De Nuptiis et Concupiscentia

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Quid est ergo quod iste adiungit et dicit de Noe et filiis eius, quod \'similiter benedicti sint ut Adam et Eua dicente deo: crescite et multiplicamini et replete terram et dominamini eius\'? quibus dei uerbis addit sua dicens: \'uoluptas ergo ista, quam tu diabolicam uis uideri, iam in supradictis coniugibus habebatur, quae ut institutione bona ita etiam benedictione permansit. non enim dubitatur de hac ad Noe et filios eius corporum commixtione dictum, cuius iam usus inoleuerat: crescite et multiplicamini et replete terram\'. non opus est eadem multis uerbis repetere. de uitio hic agitur, quo est deprauata natura bona, cuius uitii auctor est diabolus, non de naturae ipsius bonitate, cuius auctor est deus, qui neque ab ipsa uitiata deprauataque [*]( 11 cf. Roro. 7, 25 15 Gen. 9, 1 ) [*]( 3 diuis K 5 dilexit nos misertus est nostri et cum essemus (misertus—essemus in ras.) F et om. N 7 naturalis malitia P 8 et om. SWAmp. captiuitatem et interitum VPNbd 9 nunquid (m. 2 num in nun semper mut.) F 11 perditionis massa VP liberetur N 13 est om. m. 1 T 14 sunt P 16 addidit KRN et sua N 17 uoluntas TC m. 2 18 habebat B institutiong K 19 etiam] et TKRVPN benedictio S 20 ad filios Vbd 22 terram (te 8. I. m. 2) C non-274, 7 qui non om. m 24 cuius in mg. T est auctor BMSW.Ap. ) [*]( XXXXII Aug. Sect. VIII pars I1. ) [*]( 18 )

274
natura suam abstinuit bonitatem, ut auferret hominum fecunditatem, uiuacitatem, sanitatem ipsamque substantiam animi et corporis, sensus atque rationem, alimenta, nutrimenta, incrementa, qui etiam facit oriri solem suum super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos et quidquid boni est naturae humanae a deo bono etiam in illis hominibus qui non liberabuntur a malo.

Voluptatem tamen iste et hic dixit, quia potest uoluptas et honesta esse, non dixit carnis concupiscentiam uel libidinem, quae pudenda est. sed in consequentibus aperuit uerecundiam suam nec dissimulare potuit ab eo, quod uiolenter ipsa natura praescripsit. 'et illud\', inquit, \'propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, et post haec dei uerba sua ipse subiungens, ut exprimeret', in quit, (fidem operum, propheta prope periculum pudoris accessit\'.s o aperta prorsus et ui ueritatis extorta confessio! propheta ergo, ut exprimeret fidem operum, prope periculum pudoris accessit, quia dixit: erunt duo in carne una, ubi commixtionem maris et feminae intellegi uoluit. dicatur causa, cur in exprimendis operibus dei propheta prope periculum pudoris accesserit. itane uero humana opera pudenda esse non debent, sed plane glorianda, et diuina pudenda sunt? itane uero in eloquendis et exprimendis operibus dei non honoratur prophetae uel amor uel labor, sed periclitatur pudor? quid enim deus potuit facere, quod eius praedicatorem [*]( 4 Matth. 5, 45 12 Gen. 2, 24 Op. imp. IV 31 (propter-accessit) 16 Op. imp. IV 31 (aperta-confessiú) 18 Gen. 2, 24 20 Op. imp. IV 81 (dicatur-275, 8 mentis) ) [*]( 1 natura P abstenuit m. 1 K abstulit YP aufferret W hominum] ab homine Fd 2 et animi C 4 etiam] et A suum om. S 5 quicquid BP 6 est boni BMSWAp, bonum P bono cst P 8 uoluntatem CTE uoluntas CTE 9 onesta K 11 potuit om. T 12 praescribit T pscripsit P relinquid K 13 patrem suum VP suae om. T 14 deiom. T 15 expromeret A\' fidem inquit operum SW propheta om. C 16 o aperta] operta V <;ui T 17 exorta TB exrorta (t s. 1. m. 1) S expremeret K 20 cur om. P 21 accessit A 24 pereclitatur K 25 potuit d§\'FP6ci )

275
pudeat dicere et, quod est grauius, pudeat hominem alicuius operis, quod non homo, sed deus fecit in homine, cum omnes opifices quanto possunt labore et industria id agant, ne de suis operibus erubescant? sed profecto illud nos pudet, quod puduit primos illos homines, quando pudenda texerunt. illa est poena peccati, illa plaga uestigiumque peccati, illa inlecebra fomesque peccati, illa lex in membris repugnans legi mentis, illa ex nobis ipsis aduersus nos ipsos inoboedientia iustissimo reciprocatu inoboedientibus reddita. huius nos pudet et merito pudet. nam si hoc non esset, quid nobis esset ingratius, quid inreligiosius, si in membris nostris non de uitio uel de poena nostra, sed de dei confunderemur operibus?

Dicit etiam iste multa frustra de Abraham et Sarra, quomodo ex repromissione acceperint filium, et tandem [*](15 )piscentiam nominat, non tamen addit carnis, quia ipsa pudenda est. in concupiscentiae autem nomine aliquando gloriandum est, quia est et concupiscentia spiritus aduersus carnem, est et concupiscentia sapientiae. ait ergo: \'certe hanc concupiscentiam, sine qua nulla fecunditas est, malam naturaliter definisti. unde ergo per donum caeleste in senibus excitatur? adstrue iam hoc, si potes, ad opus diaboli pertinere, quod deum uides conferre pro munere\'. ita hoc dicit, quasi concupiscentia carnis illis ante defuerit et hanc eis donauerit deus, quae procul dubio inerat in corpore mortis huius; sed fecunditas defuit, cuius auctor est deus, et ipsa donata est quando uoluit deus. [*]( 7 cf. Rom. 7, 23 9 Op. imp. IV 31 (huius-operibus) 17 cf. Gal. 5, 17 18 Sap. 6, 21 ) [*]( 1 quid C 3 quantum CFP agunt Lt . 4 llluclj aliud N quti N 5 illos primos E pudenda illa A 6 illa-peccati in mg. K uestiu-mque p. 7 lex] res T 10 non esset hoc B pro esset] pudet (s. exp. add. esset, sed in mg. m. 2 add. puderet) C 11 inrelegiosius K in om. p. 12 de pr. om. TKPN 14 acceperit eg repromissione A promissione VP acceperit KRN filium om. N 15 addidit N 17 et om. P est om. F 18 certe] certe -inquid T 20 sensibus TA 21 iã si pot hoc S 22 dixit A carnis om. p. 23 donauerit eis B 24 feconditas K 25 deus est C ) [*](13* )

276
absit autem, ut dicamus, quod nos putauit esse dicturos, Isaac - sine concubitus calore generatum.

Sed ipse iam dicat, quare interiret anima eius de genere suo, si circumcisus die non esset octauo, quid ipse peccasset, quid offendisset deum, ut de aliena in se neglegentia tam seuera sententia puniretur, si nullum esset originale peccatum. de circumcidendis enim deus sic mandauit infantibus: masculus qui non circumcidetur carnem praeputii sui octauo die, disperiet anima eius de genere suo, quia testamentum meum dissipauit. dicat iste, si potest, quomodo puer ille testamentum dei dissipauit octo dierum, quantum ad ipsum proprie adtinet, innocens infans, et tamen nullo modo deus uel sancta scriptura id mendaciter diceret. tunc ergo dissipauit testamentum dei, non hoc de imperata circumcisione, sed illud de ligni prohibitione, quando per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. et hoc in illo significabatur expiari circumcisione octaui diei, hoc est sacramento mediatoris in carne uenturi, quia per eandem fidem uenturi in carne Christi et morituri pro nobis et tertio die, qui post septimum sabbati fuerat futurus octauus, resurrecturi etiam iusti saluabantur antiqui. traditus e st enim propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. ex quo enim instituta est circumcisio in populo dei, quod erat tunc signaculum [*]( 8 Gen. 17, 14 15 Rom. 5, 12 23 Rom. 4, 25 25 ib. cf. 4, 11 ) [*]( 1 quando m. 1 C dicturus K ysaac EWAp 2 concubitu. K squalere N 4 non esset die octauo p. octaua C 5 offendisset] ostendisset S 6 est TKVPBMSWmp 8 circumciditur KRVP circurncidit N carne R VP 9 eius] illa T 10 meum ex suum C dicat—dierum om. m 11 ille] iste in ras. E octo dierum testamentum BMSWA dei om. KRVPBMAp. octo dierum om. N 14 tum N ergo] uero N 15 ligni uetiti N 19 circumcisioni S octaua die T 21 septimum diem p. 22 erat T futurus] uen I: futurus m saluantur KRVPN 24 surrexit F 25 iusti tuta W quę BSW Amp. )

277
iustitiae fidei, ad significationem purgationis ualebat et paruulis originalis ueterisque peccati, sicut et baptismus ex illo ualere coepit ad innouationem hominis, ex quo est institutus, non quod ante circumcisionem iustitia fidei nulla erat — nam cum adhuc esset in praeputio, ex fide iustificatus est ipse Abraham, pater gentium, quae fidem ipsius fuerant sectaturae — sed superioribus temporibus omni modo latuit sacramentum iustificationis ex fide. eadem tamen fides mediatoris saluos iustos faciebat antiquos, pusillos cum magnis, non uetus testamentum quod in seruitutem generat, non lex quae non sic est data, quae posset uiuificare, sed gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, quia sicut credimus nos Christum in carne uenisse, sic illi uenturum, sicut nos mortuum, ita illi moriturum, sicut nos resurrexisse, ita illi resurrecturum, et nos uero et illi ad iudicium mortuorum uiuorumque uenturum. non ergo iste humanam male defendendo inpediat a salute naturam, quia omnes sub peccato nascimur et per unum solum, qui sine peccato natus est, liberamur.

\'Ista\', inquit, 'corporum commixtio cum calore, cum uoluptate, cum semine a deo facta et pro suo modo laudabilis adprobatur, quae aliquando etiam amplum efficitur munus piorum\\ dixit \'cum calore\', dixit \'cum uoluptate\', dixit \'cum semine\', non tamen dicere ausus est \'cum libidine\'. quare, nisi quia nominare erubescit, quam laudare non erubescit? [*]( 10 cf. Gal. 4, 24 cf. Gal. 3, 21 11 Rom. 7, 25 20 Op. imp. V 6 (Ista-adprobatua) 24 cf. ib. V 7 ) [*]( 1 ad] ita ad Fd 2 in paruulis m. 2 F, d ueteris originalisque VP ueteris BMW Amp. et ueteris S 3 inouationem V inuocationem P 5 erat om. S 6 abraham ipse C qu6 W 10 quae BMSWmp. quo A 11 data est BSWAmp possit KP 15 uiuorum mortuorumque T 16 ergo] error T 17 qua P 18 natus om. B 21 uoluntate T facta est m 22 q* (s. q add. a) F 23 uoluntate T 24 tamen] tantum p. ausus est dicere C dicere om. N 25 quam om. FE; quam-erubescit om. W laudari m. 1 C )

278
munus autem piorum propagatio est fecunda filiorum, non commotio pudenda membrorum, quam non haberet in generandis filiis natura sana, nunc autem habet eam natura uitiata. ac per hoc et qui inde nascitur indiget renasci, ut sit membrum Christi, et de quo nascitur, si iam renatus est, indiget liberari ab ea quae in corpore mortis huius est lege peccati. quae cum ita sint, quomodo adiungit et dicit: \'confitearis ergo necesse est originale quod finxeras interisse peccatum?\' non ego finxi originale peccatum, quod catholica fides credit antiquitus; sed tu, qui hoc negas, sine dubio es nouus haereticus. sub diabolo autem sunt iudicio dei omnes cum peccato generati, si non fuerint in Christo regenerati.

Sed quia de Abraham loquebatur et Sarra, subiunxit atque ait: \'quodsi dixeris: usus in eis uigebat et fetus non erat, respondebo: quem conditor promisit, conditor dedit, non concubitus, sed dei est opus qui nascitur. qui enim primum hominem fecit ex puluere, omnes fabricatur ex semine, sicut ergo tunc limus qui adsumptus est materia non auctor hominis fuit, ita nunc uis illa uoluptatis. confectrix commixtrixque seminum, non explet operationis uicem, sed de thesauris naturae offert deo, unde ille hominem dignetur operari' ? . haec omnia, quae dixit, excepto quod ait a uoluptate semina confici atque misceri, recte diceret, si in eis catholicum sensum defendere niteretur; quia uero scimus quid ex his moliatur efficere, profecto dicit etiam recta peruerse. illud itaque, quo excepto cetera uera esse non abnuo, ideo non est uerum, quia [*]( 1 Op. imp. V 7 (rnunus-renasci) 17 cf. Gen. 2, 7 18 Op. imp. V 11 (sicut-operari) ) [*]( 2 commutatio R cOmixtio T 3 autem] aut BMSp. aut.. W cam habet BMSAmp. eam om. W natur £ m. 1 K hac K 5 de 8. l. F; in mg. m. 2 add. ex 7 conSteris RP 8 interiisse FVbd non-peccatum om. R 11 omnipotentis dei R 14 atque] et B 16.opus est RVbd quod nascitur BMWAmp. enim om. W 17 hominem primum W 19 fuit hominis E uoluntatis T commistrixque P 22 a om. N uoluntate T 23 in om. T 25. etiam dicit p. 26 esse uera MSWAmy. esse om. P annuo RP )

279
uoluptas illa concupiscentiae carnalis non conficit semina, sed ea quae iam sunt in corporibus a uero deo condita. a quo ipsa conduntur et corpora, non fiunt uoluptate, sed excitantur et emittuntur cum uoluptate. utrum autem utriusque sexus semina in muliebri utero cum uoluptate misceantur, uiderint feminae quid in secretis uisceribus sentiant; nos non decet inaniter usque ad ista esse curiosos. libido tamen illa erubescenda — unde pudenda ipsa appellata sunt membra — non fuit in corpore uitae illius, quae in paradiso fuit ante peccatum, [*](10 )sed coepit esse in corpore mortis huius retributa inoboedientia inoboedientiae post peccatum. sine qua libidine poterat. opus fieri coniugum in generatione filiorum, sicut multa opera fiunt oboedientia ceterorum sine illo ardore membrorum, quae uoluntatis nutu mouentur, non aestu libidinis concitantur..

Adtende cetera: \'hoc etiam\', inquit, \'apostoli confirmat auctoritas; cum enim beatus Paulus de mortuorum resurrectione loqueretur, ait: insipiens, tu quod seminas non uiuificatur, et infra: deus autem dat illi corpus prout uult et unicuique seminum proprium corpus. si ergo deus\', inquit, \'humano semini, quod nemo negat uel prudentium uel piorum, proprium sicut omnibus rebus corpus adtribuit, unde quemquam reum natum probabis? tandem oro respicias, quibus laqueis peccati naturalis suffocetur adsertio. uerum age\', inquit, \'tecum, precor, mitius. mihi crede, etiam te deus fecit, [*](25 )sed, quod fatendum est. grauis error infecit. quid enim potest profanius dici. quam quod deus hominem aut non fecerit aut, [*](1 Op. imp. V 11 (uoluptas-cum uoluptate) 17 I Cor. 15, 36 18 ib. 15, 38. ) [*]( 1 uoluntas T non om. m. 1 T 2 qojx sunt C est P 3 et ipsa .Vbd ipso C om. N et om. Vbd a uoluptate Vbd uoluntate T 4 et] ut T emittur K mittantur T uoluntate T .5 uoluntate T 7 curiosus m. 1 K erubiscendo K 8 unde] uel VP 10 inoboedientia om. TKRVPN 11 non poterat B 12 coniugifl S 13 obedientia RP ullo KRPN 14 incitantur N 16 paulus apostolus P 18 uiuificatur ųişi priųş ip<?mtur R illi dat TEKPN 20 homano S 21 corpus om. p. 22 respicies m. 1 C, E 24 inquio C precor] prior R 25 sed] et R grauius EP 26 hominem om. Pp. )

280
ut dicis, diabolo fecerit aut certe diabolus dei sit imaginem, hoc est hominem fabricatus, quod non minus stultum dinoscitur esse quam inpium? ergo tam inops\', inquit, \'tam inuerecundus deus est, ut non habuerit quod in praemium sanctis hominibus daret, nisi quod deceptis diabolus infudit in uitio? uis autem scire, quod etiam in his, qui sancti non sunt, hanc generationum potentiam deus tribuisse probetur? eo igitur tempore, cum Abraham metu percussus gentis barbarae Sarram, quae uxor erat, sororem suam dixit, refertur Abimelech rex illius prouinciae adduxisse eam in noctis usum. sed deus, cui curae erat honor sanctae mulieris, in somnis Abimelech ueniens regiam frenauit audaciam comminatus interitum, si pergeret uiolare coniugium. tunc Abimelech ait: numquid, domine, gentem ignorantem et iustam perdes? nonne ipsi dixerunt se germanitate coniunctos? surrexit ergo mane Abimelech et accepit mille didragma argenti et oues et uitulos et pueros et ancillas et dedit Abrahae atque a se mulierem remisit intactam. orauit uero deum Abraham pro Abimelech; et sanauit deus Abimelech et uxorem et ancillas eius\'. cur autem haec tanta prolixitate narrauerit, accipe breuiter. in his enim quae secutus adiunxit \'deus\', inquit, \'orante Abraham curauit potentia dispensationis secretae, quae nota est uerecundis [*]( 8 cf. Gen. 20, 2. 3 13 Gen. 20, 4 15 cf. Gen. 8. 14. 17 ) [*]( 2 non om. T 3 inquio C om. B 4 inquit deus B 5 fudit KRBMAmp. fuit SW fudisset VP uitio] initio V 7 cum] quo RN quod V 8 percussus] percitus KRN, fll. 1 T percinctus V pcinctus P perculsus Fbd perterritus m. 2 T barbarae gentis N 9 abymelech SW prouintiae CK 10 abduxisse KVNF m. 2 usu MSWAmp cura CE 12 conminatus T cominatus P 13 nunquid (sic scmper) P 14 perdes] interficies p. ipse K 16 didragmas TVP didragmata NCm.2 didrachmas d 17 et ancillas et pueros N a om. P remisit mulierem F 18 diim CE 19 dns F uxorem eius TKPN 20 breuiter enim in his KRN his enim] is P his FTVbd 21 abraham om. SW 22 se. crete TKVPS quae om. TKRPN nota] mota E, (in texiu; in mg. nata) F ammota KRVP admota TN uerendis Kd in uerecundis (in add. m. 2) F : )
281
uilium feminarum, quia clauserat deus aforis omnem uuluamin domo Abimelech. uide ergo\', inquit, \'utrum naturaliter malum dici debet, quod interdum aufert exasperatus deus redditque placatus. ipse\', inquit, facit et piorum filios et inpiorum, quoniam quod fiunt parentes, ad naturam pertinet, quae deo gaudet auctore, quod autem inpii sunt, ad studiorum prauitatem, quae unicuique de libera uoluntate contingit*.

His omnibus, quae tam multa dixit, respondemus nihil diuinis testimoniis, quae interposuit, esse dictum de pudenda libidine, quam dicimus non fuisse in corpore beatorum, quando nudi erant et non confundebantur. nam primum illud apostoli de seminibus dictum est frumentorum, quae prius moriuntur, ut uiuificentur. quam sententiam scilicet apostolicam quo consilio nescio noluit iste conplere; nam eam huc usque commemorauit: insipiens, tu quod seminas non uiuificatur. apostolus autem addit: nisi moriatur. sed iste, quantum existimo, quod de frumentis dictum est, de humano semine accipi uoluit ab eis, qui haec legunt et scripturas sanctas uel nesciunt uel non recordantur. denique non solum [*](20 )istam sententiam decurtauit, ut non adderet: nisi moriatur, uerum etiam sequentia praetermisit, ubi aperuit apostolus de quibus seminibus loqueretur. ait enim apostolus: et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum fere tritici aut alicuius ceterorum. his praetermissis iste contexuit quod deinde dicit apostolus: deus autem illi dat corpus prout uult et unicuique [*]( 1 Gen. 20, 18 11 cf. Gen. 2, 25 15 I Cor. 15, 36 22 I Cor. 15, 37 26 cf. Op. imp. V 14 I Cor. 15, 38. ) [*]( 1 concluserat VP 2 domum Ebd ergo om. N 3 dicit P debeat N offert m. 1 C 4 reddiditque A faciet P 5 quod] qui p. om. m 6 auctorem m. 1 C 7 dilibera m. 1 C 8 respondimus K 9 dictum om. A 14 copellere (in mg. complere) E 16 addidit TKRN moriantur T 17 non de humano A 18 eis] his P leguntur S 19 pro uel om. BlJ-ISTY Ap. 21 apostolus aperuit N 22 ait] addidit V enim om. E 24 fere] uere S farris VP )

282
seminum proprium corpus, tamquam de concumbente homine dixerit apostolus: insipiens, tu quod seminas non uiuificatur, ut intellegeremus non ab homine concubitu filios seminante, sed a deo uiuificari semen humanum. sic enim fuerat praelocutus, quia \'uoluptas illa non explet operationis uicem, sed de thesauris naturae offert deo, unde ille hominem dignetur operari\', et subiunxit testimonium, quasi hoc dixerit apostolus: insipiens, tu quod seminas non uiuificatur, hoc est non a te uiuificatur, sed hominem de tuo semine deus operatur, tamquam ab apostolo media illa, quae praetermisit iste, non dicta sint atque ita se habeat eius sententia. uelut de humano semine loqueretur: insipiens, tu quod seminas non uiuificatur; deus autem illi dat corpus prout uult et unicuique seminum proprium corpus. denique post haec apostoli uerba sic infert sua: \'si ergo deus\', inquit, \'humano semini, quod nemo negat uel prudentium uel piorum, proprium sicut omnibus rebus corpus adtribuit\', quasi apostolus de humano semine in illo testimonio sit locutus.

De qua fraude quid adiuuaretur eius intentio, cum aliquanto adtentius cogitarem, nihil potui reperire, nisi quia testem uoluit adhibere apostolum, quo probaret deum, quod et nos dicimus, de humanis seminibus hominem operari. et cum ei testimonium nullum occurreret, isto abusus est fraudulenter. timens utique, ne forte, si adpareret apostolum non de humanis seminibus, sed de frumentis illa dixisse, hinc admoneremur, unde refutaretur non religiosae uoluntatis, sed libidinosae uoluptatis pudens nominator et inpudens praedicator. [*]( 12 I Cor. 15, 36. 38 26 Op. imp. V 15 (refutaretur-283, 7 libidine) ) [*]( 1 cuncumbcnte K 3 filio C 4 uiuificari] uiuificare KVP uiuificante fieri N 5 plocutus fuerat P fuerat om. R erat W operationes K 6 therisauris T offer W dignetur hominem T 7 subiungit KRPN subiuncxit T 9 a te non C 10 ab om. m. 1 T 17 attribuit corpus B 22 et om. S hominem om. TKRVPN 23 occuret P 1-4 apparet P apostolus KRN 26 refateretnr R )

283
de ipsis quippe seminibus quae in agris agricolae seminant, potest iste redargui. cur enim non credamus deum potuisse in paradiso concedere homini beato de suo semine, quod concessum uidemus agricolis de tritici semine, ut eo modo illud sereretur sine ulla pudenda libidine ad uoluntatis nutum membris obsequentibus genitalibus. sicut hoc seritur sine ulla pudenda libidine ad uoluntatis nutum agricolarum obsequentibus manibus, honestiore in parentibus gignendorum desiderio filiorum, quam est inplendorum in arantibus horreorum, ac deinde [*](10 )creator omnipotens iijcontaminabili ubique praesentia et crea:trice potentia de seminibus hominum prout uellet,. quod et nunc facit, operaretur in femina, sicut de seminibus frumentorum prout uult operatur in terra, beatis matribus sine libidinosa uoluptate concipientibus, sine aerumnoso gemitu parientibus, quandoquidem in illa felicitate et in corpore nondum mortis huius, sed uitae illius non esset feminis in excipiendis seminibus quod puderet, sicut non esset in edendis fetibus quod doleret? quisquis non credit uel credi non uulthominibus ante omne peccatum in illa paradisi felicitate uersantibus hoc potuisse dei uoluntate et benignitate concedi, non optandae fecunditatis laudator, sed pudendae uoluptatis. amator est.

Item aliud ex libro diuino testimonium, quod posuit de Abimelech et deo uolente clausa omni uulua in domo M eius, ne mulieres eius parerent atque aperta rursus ut parerent. [*]( 2 Op. imp. V 15 (cur-5 libidine) ) [*]( 1 agriculae K 2 potest] pestg W ipse bd redarguit W non potuisse S 3 et in T semini ja 4 uidunus K 6 membris—nutum om. B ulla om. S 8 onestiori K honestiori P gigendorum T desiderii ni. 10 9 horreorum1 hebreorum jjl hereticorum S\' hac K 12 femine K frumentorum seminibus N 13 operator K 14 erumpnoso fj. 15 quoquidem m in illa] illi a E 16 sed uitae illius OnJ. S ut non W 17 seminibus-edendis in mg. inf. m. 2 add. T edendendis W 18 quod om. S credit PA 19 peccatum omne E illo m. 1 C 21 obtande KP 24 amimelech T 25 atque-parerent om. P _-. )

284
quid ad rem pertinet? quid habet de illa pudenda libidine, de . qua nunc quaestio est? numquid ipsam deus detraxit illis feminis reddiditque cum uoluit? sed poena fuit, ut parere non possent, beneficium uero, ut parere possent more huius corruptibilis carnis. non enim tale beneficium deus conferret corpori mortis huius, quale non haberet nisi corpus uitae illius in paradiso ante peccatum, ut et conceptus proueniret sine libidine pruriente et partus sine dolore cruciante. cur autem non intellegamus, quoniam quidem dicit scriptura aforis omnem uuluam fuisse conclusam, aliquo dolore factum esse, ut non possent feminae concubitum perpeti, qui dolor deo suscitante fuisset inflictus, miserante detractus? nam si ad inpedimentum serendae prolis esset libido detrahenda, uiris esset detrahenda, non feminis. femina enim posset uoluntate concumbere etiam desistente libidine, qua stimularetur, si uiro non deesset, qua excitaretur. nisi forte, quia scriptum est, et ipsum Abimelech fuisse sanatum, uirilem dicturus est ei libidinem redditam. quam profecto si amiseiat, quid opus fuit eum diuinitus admoneri, ut Abrahae non misceretur uxori? sed -sanatum dicit, quia domus eius ab illa peste sanata est.

Iam nunc illa tria uideamus, quorum trium quodlibet dixerimus, nihil ait dici posse profanius: quod hominem deus aut non fecerit aut diabolo fecerit aut certe diabolus dei sit imaginem, hoc est hominem fabricatus. horum trium primum et nouissimum non dici a nobis etiam ipse, si non sit excors aut nimium peruicax, confitetur. de illo [*]( 10 cf. Op. imp. V 16 ) [*]( 1 quod pr. m. 1 C pr. de] in N 2 ipsa P 3 reddeditque K reddidit S 5 carnis] corporis TKRVPN corporis P corpore A 6 qualg P haberet et T habet N 7 et om. S pueniret P proueniret et T 8 doto B 9 quandoquidem bd afforis m 10 clausam B 11 suscitante CTFE irascente KRVPN succensente bd 12 fuisse W 14 alt. femine RN possent NR m. 2 15 dissistente P stimularentur N 18 ammoneri diuinitus S 19 abrahã T ammisceretur BMSWmp. admisceretur A 22 nil P prophanius P quod] qua quod BMWAp qfii quod S 23 diabolus P 25 horum] quorum N )

285
quaestio est, quod secundo medioque loco posuit, ubi sic fallitur, ut a nobis hoc existimet dici, quod diabolo deus hominem fecerit, tamquam in hominibus quos deus ex hominibus parentibus creat, hoc intendat, hoc curet, hoc sui operis ratione prouideat, ut habeat diabolus seruos, quos ipse sibi facere non potest. absit, ut hoc qualiscumque uel puerilis pietas suspicetur. bonitate sua deus fecit homines, et primos sine peccato et ceteros sub peccato, in usus profundarum cogitationum suarum. sicut enim de ipsius diaboli malitia nouit ille quid agat et quod agit iustum est et bonum, quamuis sit de quo agit iniustus et malus, nec eum propterea creare noluit, quia malum futurum esse praesciuit: ita de uniuerso genere humano, quamuis nullus hominum sine peccati sorde nascatur; bonum ille qui summe bonus est operatur, alios 16 faciens tamquam uasa misericordiae, quos gratia discernat ab eis, qui uasa sunt irae, alios tamquam uasa irae, ut notas faciat diuitias gloriae suae in uasa misericordiae. eat iste nunc et aduersus apostolum, cuius ista sententia est, argumentetur, immo aduersus ipsum figulum, cui respondere prohibet apostolus dicens: o homo, tu quis es, qui respondeas deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: quare me sic fecisti? annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud uas in honorem, aliud in contumeliam? numquid ergo uasa irae negat esse iste sub diabolo? aut quia sub diabolo sunt, alius [*]( 16 Rom. 9, 23 20 Rora. 9, 20-22 ) [*]( 1 uallitur S 3 quod P 4 curret K rationS m 5 facere sibi E 6 hoc om. T inpietas (in 8. 1. add.) F 7 facit TKRVPd primo R 8 cetero W 10 agit] ait A 12 non noluit CEF in textu, F in mg. noluit esse om. S praescribit R praesciit K 13 sorde peccati N 14 sömę W subme K 15 uas E 16 quia R aliosirae om. RP 17 faciet C 18 et hac iste C eatis te K sentia m. 1 W 19 responderi TKVPN 22 fixit W sic me TFEKRVNbd me om. P 24 nunquid W uasa ergo 8 25 iste esse RVMbd esse om. BSWAmp )
286
ea quam ille facit, qui uasa misericordiae facit? aut aliunde et non ex eadem massa facit? hic itaque dicat: ergo deus uasa diabolo facit, quasi nesciat deus sic eis uti ad opera sua msta et bona, sicut ipso utitur diabolo.

An uero filios perditionis haedos sinistrae partis diabolo pascit et diabolo nutrit et uestit, quia facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos? sic itaque creat malos, quomodo pascit et nutrit malos, quia quod eis creando tribuit ad naturae pertinet bonitatem et quod eis pascendo et nutriendo dat incrementum non utique malitiae illorum, sed eidem bonae naturae quam creauit bonus bonum tribuit adiumentum. in quantum enim homines sunt, bonum est naturae, cuius auctor est deus; in quantum autem cum peccato nascuntur, perituri, si non renascuntur, ad semen pertinent male dictum ab initio [*](15 ) illius antiquae inoboedientiae uitio. quo tamen bene utitur factor etiam uasorum irae, ut notas faciat diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, ne meritis suis tribuat, si ad eandem massam quisque pertinens gratia liberetur, sed qui gloriatur, in domino glorietur.

Ab hac fide apostolica atque catholica ueracissima et fundatissima cum Pelagianis iste discedens non uult nascentes esse sub diabolo, ne paruuli portentur ad Christum, ut eruantur a potestate tenebrarum et in regnum ipsius transferantur. ac sic accusat ecclesiam toto orbe diffusam, [*]( 5 Op. imp. V 64 (An-287, 5 tramferantur) 6 Matth.. 5, 45 8 Op. imp. III 142 (sic -287, 2 foras), V 64 (sic-nutrit malos) 15 cf. Sap. 12, 11. 17 Rom. 9, 23 19 cf. II Cor. 10, 17 24 cf. Col. 1, 13 ) [*]( 1 iltej ipse bd quia R 2 et om. TKRVPN 5 hedos C sinistri K 6 pascit et diabolo om. VP et pr. om. TKRN qui BSWp. 7 pr. super om. VA 8 malos et nutrit N 11 eorum TVbd idem C 13 bonum est s. l. m. 2 T 14 si non] qui si non CEKR qui nisi BMAp. qui non TSWmb; cf. Op. imp. c. Iul. III142 et V 64 15 renascantur KPN male dictum pertinent p. pertinet EVP 17 faciet m. 1 C .18 uasia F ne om. N suis] sui factoris N sic E 22 cum pelagianis om. m. 1 E pelagianus NC m. 1 )

287
in qua ubique omnes baptizandi infantuli non ob aliud exsufflantur, nisi ut ab eis princeps mundi mittatur foras, a quo necesse est uasa irae possideantur, cum ex Adam nascuntur, si in Christo non renascantur et in eius regnum per gratiam facta uasa misericordiae transferantur. contra istam fundatissimam ueniens ueritatem, ne uniuersam Christi ecclesiam obpugnare uideatur, quasi me unum alloquitur et uelut corripiens atque admonens dicit: \'etiam te deus fecit, sed, quod est fatendum, grauis error infecit\'. sane quod me deus fecerit agnosco et gratias ago, qui tamen cum irae uasis perissem, si tantum ex Adam me fecisset et in Christo non refecisset. quod cum possessus Pelagiana inpietate non credit, si in tanto malo in finem usque perdurat, non ipse, sed catholici uideant, qualis et quantus eum error non infecerit, sed plaue interfecerit.

Adtende sequentia: \'quod autem\', inquit, <filii ex coniugio suscepti naturaliter boni sunt, apostolo dicente discamus, qui ait de inprobis: relicto naturali usu feminae exarserunt in desideria sua inuicem masculi in masculos turpitudinem operantes. ostendit ergo\'. inquit, \'usum feminae et naturalem esse et pro suo modo laudabilem, flagitium autem ex uoluntate propria exerceri contra institutionis pudorem. merito itaque\', inquit, \'et in bene utentibus genus concupiscentiae modusque laudatur et in turpibus excessus eius punitur. denique eodem tempore deus Abrahae et Sarrae marcentia aeuo membra uegetauit, quo in Sodomis ipsa igneo [*]( 2 cf. loh. 12, 31 17 Rom. 1, 27 24 cf. Gen. 21, 1 cf. ib. 19, 24 - ) [*]( 1 exsuflantur K 3 possedeantur K 4 non om. VPbd et] ut m. 1 K, FN 7 unum me B 9 et quod R fatendum est TKRPN grauius P grandis T deus fecerit me C 10 quia T 12 palagiana S 13 fine T perduret R 14 et qualis T eum om. S 15 filii inquit T filii om. S 17 \'qui ait] quia id K ait] id N improbis dicit N 19 in usum W 20 modulo K modulo JRVPN laudabile K flagitia B 21 autem om. N propria uoluntate N 22 utentibus] uiuentibus TN 24 ponitur RP eodem] eo TFEKVPN 25 quod T ipsis T ipse FEKNC m. 1 . )

288
imbre puniuit. si igitur putas\\ inquit, \'accusandum membrorum uigorem, quoniam per ipsum Sodomitae flagitiis obliti sunt, accusabis etiam creaturam panis et uini, quoniam hinc quoque eos peccasse scriptura diuina significauit; dicit enim dominus per Ezechiel prophetam: uerumtamen hae iniquitates Sodomae sororis tuae superbia; in saturitate panum et abundantia uini fluebant ipsa et filiae eius; et manum pauperis et egentis non adiuuabant. elige iam\', inquit, \'utrum mauis: aut reputa diuino operi commixtionem corporum aut creaturam panis et uini similiter malam esse defini. quod si feceris, aperte Manicheus esse conuinceris. concupiscentiae autem naturalis qui modum tenet, bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male utitur. quid dicis ergo\', inquit, \'ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari, sicut adulteriorum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari?\' his sermonibus\', inquit, \'quod negaueras concessisti, quod concesseras sustulisti et nihil magis laboras, quam ut parum intellegaris. ostende sine commixtione nuptias corporales; aut unum aliquod huic operi nomen inponito et uel bonum uel malum coniugium nuncupato. spopondisti utique bona te definire coniugia: si coniugium bonum, si homo fructus coniugii bonus, si hic fructus opus dei malus esse non potest, qui per bonum ex bono [*]( 5 Ezech. 16, 49 14 cf. pag. 212, 6-9 ) [*]( 2 oboliti B aboliti SW Amp. obligati FP, m. 2 R 3 creatura SW 4 signauit m. 1 T 5 ezechielem BMp. ezichielem W iezechielem P hezechiel K ueruntamen p. uerumptamen P hee E 6 soris C in superbia S 7 habundantia SWAmp. in abundantia VP fl«ebant T ipse (s. e add. a) C ipsae T ipse m. 1 E filia N filii Rd 8 manus T manu F pauperis et egentis (s. utrumque i add. e) F elegi K 9 mauis] maius WA 10 mala A 11 definit P apte m aperte -conuinceris om. m. 1 T uinceris P 14 bono K origenali K 16 excussari K 18 et om. T nil P magis] aliud P 19 nuptias et p. aliquid CF om. T 20 et-nuncupato om. T 21 noncupato P itaque C finire S diffinire E 22 homo] hic P 23 bono] bona TC m. 1 )
289
nascitur, ubi igitur originale malum, quod tot praeiudiciis interemptum est?\'

Ad haec respondeo non solum filios ex coniugio uerum etiam ex adulterio bonum aliquod esse secundum opus dei quo creati sunt, secundum autem originale peccatum in damnatione nasci ex Adam primo non solum si de adulterio uerum etiam si de coniugio generentur, nisi in Adam secundo, qui est Christus, regenerentur. quod autem ait apostolus de inprobis: relicto naturali usu feminae exarserunt in desideria sua in inuicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, non dixit usum coniugalem, sed naturalem, eum uolens intellegi, qui fit membris ad hoc creatis, ut per ea possit ad generandum sexus uterque misceri. ac per hoc cum eisdem membris etiam meretrici quisque miscetur, naturalis est usus, nec tamen laudabilis, sed culpabilis. ab ea uero parte corporis, quae non ad generandum est instituta, si et coniuge quisque utatur, contra naturam est et flagitiosum. denique prius idem apostolus de feminis dixit: nam feminae eorum inmutauerunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam, dein de masculis in masculos turpitudinem operantibus relicto usu femineo naturali. non ergo isto nomine, id est usu naturali coniugalis est laudata commixtio, sed inmundiora et sceleratiora flagitia denotata sunt, quam si inlicite et feminis, sed tamen naturaliter uterentur. [*]( 9 Rom. 1, 27 11 Op. imp. V 17 (non-culpabilis) 18 Rom. 1, 26 21 Op. imp. V 17 (non-uterentur) ) [*]( 1 igitur] est N malum peccatum E interemtum T 3 in coniugio T 6 damnationem TKRPNbd si de] sine R si—generentur om. B 8 qui] quod T 10 in pr. om. EWAm 12 in membris E huc B 14 quisquis SjY 15 sed culpabilis om. N 16 et] ctl m om. BlI-ISW Ap. 17 et om. W 19 inmutauerint T usum qui K 20 qui s. l. K dein] deinde TJRVPbd masculo m. 1 R 21 feminae KBPN 22 isto om. SW naturali usu N 23 inmundi ora S inmundatiora TBW et om. T celeratiora S 24 si om. SW et illicite VP et om. TKRVPN ) [*]( XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. ) [*]( 19 )

290

Panem uero et uinum sic non reprehendimus propte. luxuriosos et ebriosos quomodo nec aurum propter cupidos et auaros. quocirca commixtionem quoque honestam coniugum non reprehendimus propter pudendam libidinem corporum. illa enim posset esse nulla praecedente perpetratione peccati, de qua non erubescerent coniugati; haec autem exorta est post peccatum, quam coacti sunt uelare confusi. unde remansit posterioribus coniugatis quamuis hoc malo bene et licite utentibus in eius modi opere humanum uitare conspectum atque ita confiteri quod pudendum est, cum debeat neminem pudere quod bonum est. sic insinuantur haec duo, et bonum laudandae coniunctionis, unde filii generentur, et malum pudendae libidinis, unde qui generantur regenerandi sunt, ne damnentur. proinde pudenda libidine qui licite concumbit. malo bene utitur, qui autem inlicite, malo male utitur. rectius enim accipit nomen mali quam boni, quod erubescunt et mali et boni, meliusque credimus ei qui dicit: scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea bonum, quam huic qui hoc dicit bonum, unde si confunditur, confitetur malum; si autem non confunditur, addit inpudentiam, peius malum. recte igitur diximus: \'ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari, sicut adulteriorum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari\', quoniam natura humana, quae nascitur uel de coniugio uel de adulterio, dei opus est. quae si malum esset, non esset generanda; si malum [*](3 Op. imp. III 142 (quocirca-ll bonum est) 6 ib. III 169 (exorta-confusi) 7 cf. Gen. 3, 7 11 Op. imp. III 142 (sic-damnenfur) 14 Op. imp. III 142, III 170, cf. III 185 15 ib. III 143 17 Rom. 7, 18 18 Op. imp. III 143 21 cf. p. 212, 6 23 ib. III 144, cf. III 188 ) [*]( 2 luxuriosus K et om. m ebriosus K ebrioso (0 fin. in ras.) A, om. m auaros et cupidos B 4 reprehedimus K corporum libidinem Rbd 5 perpetrationg K qua de m. 1 K 6 exhorta TE 8 bene om. R licit eutentibus K 9 eiuadSmodi P 15 malii m. 1 C 16 accepit CTEb nomen aliquod KVPN quo F unde TKBVPNbd 17 ei] et T 18 mea om. A quam] quia S ob dicit m. 1 C dicit hoc RVbd 19 autem om. P 20 inprudentiam T )

291
non haberet, non esset regeneranda. atque ut ad unum uerbum utrumque concludam: natura humana si malum esset, saluanda non esset; si ei mali nihil inesset, saluanda non esset. qui ergo dicit eam bonum non esse, bonum negat conditae creatorem; qui uero negat ei malum inesse, misericordem uitiatae inuidet saluatorem. quapropter in hominibus nascentibus neque excusanda sunt adulteria per bonum, quod inde a conditore bono creatum est, nec accusanda coniugia per malum, quod ibi a misericorde saluatore sanandum est.

\'Ostende\', inquit, 'sine commixtione nuptias corporales\\ non ostendo ego nuptias corporales sine commixtione, sed nec ipse ostendit eandem commixtionem sine confusione. in paradiso autem si peccatum non praecessisset, non esset quidem sine utriusque sexus commixtione generatio, sed esset sine confusione commixtio; esset quippe in coeundo tranquilla membrorum oboedientia, non pudenda carnis concupiscentia. proinde coniugium bonum est, unde ordinate seminatus nascitur homo, et fructus coniugii bonus, quod est ipse qui ita nascitur homo; sed peccatum malum est, cum quo nascitur omnis homo. deus quippe fecit et facit hominem, sed per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt.

\'Nouo\', inquit, \'genere disserendi et catholicum profiteris et Manicheo patrocinaris, dicendo nuptias et magnum bonum et magnum malum\'. prorsus quid loquatur, ignorat [*]( 2 Op. imp. III 193. 194 (natura-3 saluanda non esset) 3 ib. III 190 cf. 206 (si-saluatorem) 20 Rom. 5, 12 ) [*]( 1 utque F ut om. m. 1 CT, FR 2 mala P 3 & er. S siesset om. P nihil mali N 5 miam fJ. 6 inuide.t T qui propterea R quipropter K nec TFEKPBMSWAm non fJ. 7 accusanda S 9 a] p S misericordi KN 11 non—commixtione om. F ego ostendo KRVPN sine commixtione nuptias corporales KRVP nuptias corporales om. N 12 eadem KfJ. commixtione fJ. 15 commixtioiie C quippe] quidè E quoeundo T 18 bonus] bonus est TFEKRPN est] et T 19 cum] quli K om. N *om*nis K 25 profiteris te b 26 qui* 8 loquitur P ) [*]( 19* )

292
siue ignorare se simulat. aut enim non intellegit aut non uult intellegi quid dicamus. sed si non intellegit, praeoccupatione inpeditur erroris; si autem non uult quid dicamus intellegi, peruicaciae uitium est, quo suum defendit errorem. etlouinianus, qui paucos ante annos nouellam conatus est haeresim condere, Manicheis patrocinari dicebat catholicos, quod aduersus eum sanctam uirginitatem nuptiis praeferebant. sed responsurus est iste non se quod Iouinianus de indifferentia nuptiarum uirginumque sentire. nec ego id dico, quod isti hoc sentiant; uerumtamen per Iouinianum catholicis Manicheos obicientem non esse hoc nouum noui haeretici recognoscant. nos itaque nuptias bonum dicimus esse, non malum. sed sicuti Arriani Sabellianos nos esse criminantur, quamuis non dicamus unum eundemque esse patrem et filium et spiritum sanctum, quod Sabelliani dicunt, sed dicamus unam eandemque esse naturam patris et filii et spiritus sancti, quod catholici dicunt: ita Pelagiani nobis Manicheos obiciunt, quamuis non dicamus esse malum nuptias, quod dicunt Manichei, sed dicamus malum primum hominum primis coniugibus accidisse et inde in omnes homines pertransisse, quod dicunt catholici. sed sicut Arriani, dum Sabellianos fugiunt, in peius aliquid inciderunt, quia trinitatis ausi sunt non personas discernere, sed naturas, ita Pelagiani dum Manicheorum pestem in [*]( 12 cf. Op. imp. V 25 21 ib. V 25 (sicut-293, 3 egere) ) [*]( 2 intellegere pr. P 3 intellegere P 4 pernicatione m. 1 C quod KR iouianus BT m. 1 iouinianos A 5 ante paucos E haeresem T heresem m. 1 CF heresim KPBSWp. 7 praeferebat m. 2 T 8 non sicut iouinianus de inferentia R indefferentia K differentia BSWAmp. 9 ergo A id dico] dico id KN dico FRbd 10 abicientem K 11 hoc om. T nobis haereticis T 12 esse dicimus N esse om. E sicut BSWAm ariani 12F 13 dicimus KBSWp. 15 si sabelliani P dicimus Tp. 17 obitiunt m. 1 C subiciunt R 18 malum esse TKPN sed dicamus om. B 19 primum hominum CTEb, m. 2 K m. 1 R primorum hominum in ras. F primum hominibus N primum hominem m. 1 K, m. 2 R primis hominibus id est VPd accedisse KR m. 1 et-pertransisse om. P )
293
peruersum uitare conantur, de nuptiarum fructu ipsis Manicheis conuincuntur perniciosiora sentire credendo paruulos Christo medico non egere.

\'Definis\', inquit, \'hominem, si de fornicatione nascatur, reum non esse, si de coniugio, innocentem non esse. huc enim peruenit quod dixisti bonum naturale de adulteriis posse subsistere, malum originale etiam de coniugio trahi\\ frustra omnino conatur apud intellegentem lectorem quae sunt recta peruertere. absit enim, ut dicamus hominem, si de fornicatione nascatur, reum non esse, sed dicimus hominem, siue de coniugio siue de fornicatione nascatur, bonum aliquid esse propter auctorem naturae deum, malum aliquid trahere propter originale peccatum. quod ergo dicimus bonum naturale etiam de adulteriis posse subsistere, malum autem originale etiam de coniugio trahi non huc peruenit, quo ille conatur adducere, non nasci reum de adulteriis nec innocentem de nuptiis, sed ex utroque reum generatione factum propter originale delictum et utrumque regeneratione absoluendum propter naturae bonum.

\'Vnum ex his\\ inquit, \'uerum est, alterum falsum\'. huic eadem breuitate respondeo: immo utrumque uerum est, neutrum falsum. \'uerum est\', inquit, \'quod adulteriorum culpam homo, qui inde nascitur, non potest excusare, quia quod adulteri fecerunt, ad uitium pertinet uoluntatis, quod autem genuerunt, ad laudem spectat fecunditatis, quia, si quis furtiuum triticum serat, non nascitur messis obnoxia. uitupero itaque\', [*]( 2 perniciosora S 4 fornicationem K 6 enim usque B adnlteris CTKR 8 conatur omnino E intelligentiam W 10 fornicationerp K di-cimus K 11 aliquod P 12 dni WS m. 1 aliquod P 14 adulteris TR 15 huc usque B quod (d in ras.) K, E 16 abducere T adulteris T neque BWAmp 17 utraque KVPN 18 delictum] peccatum KRVPN regenerationes S ad soluendum S soluendum A 19 naturale E 21 hinc Bp., m. 1 S 22 falsum est W de adulteriorum T culpa T 23 qui] quod F 24 pertinet ad uitium B 25 expectat m. 1 C exspectat (s s. 1. add.) F si quis] sicut R 26 itaque om. A )

294
inquit, \'furem, sed laudo segetem. innocentem pronuntio qui nascitur ex generositate seminum dicente apostolo: deus illi dat corpus prout uult et unicuique seminum proprium corpus, condemno uero flagitiosum, qui ex propositi peruersitate peccauit\'.