De Ordine

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 1, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Non te moueant ista, inquam. nam ubi res conuenit, quis non uerba contemnat? quare iam ad illam tandem ordinis definitionem redeamu». nam ordinem esse dixisti. quo deus agit omnia. nihil autem, ut uideo, non agit deus; nam inde tibi uisum est nihil praeter ordinem posse inueniri. -Manet, inquit, sententia mea; sed iam uideo, quid sis dicturus: utrum deus agit, quae non bene agi confitemur. — Optime. inquam; prorsus oculum in mentem iniecisti. sed ut uidisti. quid essem dicturus. ita peto uideas, quid [*](18 cf. Aug. de beat. uit. 4, .34 (p. 115, 1) ) [*](4 semper una. Tlltl 5 locum] lo 8. rn2 P euni HM 7cedo tibi A 11 t\'sse manifcstum AT 12 aute non add. 11m2 d. qui 13 suppetere (te s. In::) A fcrtassequod tibi cdll. 14 te add. Pml$.1. 15 isti] ipsi AT et isti a Ilj quas Mml 1S natalitio (om. tuo) M 19 iocundissimum AMPmiT asse cx est Tni2 22 ista om.T 23 contenunat P ad illam iam M 24 quod II 25 uisum tibi eclcf. 27 pr. agat A/IMT <dd. 28 eiecisti a 29 p*»\'to }J alt. quod .1 )

161
respondendum sit. — Atque ille nutans capite atque umeris: Turbamur, inquit. — Et huic forte quaestioni mater superuenerat. atque ille post aliquantum silentium petit, ut a me hoc ipsum rursus interrogaretur; cui loco superius a Trygetio fuisse responsum non omnino animum aduerterat. tum ego: Quid, inquam, uel cur tibi repetam? actum, aiunt, ne agas. quare moneo potius, ut ea, quae supra dicta sunt, uel legere cures, si audire nequiuisti. quam quidem absentiam a sermone nostro animi tui non aegre tuli diuque ita esse pertuli, ut neque illa impedirem, quae tecum intentus remotusque a nobis pro te agebas, et ea persequerer, quae te amittere stilus iste non sineret.

Nunc illuc quaero, quod nondum discutere diligenti ratione temptauimus. nam ut primum nobis istam de ordine quaestionem nescio quis ordo peperit, memini te dixisse hanc esse iustitiam dei, qua separat inter bonos et malos et sua cuique tribuit. nam est, quantum sentio, manifestior iustitiae definitio; itaque respondeas uelim, utrum tibi uideatur aliquando deum non fuisse iustum. — Numquam, inquit. — Si ergo semper, inquam, deus iustus, semper bonum et malum fuerunt. — Prorsus, inquit mater, nihil aliud uideo, quod sequatur. non enim iudicium dei fuit ullum, quando malum non fuit, nec, si aliquando bonis et malis sua cuique non tribuit, potest uideri iustus fuisse. — Cui Licentius: Ergo dicendum nobis censes semper malum fuisse? — Non audeo, inquit illa, hoc dicere. — Quid ergo dicemus ? inquam; si deus iustus est, quia iudicat inter bonos et malos, quando non erat malum, non erat iustus. — Hic illis tacentibus animaduerti Trygetium respondere uelle atque permisi. at ille: Prorsus, inquit, erat deus iustus. poterat enim bonum malumque secernere, si extitisset, et ex ipso, quo poterat, iustus erat. non [*]( 4 cf. de ord. II 4,11 (p. 154, 10) 6 Ter. Phorm. 419 15 cf. dc ord. I 7,19 (p. 133, 30) ) [*]( 1 sit] est AT humeris AHMPm2T 2 pos Pml 3 aliquantulum m petiit edd. 4 animaduerterat AHT edd. aduerterat M 8 quide T 9 per- tuli] te pertuli AT edd. 10 remotumque P remotumque (i ueZ s s. urn m2) H et] uta 12 illud AMTedd. nondum] numquam (om. discutere) A 13 primum (a s. u m2) P a nobis AT 14 pepererit Aa 15 quae AT edd. est HMP nulla est AT edd. 16 diffinitio T 22 censes] censes inquit ATedd. 23 malum semper AT semper] super M 24 deus] deus ideo AJITedd. 28 ex HMP eo ATm ) [*]( LXIII. August. I pars III. ed. Knoell. ) [*]( 11 )

162
enim, cum dicimus Ciceronem prudenter inuestigasse coniurationem Catilinae, temperasse, nullo corruptum fuisse praemio, quo parceret malis, iuste illos summo supplicio senatus auctoritate mactasse, fortiter sustinuisse omnia tela inimicorum et molem, ut ipse dixit, inuidiae, non in eo fn;ssent uirtutes istae, nisi Catilina rei publicae tantam perniciem comparasset. uirtus enim per se ipsa, non per aliquod huius modi opus consideranda est et in homine, quanto magis in deo, si tamen in angustiis rerum atque uerborum componere illis quoquo modo ista permittimur. nam ut intellegamus, quia deus semper iustus fuit, quando extitit malum, quod a bono seiungeret, nihil distulit sua cuique tribuere; non enim tunc ei erat discenda iustitia, sed tunc ea utendum, quam semper habuit.

Quod cum et Licentius et mater intenta necessitate approbassent: Quid, inquam, dicis, Licenti? ubi est, quod tam magnopere asseruisti, nihil praeter ordinem fieri? quod enim factum est, ut malum nasceretur, non utique dei ordine factum est, sed cum esset natum, dei ordine inclusum est.— Et ille ammirans ac moleste ferens, quod tam repente bona causa esset lapsa de manibus: Prorsus, inquit, ex illo dico coepisse ordinem, ex quo malum esse coepit. — Ergo, inquam, ut esset ipsum malum, non ordine factum est, si, postquam malum ortum est, ordo esse coepit. [semper erat ordo apud deum et aut semper fuit nihil, quod dicitur malum, aut, si aliquando inuenitur coepisse, quia ordo ipse aut bonum est aut ex bono est, numquam aliquid sine ordine fuit nec erit aliquando. quamuis et nescio quid potius occurrit, sed illa consuetudine obliuionis elapsum est; quod credo ordine contigisse pro merito uel gradu uel ordine uitae.] — Nescio quomodo mihi, inquit, effugit quam nunc sperno sententia; [*](4 cf. Oic. Cat. I 23. 27 ) [*](2 catillinae P temperasse HM P temperanter AmlTedd. et tempe- ranter Am2 3 illo P 5 in om-M isti M catillina P tantum Pml in tantam A 6 se add. Pm2 s.l. ipsam AM edd. 7 huiusce modi M et expunxit Pm2, om.A 8 illi*(s ras.) A 9 ista quoquomodo edd. per- mittitur H edd. permittuntur M 11 distribuere a ei tunc A 12 quia a 13 pr. et om.M intenta P in tanta AHMTedd. 14 licenti dicis M iam A 15 inseruisti M I9esseom.MmlT 21 ortuum Pml semper erat-26 ordine uitae ATedd., inclusi, cum desint in JIM P semper] sed semper m 23 pr. bon Trnl bonus Tm2a 27 mihi om M sentent\'am ATedd. )

163
non enim debui dicere, postquam malum natum est, coepisse ordinem, sed ut illa iustitia, de qua Trygetius disseruit, ita et ordinem fuisse apud deum, sed ad usum non uenisse, nisi postquam mala esse coeperunt. — Eodem, inquam, relaberis; illud enim, quod minime uis, inconcussum manet. nam siue apud deum fuit ordo siue ex illo tempore esse coepit, ex quo etiam malum, tamen malum illud praeter ordinem natum est. quod si concedis, fateris aliquid praeter ordinem posse fieri, quod causam tuam debilitat ac detruncat; si autem non concedis, incipit dei ordine natum malum uideri et malorum auctorem deum fateberis, quo sacrilegio mihi detestabilius nihil occurrit. - Quod cum siue non intellegenti siue dissimilanti se intellexisse uersarem saepius et uoluerem, nihil habuit aliud, quod diceret, et se silentio dedit. tum mater: Ego, inquit, non puto nihil potuisse praeter dei ordinem fieri, quia ipsum malum, quod natum est, nullo modo dei ordine natum est, sed illa iustitia id inordinatum esse non siuit et in sibi meritum ordinem redegit et conpulit.

Hic ego, cum omnes cernerem studiosissime ac pro suis quemque uiribus deum quaerere sed ipsum, de quo agebamus, ordinem non tenere, quo ad illius ineffabilis maiestatis intellegentiam peruenitur: Oro uos, inquam, si, ut uideo, multum diligitis ordinem, ne nos praeposteros et inordinatos esse patiamini. quamquam enim occultissima ratio se demonstraturam polliceatur nihil praeter diuinum ordinem fieri, tamen si quempiam ludi magistrum audiremus conantem docere puerum syllabas, quem prius litteras nemo docuisset, non dico ridendum tamquam stultum, sed uinciendum tamquam furiosum putaremus non ob aliud, opinor, nisi quod docendi ordinem non teneret. at multa talia et inperitos, quae a doctis reprehendantur ac derideantur, et dementes homines, quae nec stultorum iudicium fugiunt, facere nemo ambigit, et tamen etiam ista omnia, quae [*]( 18—166, 25 cf. [Eugippii] Excerpta n. 23 p. 124—128 Knoell ) [*]( 3 apudeum A ad om.A usum] usum eius ATa 8 posse om.M ac] et Tml 10 auctorem deum (m deum in ras.) T 11 dissimulanti AHMT 12 se om.A euoluerem AT reuoluerem edd. habuit aliud scripsi aliud HMP habuit AT edd. 13 se OM M 15 alt. est om-M 16 sinit ATml ordinem meritum A redigit Pml 18 quoque M 21 multum (um ex is).4 praepoteros Tml 22 quan+quam P quaquam T 25 sillabus A 27 post pro non add. Pm2 s.l. hoc ut opinor a 29 iudicum HPml ) [*]( 11* )

164
fatemur esse peruersa, non esse praeter diuinum ordinem alta quaedam et a multitudinis uel suspicione remotissima disciplina se ita studiosis et deum atque animas tantum amantibus animis manifestaturam esse promittit, ut non nobis summae numerorum possint esse certiores.

Haec autem disciplina ipsa dei lex est, quae apud eum fixa et inconcussa semper manens in sapientes animas quasi transcribitur, ut tanto se sciant uiuere melius tantoque sublimius, quanto et perfectius eam contemplantur intellegendo et uiuendo custodiunt diligentius. haec igitur disciplina eis, qui illam nosse desiderant, simul geminum ordinem sequi iubet, cuius una pars uitae, altera eruditionis est. adulescentibus ergo studiosis eius ita uiuendum est, ut a ueneriis rebus, ab inlecebris uentris et gutturis, ab inmodesto corporis cultu et ornatu, ab inanibus negotiis ludorum ac torpore somni atque pigritiae, ab aemulatione obtrectatione inuidentia, ab honorum potestatumque ambitionibus, ab ipsius etiam laudis immodica cupiditate se abstineant, amorem autem pecuniae totius suae spei certissimum uenenum esse credant. nihil eneruiter faciant, nihil audacter. in peccatis autem suorum uel pellant omnino iram uel ita frenent, ut sit pulsae similis. neminem oderint, nulla uitia non curare uelint. magnopere obseruent, cum uindicant, ne nimium sit, cum ignoscunt, ne parum. nihil puniant, quod non ualeat ad melius, nihil indulgeant, quod uertat in peius. suos putent omnes, in quos sibi potestas data fuerit. ita seruiant, ut eis dominari pudeat, ita dominentur, ut eis seruire delectet. in alienorum autem peccatis molesti non sint inuito. inimicitias uitent cautissime, ferant aequissime, finiant citissime. in omni uero contractu atque conuersatione cum hominibus satis est seruare unum hoc uulgare prouerbium: nemini faciant, quod pati nolunt. rem publicam nolint administrare nisi perfecti, perfici autem uel intra aetatem senatoriam festinent uel certe intra iuuentatem. sed quisquis sero ad ista [*]( 2 ista Mm2 7 insipientes (om. in) Aml 12 ita] uita M 13 uenereis AHMT indomesto T immoderato A 14 ac torcorpore P a torpore AT Eug. edd. 15 sumni T 19 audaciter m 20 simUiter M ..21 non om.M 22 ualeant HMP 23 impeius T 24 seruiat Pml 26 inuicto Tml 27 finiant citissime ferant aequissime P 28 hoc unum (ex unus) prouerbium uulgare A hoc unum u. pr. M 31 festinant Pml certe om.A iuuentutem AMT Eug. edd. se ad ista AT Eug. )

165
se conuerterit, non arbitretur nihil sibi esse praeceptum; nam ista utique facilius decocta aetate seruabit. in omni autem uita loco tempore amicos aut habeant aut habere instent. obsequantur dignis etiam non hoc expectantibus, superbos minus curent, minime sint. apte congruenterque uiuant, deum colant cogitent quaerant fide spe caritate subnixi. optent tranquillitatem atque certum cursum studii sui omniumque sociorum et sibi quibusque possunt mentem bonam pacatamque uitam.

Sequitur, ut dicam, quomodo studiosi erudiri debeant, qui sicut dictum est uiuere instituerunt. ad discendum item necessario dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione. tempore auctoritas, re autem ratio prior est. aliud est enim, quod in agendo anteponitur, aliud, quod pluris in appetendo aestimatur. itaque quamquam bonorum auctoritas imperitae multitudini uideatur esse salubrior, ratio uero aptior eruditis, tamen, quia nullus hominum nisi ex imperito peritus fit, nullus autem imperitus nouit, qualem se debeat praebere docentibus et quali uita esse docilis possit, euenit, ut omnibus bona magna et occulta discere cupientibus non aperiat nisi. auctoritas ianuam. quam quisque ingressus sine ulla dubitatione uitae optimae praecepta sectatur, per quae, cum docilis factus fuerit, tum demum discet et quanta ratione praedita sint ea ipsa, quae secutus est ante rationem, et quid sit ipsa ratio, quam post auctoritatis cunabula firmus et idoneus iam sequitur atque conprehendit, et quid intellectus, in quo uniuersa sunt-uelipse potius uniuersa-et quid praeter uniuersa uniuersorum principium. ad quam cognitionem in hac uita peruenire pauci, ultra quam uero etiam post hanc uitam nemo progredi potest. qui autem sola auctoritate contenti bonis tantum moribus rectisque uotis constanter operam dederint aut contemnentes aut non ualentes disciplinis liberalibus atque optimis erudiri, beatos eos quidem, cum inter homines uiuant, nescio quo modo [*]( 1 conuertens M 2 decocta aetate facilius M 3 insistant A 4 extentibus Aml 7 studiis suis AT Eug. edd. 13 plures Pml 16 fit] sit M 17 nocentibus HP possit esse docilis A docibilis Eug. 20 fastus ex factus P 21 dicet Tml praedicta AT Eug. sequutus T 23 conpraehendit P 24 ipsa Ma pr. uniuers* (a s. ras.) P 25 quicquid T 26 uero (o ras e.c e) P 27 tantum ex tamen Tm2 28 contempnentes AP 30 uiuunt A Tm2 Eug. edd. uiunt Trnl )

166
appellem, tamen inconcusse credo, mox ut hoc corpus reliquerint, eos, quo bene magis minusue uixerunt, eo facilius aut difficilius liberari.

Auctoritas autem partim diuina est, partim humana, sed uera firma summa ea est, quae diuina nominatur. in qua metuenda est aeriorum animalium mira fallacia, quae per rerum ad istos sensus corporis pertinentium quasdam diuinationes nonnullasque sententias decipere animas facillime consuerunt aut periturarum fortunarum curiosas aut fragilium cupidas potestatum aut inanium formidulosas miraculorum. illa ergo auctoritas diuina dicenda est, quae non solum in sensibilibus signis transcendit omnem humanam facultatem sed et ipsum hominem agens ostendit ei, quo usque se propter ipsum depresserit, et non teneri sensibus, quibus uidentur illa miranda, sed ad intellectum iubet euolare simul demonstrans, et quanta hic possit et cur haec faciat et quam parui pendat. doceat enim oportet et factis potestatem suam et humilitate clementiam et praeceptione naturam, quae omnia sacris, quibus initiamur, secretius firmiusque traduntur, in quibus bonorum uita facillime non disputationum ambagibus sed mysteriorum auctoritate purgatur. humana uero auctoritas plerumque fallit, in eis tamen iure uidetur excellere, qui, quantum imperitorum sensus capit, multa dant indicia doctrinarum suarum et non uiuunt aliter, quam uiuendum esse praecipiunt. quibus si aliqua etiam fortunae munera accesserint, quorum appareant usu magni contemtuquemaiores.difficillimum omnino est, ut eis quisque uiuendi praecepta dantibus credens recte uituperetur.

Hic Alypius: Permagna, inquit, uitae imago abs te ante oculos nostros cum plene tum breuiter constituta est, cui quamuis cotidianis praeceptis tuis inhiemus, tamen nos hodie cupidiores flagrantioresque reddidisti. ad quam, si fieri posset, non solum nos uerum etiam cunctos homines iam peruenire et eidem inhaerere 3 [*]( 13 cf. Retract. I 3, 3 23 cf. Retract. I 3, 2 ) [*]( 1 hoc om.M 2 quo] qui M 4 ea om. m 5 acreorum A sensos Pm] 6 sententias FI M P potentias AT Eug. edd. 7 fornarum P 8 cupiditas P formidolosas AllJIT 10 transcendet FlJIP 11 et om.JIl eis P 12 ipsum] eum Am2 s.l. et] sed M tenere HMP 14 penda*t (n ras.) A 16 praeceptionem P 20 uidetur (n s. e m2) A 24 contentumque P conten.. tuqueM conteptuque T maiores in ras. T, om.J! 30 inhere T )

167
cuperem, si, ut haec auditu mirabilia, ita essent imitatione facilia. nam nescio quo modo — quod utinam uel a nobis procul absit! — animus humanus dum haec audiendo caelestia diuina ac prorsus uera esse proclamet, in adpetendo aliter se gerit, ut mihi uerissimum uideatur aut diuinos homines aut non sine diuina ope sic uiuere. — Cui ego: Haec praecepta uiuendi, quae tibi, ut semper, plurimum placent, Alypi, quamuis hic meis uerbis pro tempore expressa sint, non tamen a me inuenta esse optime scis. his enim magnorum hominum et paene diuinorum libri plenissimi sunt, quod non propter te mihi dicendum putaui sed propter istos adulescentes, ne in eis quasi auctoritatem meam iure contemnant. nam mihi omnino illos nolo credere nisi docenti rationemque reddenti, propter quos pro rerum magnitudine concitandos etiam te arbitror istum interposuisse sermonem. non enim tibi sunt ad sequendum ista difficilia, quae tanta rapuisti auiditate tantoque in ea naturae admirabilis impetu ingressus es, ut ego tibi uerborum, tu mihi rerum magister effectus sis. non enim est modo ulla causa mentiendi aut saltem occasio; nam neque te falsa tua laude studiosiorem fieri puto et hi adsunt, qui utrumque nouerunt, et ei sermo iste mittetur, cui nostrum nullus ignotus est.

Bonos autem uiros deditosque optimis moribus, si non aliter sentis atque dixisti, pauciores te arbitror esse credere, quam mihi probabile est; sed multi penitus latent, item multorum non latentium ea ipsa, quae mira sunt, latent; in animo enim sunt ista, qui neque sensu accipi potest et plerumque, dum congruere uult uitiosorum hominum conloquiis, ea dicit, quae aut probare aut adpetere uideatur. multa etiam facit non libenter propter aut uitandum odium hominum aut ineptiam fugiendam, quod nos audientes aut uidentes [*]( 1 si, ut haec] si haec sicuti (sicut A) sunt AT si haec sicuti edd. 2 quodnobis om.M quod AT uel HP 4 esse om.M se gerit] egerit AT 7 perplurimum P uerbis meis M 9 quae ex quod A 10 dicendum mihi edd. istos om.H 11 contempnant P contepnant T 13 arbitror te A 15 naturae in ea (ea. T) AT natura Pa admirabili. (s ras. P) M P impletu Prnl 17 est om.A saltim AMP 18 super te in A ne eras. stulta laude (om. tua)Mml hii AT assunt AM 19 mittitur AT 22 atque] quam Hm2 s.l 23 paenitus AP 24 latent] latent te AT edd. 25 dum Am2 s.l. congnie T, om..M 26 dicunt T 27 aut propter M )

168
difficile aliter existimamus, quam sensus iste renuntiat, eoque fit, ut multos non tales esse credamus, quales et se ipsi et eos sui familiares nouerunt, quod tibi ex amicorum nostrorum quibusdam magnis animi bonis, quae nos soli scimus, persuadeas uelim. nam error iste non minima et hac causa nititur, quod non pauci se subito ad bonam uitam miramque conuertunt et, donec aliquibus clarioribus factis innotescant, quales erant, esse creduntur. nam ne longius abeam, quis istos adulescentes, qui antea nouerat, facile credat tam studiose magna quaerere, tantas repente in hac aetate indixisse inimicitias uoluptatibus ? ergo hanc opinionem pellamus ex animo; nam et illud diuinum auxilium, quod, ut decebat, religiose in ultimo sermonis tui posuisti, latius, quam nonnulli opinantur, officium clementiae suae per uniuersos populos agit. sed ad disputationis nostrae, si placet, ordinem redeamus et, quoniam de auctoritate satis dictum est, uideamus, quid sibi ratio uelit.

Ratio est mentis motio ea, quae discuntur, distinguendi et conectendi potens, qua duce uti ad deum intellegendum uel ipsam quae aut in nobis aut usque quaque est animam rarissimum omnino genus hominum potest non ob aliud, nisi quia in istorum sensuum negotia progresso redire in semet ipsum cuique difficile est. itaque cum in rebus ipsis fallacibus ratione totum agere homines moliantur, quid sit ipsa ratio et qualis sit, nisi perpauci prorsus ignorant. mirum uidetur, sed tamen se ita res habet. satis est hoc dixisse in praesentia; nam si uobis rem tantam, sicut intellegenda est, nunc ostendere cupiam, tam ineptus sim quam adrogans, si uel me illam iam percepisse profitear. tamen quantum dignata est in res, quae nobis notae uidentur, procedere, indagemus eam, si possumus, interim, prout susceptus sermo desiderat. [*]( 1 aliter] aliud T aliquid aliud Am2 in ras. quam] oni.A, in mg. m2: nisi quod 3 quibusdam om.M 5 pr. non] ***n T et hac HP ex hac MTa hac Am nutritur AT paucis M 6 mirandamque AT edd. factis clarioribus A 7 ignotescant T 8 quis AT qui HMP id est quomodo Hm2sl. nouerant M 9 indixisset Trnl 11 dicebat M 12 tui s. ras. Am2 ultra officium a 16 motus A 17 intellegent dum P 18 usquequa (om. que) A 19 nisi Tm2 s.l. 20 progresso (v s. 0 m2) P ipsum] ipsum et ipsum HM 21 in om.M homines apere ai 22 pr. fXtom.A 23 ignoratPml 24 dixisti HMP 25 tam] tamen H sum Aml 26 me om.A iam om.J! *****profitear (fatear ras.) A 27 idagemus MP possimus T )

169

Ac primum uideamus, ubi hoc uerbum, quod ratio uocatur, frequentari solet; nam illud nos mouere maxime debet, quod ipse homo a ueteribus sapientibus ita definitus est: homo est animal rationale mortale. hic genere posito, quod animal dictum est, uidemus additas duas differentias, quibus credo admonendus erat homo, et quo sibi redeundum esset et unde fugiendum. nam ut progressus animae usque ad mortalia lapsus est, ita regressus esse in rationem debet; uno uerbo a bestiis, quod rationale, alio a diuinis separatur, quod mortale dicitur. illud igitur nisi tenuerit, bestia erit, hinc nisi se auerterit, diuina non erit. sed quoniam solent doctissimi uiri, quid inter rationale ac rationabile intersit, acute subtiliterque discernere, nullo modo est ad id quod instituimus neglegendum. nam rationale esse dixerunt, quod ratione uteretur uel uti posset, rationabile autem, quod ratione factum esset aut dictum. itaque has balneas rationabiles possumus dicere nostrumque sermonem, rationales autem uel illum, qui has fecit, uel nos, qui loquimur. ergo procedit ratio ab anima rationali scilicet in ea, quae uel fiunt rationabilia uel dicuntur.

Duo igitur uideo, in quibus potentia uisque rationis possit ipsis etiam sensibus admoueri, opera hominum, quae uidentur, et uerba, quae audiuntur. in utroque autem utitur mens gemino nuntio pro corporis necessitate, uno, qui oculorum est, altero aurium. itaque cum aliquid uidemus congruentibus sibi partibus figuratum, non absurde dicimus rationabiliter apparere, itemque, cum aliquid bene concinere audimus, non dubitamus dicere, quod rationabiliter sonat. nemo autem non rideatur, si dixerit: \'rationabiliter olet\' aut \'rationabilitersapit\'aut rationa biliter sapit'\' nisi forte in his, quae propter aliquid ab hominibus procurata sunt, ut ita olerent uel saperent uel feruerent uel quid aliud, ut, si quis locum, unde grauibus odoribus serpentes fugantur, rationabiliter dicat ita olere [*](3 cf. Cic. Acad. II 21 ) [*]( 1 quod add. Pm2 s.l. quo HJIa 2 illum T 3 anima Pml 5 auditas JI 7 t\'s*se (t ras.) P 8 et alio cdd. 10 erit] recipit JI sed omA 11 ac] ot ndcl. 13 ratioi;#*e (al ras.) A 16 loquitur Pml 17 procedat A 18 niti- onalia lIm1 19 igitm] ergo edd. 20 etiam ipsis A amoueri T 21 mens utitur -22 aurium] qui aurium edd. 23 fi*guratum (g ras.) P 26 ride- tur AT 27 iis m 29 grauius JJ 30 ita om.AT )

170
causam intuens, quare sit factum, aut poculum, quod medicus confecerit. rationabiliter amarum esse uel dulce, aut quod temperari languido solium iusserit, calere rationabiliter aut tepere. nemo autem hortum ingressus et rosam naribus admouens audet ita laudare: quam rationabiliter fragrat! nec si medicus illam, ut olfaceret, iusserit — tunc enim praeceptum uel datum illud rationabiliter, non tamen olere rationabiliter dicitur — nec propterea, quia naturalis ille odor est. nam quamuis a coco pulmentum condiatur, rationabiliter conditum possumus dicere, rationabiliter autem sapere, cum causa extrinsecus nulla sit sed praesenti satisfiat uoluptati, nullo modo ipsa loquendi consuetudine dicitur. si enim quaeratur de illo, cui poculum medicus dederit, cur id dulciter sentire debuerit, aliud infertur, propter quod ita est, id est morbi genus, quod iam non in illo sensu est sed aliter sese habet in corpore. si autem rogetur ligurriens aliquid gulae stimulo concitatus, cur ita dulce situel respondeat: \'quia libet\' aut \'quia delector\', nemo illud dicet rationabiliter dulce, nisi forte illius delectatio alicui rei sit necessaria et illud, quod mandit, ob hoc ita confectum sit.

Tenemus, quantum inuestigare potuimus, quaedam uestigia rationis in sensibus et, quod ad uisum atque auditum pertinet, in ipsa etiam uoluptate. alii uero sensus non in uoluptate sua sed propter aliquid aliud solent hoc nomen exigere, id autem est rationalis animantis factum propter aliquem finem. sed ad oculos quod pertinet, in quo congruentia partium rationabilis dicitur, pulchrum appellari solet, quod uero ad aures, quando rationabilem concentum dicimus cantumque numerosum rationabiliter esse conpositum, suauitas uocatur proprio iam nomine. sed neque in pulchris rebus, quod nos inlicit, neque in aurium suauitate, cum pulsa corda quasi [*]( 1 modicus P 3 languidis M solium (t s. i m2) H oleum M solitum a 4 ortum AT amouens A laudare] dicere edd. 5 flagrat MP fraglat HT illam ex ullam A olfacere P 6 illud datum A non-rationabiliter om.J.! 7 holere P 8 est ille odor T o*dor A ordo P coquo All quoquo Tm] non (s.l.) rationabiliter conditum rationabiliter A 11 ipsa ex illa Tml 14 in illo (in s. m2) 1I sensus HmlP sed om.M habent HMP 15 uel] et AT edd. respondot M 16 diceret M 17 delectio Tml rei sit rei T 21 post uoluptate add. Am2 est 22 aliud aliquid A 24 rationalis H 26 dicendo a 28 quod HMPT quo A cum edd. nos] nos color AHMPm2T edd. compulsa (om. cum) T chorda edd. )

171
liquide sonat atque pure, rationabile illud dicere solemus. restat ergo, ut in istorum sensuum uoluptate id ad rationem pertinere fateamur, ubi quaedam dimensio est atque modulatio.

Itaque in hoc ipso aedificio singula bene considerantes non possumus non offendi, quod unum ostium uidemus in latere, alterum prope in medio nec tamen in medio collocatum. quippe in rebus fabricatis nulla cogente necessitate iniqua dimensio partium facere ipsi aspectui uelut quandam uidetur iniuriam. quod autem intus tres fenestrae, una in medio, duae a lateribus paribus interuallis solio lumen infundunt, quam nos delectat diligentius intuentes quamque in se animum rapit! manifesta res est nec multis uerbis uobis aperienda. unde ipsi architecti iam suo uerbo rationem istam uocant et partes discorditer conlocatas dicunt non habere rationem. quod late patet ac paene in omnes artes operaque humana diffunditur. iam in carminibus, in quibus item dicimus esse rationem ad uoluptatem aurium pertinentem, quis non sentiat dimensionem esse totius huius suauitatis opificem? sed histrione saltante cum bene spectantibus gestus illi omnes signa sint rerum, quamuis membrorum numerosus quidam motus oculos eadem illa dimensione delectet, dicitur tamen rationabilis illa saltatio, quod bene aliquid significet et ostendat excepta sensuum uoluptate. non enim, si pinnatam Uenerem faciat et Cupidinem palliatum, quamuis id mira membrorum motione atque conlocatione depingat, oculos aidetur offendere sed per oculos animum, cui signa rerum illa monstrantur; nam oculi offenderentur, si non pulchre moueretur. hoc enim pertinebat ad sensum, in quo anima eo ipso, quod mixta est corpori. percipit uoluptatem. aliud ergo sensus, aliud per sensum; nam sensum mulcet pulcher motus, per sensum autem animum solum pulchra in motu significatio. hoc etiam in auribus facilius aduertitur; nam quidquid iucunde sonat, illud ipsum auditum libet atque inlicit; [*](5 hostium P G nca— medio otn.M 7 iniqua] in qua M dimentio T 9 a] in A 10 solito (t s.m2) M lucem M 11 nec] ne P 17 hystrione T saltante] saltem Hml 20 rationalis A 21 ostentat Aml 22 si (i s.ml) P pennatam AHM id] ad A 24 per oculos post cui exhibet A rerum signa edd. 26 quod] quo T 27 pr. aliud] aliud est Pm2T 28 pr. sensu M pulchre HMP 29 in motu] in motus P motu M 30 iocundae P ioeunde AHMT illum AHPTm auditum om.A illud libet atque ipsum auditum JIignf )

172
quod autem per eundem sonum bene significatur, nuntio quidem aurium sed ad solam mentem refertur. itaque cum audimus illos uersus: quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni uel quae tardis mora noctibus obstet, aliter metra laudamus aliterque sententiam nec sub eodem intellectu dicimus: \'rationabiliter sonat\' et \'rationabiliter dictum est\'.

Ergo iam tria genera sunt rerum, in quibus illud rationabile apparet, unum est in factis ad aliquem finem relatis, alterum in discendo, tertium in delectando. primum nos admonet nihil temere facere, secundum recte docere, ultimum beate contemplari; in moribus est illud superius, haec autem duo in disciplinis, de quibus nunc agimus. namque illud, quod in nobis est rationale, id est quod ratione utitur et rationabilia uel facit uel sequitur, quia naturali quodam uinculo in eorum societate adstringebatur, cum quibus illi erat ratio ipsa communis — nec homini homo firmissime sociari posset, nisi conloquerentur atque ita sibi mentes suas cogitationesque quasi refunderent — uidit esse inponenda rebus uocabula, id est significantes quosdam sonos, ut, quoniam sentire animos suos non poterant, ad eos sibi copulandos sensu quasi interprete uterentur. sed audiri absentium uerba non poterant; ergo illa ratio peperit litteras notatis omnibus oris ac linguae sonis atque discretis. nihil autem horum facere poterat, si multitudo rerum sine quodam defixo termino infinito patere uideretur. ergo utilitas numerandi magna necessitate animaduersa est. quibus duobus repertis nata est illa librariorum et calculonum professio uelut quaedam grammaticae infantia, quam Uarro litterationem uocat; Graece autem quomodo appelletur, non satis in praesentia recolo. [*]( 4 Ucrg. Georg. II 480 sq. Aen. I 745 sq. 27 Wilmanns De M. Ter. Uarronis libr. gr. frg. 92 (p. 209 sq.) cf. Isidor. Etym. I 3, 1. Mart. Cap. III 229 ) [*]( 1 significabitur M 5 hyherni T tarde A noctibus (n in ras.) P 6aliter (om. que) T 8 illudom.M 9estom.A? 10 discendo****A dicendo edd. 12 motibus A est om. T et P 13 rationabile M 14 pr. vel om.A 1x) societatem T 17 cumloquerentur T post ita add. Am\'i s.l. ut 20 ad eos AJIT ad eo HmlP (eo dcl. Hm2) sensusHP interpraete P 22 horis AmlP 23 poterant Tml si multitudo IIT similitudo .4 7P termino defixo M 24 infinite Tedd. ne infinite .4 23 calculorum MTa 28 praesenti a )

173

Progressa deinde ratio animaduertit eosdem oris sonos, quibus loqueremur et quos litteris iam signauerat, alios esse, qui moderato uarie hiatu quasi enodati ac simplices faucibus sine ulla conlisione defluerent, alios diuerso pressu oris, tenere tamen aliquem sonum, extremos autem, qui nisi adiunctis sibi primis erumpere non ualerent. itaque litteras hoc ordine, quo expositae sunt, uocales semiuocales et mutas nominauit; deinde syllabas notauit. deinde uerba in octo genera formasque digesta sunt omnisque illorum motus integritas iunctura perite subtiliterque distincta sunt. inde iam numerorum et dimensionis non inmemor adiecit animum in ipsas uocum et syllabarum uarias moras atque inde spatia temporis alia dupla, alia simpla esse conperit, quibus longae breuesque syllabae tenderentur. notauit etiam ista et in regulas certas disposuit.

Poterat iam perfecta esse grammatica sed, quia ipso nomine profiteri se litteras clamat-unde etiam Latine litteratura dicitur — factum est, ut, quidquid dignum memoria litteris mandaretur, ad eam necessario pertineret. itaque unum quidem nomen, sed res infinita multiplex curarum plenior quam iucunditatis aut ueritatis huic disciplinae accessit, historia non tam ipsis historicis quam grammaticis laboriosa. quis enim ferat imperitum uideri hominem, qui uolasse Daedalum non audierit, mendacem illum, qui finxerit, stultum, qui crediderit, impudentem, qui interrogauerit, non uideri, aut in quo nostros familiares grauiter miserari soleo, qui si non responderint, quid uocata sit mater Euryali, accusantur inscitiae, cum ipsi eos, a quibus ea rogantur, uanos et ineptos nec curiosos audeant appellare? [*](21 cf. Uerg. Aen. VI 14 sqq. Ouid. Met. VII 159 sqq. 24 cf. Uerg. Aen. IX 284 sqq. ) [*](1 horis P 3 hyatu T 4 diuero T praessu horis P praess#*» (ovi. oris) M 6 qua A 7 semiuoles Tml et seruiuocales 31 sillabus A semper nominallitM 8 degesta P sunt] estAf lOnumerofl 12 dupla] dupla etAMT dupliciaa simplicia a 14ipsoow.il/ lolittera ex litteras/lwi2 18 ante multiplex add. Hm2 ac iocunditatis P 19 hystoria et hystoricis MT 20 imperitum (im del. na2) A uideri] utri HP, om.M 21 non ona. ZI finxerint P dixerit AT 23 nostro familiari HM P misereri M qui si] quasi M 24 euri*alii ex euryali Pm2 euriali AJIT inscithiae II insitiae A 25 rogantur ea Trnl )

174

Illa igitur ratio perfecta dispositaque grammatica admonita est quaerere atque attendere hanc ipsam uim, qua peperit artem; nam eam definiendo distribuendo colligendo non solum digesserat atque ordinarat uerum ab omni etiam falsitatis inreptione defenderat. quando ergo transiret ad alia fabricanda, nisi ipsa sua prius quasi quaedam machinamenta et instrumenta distingueret notaret digereret proderetque ipsam disciplinam disciplinarum, quam dialecticam uocant? haec docet docere, haec docet discere; in hac se ipsa ratio demonstrat atque aperit, quae sit, quid uelit, quid ualeat. scit scire, sola scientes facere non solum uult sed etiam potest. uerum quoniam plerumque stulti homines ad ea, quae suadentur recte utiliter et honeste, non ipsam sincerissimam quam rarus animus uidet ueritatem, sed proprios sensus consuetudinemque sectantur, oportebat eos non doceri solum, quantum queunt, sed saepe et maxime commoueri. hanc suam partem, quae id ageret, necessitatis pleniorem quam puritatis refertissimo gremio deliciarum, quas populo spargat, ut ad utilitatem suam dignetur adduci, uocauit rhetoricam. hactenus pars illa, quae in significando rationabilis dicitur, studiis liberalibus disciplinisque promota est.

Hinc se illa ratio ad ipsarum diuinarum rerum beatissimam contemplationem rapere uoluit. sed ne de alto caderet, quaesiuit gradus atque ipsam sibi uiam per suas possessiones ordinemque molita est. desiderabat enim pulchritudinem, quam sola et simplex posset sine istis oculis intueri; inpediebatur a sensibus. itaque in eos ipsos paululum aciem torsit, qui ueritatem sese habere clamantes festinantem ad alia pergere inportuno strepitu reuocabant. et primo ab auribus coepit, quia dicebant ipsa uerba sua esse, quibus iam et grammaticam et dialecticam et rhetoricam fecerat. [*]( 1 ratione ATa 2 estl sit A quae H pepererit a 3 eas AT 4 ordinauerat Pm2 edd. 5 quando] quasi a 6 sua om.J! macchinamenta P et om.M digeret Tml 9 hac] haec P ipsam A 10 quid ualeat om.111 sciens M 12 suadenter Pml et honeste om.M 15 saepe] quaeil/ commoneri Aa 18 adduci om.Jl *adduci P retoricam P rethoricam AMT 21 rerum diuinarum edd. 22 reparare AT uoluit] uel uolet Tm2 s.l. de om M 23 ipsa AHm2MTedd. ipsi Hml uias AT 24 moilita P 25 possit HMP assensibus M 26 aciem om.M clamantes habere A 28 auibus M 29 pr. et del.mlA rethoriacm codd. )

175
at ista potentissima secernendi cito uidit, quid inter sonum et id, cuius signum esset, distaret. intellexit nihil aliud ad aurium iudicium pertinere quam sonum eumque esse triplicem, aut in uoce animantis aut in eo, quod flatus in organis faceret, aut in eo, quod pulsu ederetur; ad primum pertinere tragoedos uel comoedos uel choros cuiuscemodi atque omnes omnino, qui uoce propria canerent, secundum tibiis et similibus instrumentis deputari, tertio dari citharas lyras cymbala atque omne, quod percutiendo canorum esset.

Uidebat autem hanc materiam esse uilissimam, nisi certa dimensione temporum et acuminis grauitatisque moderata uarietate soni figurarentur. recognouit hinc esse illa semina, quae in grammatica, cum syllabas diligenti consideratione uersaret, pedes et accentus uocauerat, et quia in ipsis uerbis breuitates et longitudines syllabarum prope aequali multitudine sparsas in oratione attendere facile fuit, temptauit pedes illos in ordines certos disponere atque coniungere, et in eo primo sensum ipsum secuta moderatos inpressit articulos, quae caesa et membra nominant. et ne longius pedum cursus prouolueretur, quam eius iudicium posset sustinere, modum statuit, unde reuerteretur, et ab eo ipso uersum uocauit. quod autem non esset certo fine moderatum sed tamen rationabiliter ordinatis pedibus curreret, rhythmi nomine notauit, qui Latine nihil aliud quam numerus dici potuit. sic ab ea poetae geniti sunt. in quibus cum uideret non solum sonorum sed etiam uerborum rerumque magna momenta, plurimum eos honorauit eisque tribuit quorum uellent rationabilium mendaciorum potestatem. et quoniam de prima illa disciplina stirpem ducebant, iudices in eos grammaticos esse permisit.