra laeuaque in columnis ternis et quindenis cubitis erant. in hoc atrio erat altare sacrificiorum quadratum, quinque scilicet cubitis longum et totidem latum. inter portam et altare spatium erat, ubi uersabantur qui sacrificia inponebant altari; introrsus uero inter altare et ostium tabernaculi locus erat cineris ante altare et deinde labrum aeneum, ubi manus et pedes sacerdotes lauabant uel altari in atrio seruituri uel tabernaculum interius ingressuri. tentoria porro huius atrii in lateribus ternarum columnarum byssina erant extenta cubitis quindenis, erecta cubitis quinis.

Ab hoc ergo atrio intrabatur ostium tabernaculi, cum transisses altare et labrum aeneum. intrabatur autem apertis aulaeis, quibus decem, quinque hinc et quinque inde. ex aduerso sibimet constitutis totum ipsum interius tabernaculum cingebatur. quod ostium ingresso occurrebat uelum, quod ad ostium fuerat oppositum, in quinque columnis extentum, extentum illis quattuor coloribus: quod uelum cum faciendum praeciperet. adductorium uocauit, credo quod curreret ducendo et reducendo, cum operiret atque aperiret ingressum. transito isto uelo excipiebat pars tabernaculi media inter hoc uelum et illud alterum interius, quod columnis quattuor fuerat inpositum, ex illis quattuor coloribus factum. et separabat inter sancta quae forinsecus erant et sancta sanctorum interius posita. in hoc itaque medio spatio inter ista duo uela mensa erat aurea, quae habebat panes propositionis in parte aquilonis et contra eam candelabrum aureum septem lucernarum in parte austri. huc usque secundis sacerdotibus licebat intrare. [*]( 21 Ex. 26, 36 ) [*](2 pro in om. plSV 3 fuissent C 4 dextera PSVbd 7 uersebantur S 9 ante altare om. PVTb aereum PSV 15 transisset V 16 quinque hinc inde T 18 quo PSVT ostio T hostio uero S ostio ųęrQ PV 21 quo C 23 uelo isto T 26 ipt$r V 30 hoc CPlS )

230

Interius autem, id est in sancto sanctorum ultra uelum quattuor columnarum, arca erat testimonii deaurata, in qua erant tabulae lapideae legis et uirga Aaron et urna aurea cum manna et propitiatorium desuper aureum, ubi stabant duo cherubin alis obumbrantes propitiatorium et intuentes inuicem et ipsum. ante arcam uero, id est inter arcam et uelum, positum erat altare incensi, quod aliquando aureum dicit scriptura, aliquando deauratum, aureum utique appellans quod erat inauratum. ad haec sancta sanctorum nisi summo sacerdoti non licebat intrare cotidie propter inferendum incensum, semel autem in anno cum sanguine ad purificandum altare et, si quando forte exigebat necessitas pro peccato sacerdotis aut uniuersae synagogae, sicut in Leuitico scriptum est. sic intrabatur tabernaculum ab occidente, id est a porta atrii usque ad latus orientale introrsus ubi erat arca testimonii.

Hoc autem interius tabernaculum, quod incipiebat non a porta atrii sed ab ostio, quod appellabatur ostium tabernaculi, et finiebatur in longum latere orientis, ubi erat arca testimonii, decem aulaeis concludebatur, quorum erant singula uiginti octo cubitorum, quinque hinc et quinque inde, sibimet conexa ansulis et circulis et ex aduerso sibimet constituta, et columnis uicenis in lateribus longioribus aquilonis atque austri et columnis octo a latere occidentis, a latere autem orientis nullis columnis, sed solis aulaeis. quae aulaea decem erigebantur in cubitis quattuor et per totum circuitum tendebantur in cubitis ducentis octoginta: quorum centena in lateribus erant longioribus austri et aquilonis per uicenas columnas, quadragena uero cubita in reliquis duobus lateribus breuioribus: uno occidentis per columnas octo, altero orientis, ubi columnae non erant, sed sola tendebantur aulaea de solis [*](13 cf. Leu. cap. 16 ) [*]( 1 in scm PSI VT ultra] intra PSV 3 orna C 5 cerubym C obumbrantis C 8 auratum PlSV 9 quia Sbd 15 atrii] australi 5 austri P1 F 17 ostii T 19 jij singula V 21 ansolis C et ante ex om. PSV 27 crat C 30 tendebatur PSt )

231
duabus angularibus columnis, mediis autem nullis; et erant haec aulaea decem de quattuor coloribus texta. hoc ergo interius tabernaculum circumdabatur atrio ab austro uiginti columnis et ab aquilone uiginti. quae duo atrii latera aequalem habebant longitudinem cum lateribus interioris tabernaculi, quia et ipsa uicenis columnis porrigebantur in cubitis totidem, id est centenis. a latere autem orientis atrium concludebatur columnis decem, cubitis quinquaginta: qui ordo columnarum rectus erat et incurrebat in illas duas angulares interioris tabernaculi, quas solas orientis pars habebat; proinde cum ipsis conplebantur decem. a latere autem occidentis habebat quidem atrium decem columnas, non tamen recto ordine, sed, sicut iam ostendimus, tamquam triporticum quattuor a porta et ternas a lateribus.

Vniuersum autem atrium in circuitu tabernaculi tentoriis byssinis cingebatur, quae erigebantur cubitis quinque. his superueniebant uela capillacia undecim, ex una parte quinque sibimet conexa, ex alia sex. in conexione ergo quinque uelorum cubita erant centum quinquaginta; ex alia uero parte in conexione sex uelorum cubita erant centum octoginta, quoniam uela singula tricenorum fuerunt cubitorum. sed ut alia pars alteri coaequaretur, duplicatum est unum uelum a facie tabernaculi, id est ab oriente, et subtectum est dimidium uelum a parte posteriore, id est ab occidente. atque ita subtracta sunt cubita triginta, quanta erat ueli unius longitudo, et remanserunt centum quinquaginta, quot etiam ex parte altera fuerunt. circuitus itaque uelorum capillaciorum, quo cingebatur atrium tabernaculi, trecentis cubitis tendebatur, sicut circuitus decem aulaeorum interioris tabernaculi cubitis ducentis octoginta. aulaea quippe singula habebant cubita [*](1 duobus V medi C et om. C 2 hae. B aulee PST1 5 interioribus C 7 orientes V 14 ternis PSV 16 cingebantur P 18 ex alia] alia C et alia PSV 19 erant om. S 21 fuerant PTV 22 est om. PIBV 26 quod C quo P1 qu? P quanta TV1 30 aulaee PS )

232
uicena et octona in longitudinem, capillacia uero uela tricenis cubitis longa erant. quapropter ex ambitu aulaeorum interioris tabernaculi, qui erat in cubitis ducentis octoginta, centena cubita in lateribus longioribus erant austri et aquilonis et quadragena in duobus breuioribus orientis et occidentis; ex ambitu autem capillaciorum uelorum, quo atrium exterius tegebatur, quia ambitus erat in cubitis trecentis, centena erant in lateribus longioribus austri et aquilonis, quoniam aequalia erant lateribus tabernaculi interioris, quinquagena autem in duabus reliquis partibus orientis et occidentis. ac per hoc duo illa cubita, quibus longius erat aulaeo uelum capillacium, non lateribus austri et aquilonis, quae paria erant atrii exterioris et tabernaculi interioris, sed lateribus orientis et occidentis proficiebant. in eis enim lateribus creuerat tabernaculi latitudo circumposito extrinsecus atrio. sed quinquaginta cubita uelorum capillaciorum a parte orientis per decem columnarum rectum ordinem tendebantur eisque proficiebat unum cubitum ex duobus illis. quibus eorundem uelorum maior fuerat longitudo; alia uero cubita quinquaginta, quae occidentali lateri debebantur, quibus alterum ex duobus illis cubitum proficiebat, non tendebantur per columnarum ordinem rectum. ibi enim erat illa tamquam triporticus, quae concludebat spatium atrii. ubi esset altare sacrificiorum, quattuor columnis a porta et a lateribus ternis. ac per hoc non poterant etiam portam cingere illa cubita quinquaginta, sed usque ad cooperienda - obliqua illa latera tendebantur, quae in columnis ternis et quindenis cubitis erant. erigebantur autem capillacia uela [*]( 1 octogena P\' 1\'2 octena F1 longitudine PSVTbd 2 ambituui P 7 quiaa T tricenis PSVT 10 duabus om. pi V 11 auleum C aleo S 12 pari C 16 post decem praebet T: quid C ergo columpnarum recto ordine sqq. 17 rectum ordinem scripsi cum bd: recto ordine CPSVT proficiebaflt P 18 unum ex T 19 cubita om. pI V latere bd 22 conducebat C 24 a om. PSVT ternis legitur ante a in bd 26 latera illa S ternis om. T 27 cubitis om. C eregebantur C uela cubitis S )
233
cubitis quattuor eisque tegebantur atrii tentoria byssina, quorum erat erectio in cubitis quinque.

Pelles uero rubricatae super capillacia uela ueniebant. desuper autem, id est a parte tecti uice camerae tabernaculum pellibus hyacinthinis tegebatur: utrum cum atrio et spatium illud interius. non adparet; sed credibilius est atrii spatia quae inter exteriores et interiores columnas erant, caelum apertum habuisse, maxime illud occidentis, ubi erat altare sacrificiorum.