De Ordine

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 1, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Nihil mihi quidem gratius facies, inquit; sed siue mobilitatem meam et puerilem leuitatem ridebitis siue aliquo uere diuino nutu et ordine fit in nobis, non uobis dubitem dicere: pigrior sum ad illa metra subito effectus; alia, longe alia nescio quid mihi nunc luce resplenduit. pulchrior est philosophia, fateor, quam Thisbe, quam Pyramus, quam illa Uenus et Cupido talesque omnimodi amores. — Et cum suspirio gratias Christo agebat. accepi ego haec, quid dicam libenter aut quid non dicam ? accipiat quisque, ut uolet, nihil curo, nisi quod forte inmodice gaudebam.

Interea post paululum dies sese aperuit. surrexerunt illi et ego inlacrimans multa oraui, cum audio Licentium succinentem illud propheticum laete atque garrule: deus uirtutu m, conuerte nos et ostende faciem tuam, et salui erimus. quod pridie post caenam cum ad requisita naturae foras exisset, paulo clarius cecinit., quam ut mater nostra ferre posset, quod illo loco talia continuo repetita canerentur. nihil enim aliud dicebat, quoniam ipsum cantilenae modum nuper hauserat et amabat, ut fit, melos inusitatum. obiurgauit eum religiosissima, ut scis, femina ob hoc ipsum, quod inconueniens locus cantico esset. tunc ille dixerat iocans: Quasi uero, si quis hic me inimicus includeret, non erat deus exauditurus uocem meam. [*]( 21 Ps. 79, 8 ) [*](1 pro quod A 3 nemi*ni (i pr.s.) P 4 pro] et pro A 8 mihi om.M 12 in nobis fit (sit A) A T non uobis add. Hml inmrj. 15 tisbe.VP tysbe H piramus A 20 lacrimans M ibi lacrimans T snccinentem] cantitantem A in ras. 2lil]um.4mi garule Pml 23 quaesita AT 24 nostraj mea A inea nostra T 25 loco] in loco Mm2 2G auserat Pml 27 obiurgabat M 29 me inimicus hic ll )

136

Ergo mane cum regressus esset solus — nam uterque ob eandem causam processerat — accessit ad lectulum meum: Uerum mihi dic, inquit, ita fiat nobis quod uis, quid de me existimes. — Atque ego adulescentis dexteram adprehendens: Quid, inquam, existimem, sentis credis intellegis. neque enim arbitror te frustra heri tam diu cecinisse, ut uirtutum deus conuerso tibi se ostendat. — At ille cum admiratione recordatus: Magnum, inquit, dicis et uerum. non enim me ipsum parum mouet, quod modo tam aegre auocabar a nugis illis carminis mei, et iam redire ad eas piget et pudet; ita totus in quaedam magna et mira subuehor. nonne hoc est uere in deum conuerti ? simul et illud gaudeo, quod frustra mihi scrupulus superstitionis iniectus est, quod tali loco talia cantitabam. — Mihi, inquam, neque hoc displicet et ad illum ordinem puto pertinere, ut etiam hinc aliquid diceremus. nam illi cantico et locum ipsum, quo illa offensa est, et noctem congruere uideo. a quibus enim rebus putas nos orare ut conuertamur ad deum eiusque faciem uideamus, nisi a quodam ceno corporis atque sordibus et item tenebris, quibus nos error inuoluit? aut quid est aliud conuerti nisi ab inmoderatione uitiorum uirtute ac temperantia in sese adtolli ? quidue aliud est dei facies quam ipsa, cui suspiramus et cui nos amatae mundos pulchrosque reddimus, ueritas? — Melius dici non potest, inquit exclamans; deinde suppressius quasi ad aurem: Uide quaeso, quanta occurrerunt, ut credam erga nos aliquid iam prosperiore ordine fieri.

Si ordinem, inquam, curas, redeundum tibi est ad illos uersus. nam eruditio disciplinarum liberalium modesta sane atque succincta et alacriores et perseuerantiores et comtiores exhibet amatores amplectendae ueritati, ut ardentius appetant et [*](2G cf. Retarct. I 3, 4 ) [*]( 1 egressus Tml 3 dic mihi ATedd. 4 aduleseentes Pml adpr*phendens (n ras., e ult. ex i) P 6 cecinisse tamdiu A quamdiu cccinisse // 8 modo] mouet Pml tam] tamen A aduocabar A 9nu*gisJ. 10 pr. in] ad As.l. snbueheor HPml 12 infectus P intectus Hml cantabam Tm7 cantatabam Aml 14 diceremus] t disceremus Am2 ipsum locum M quo] quod P qua T 17 tenehris] a tenebris AHMTedd. 18 inmoratiolle Ill\' 19 tolli M 211 illa M 22 suppresius T 23 prosperiori V propriore A 27 persenaerantiores A commotiores AT 28 neritate Ptnl nt] ut et AllMT edd. )

137
constantius insequantur et inhaereant postremo dulcius, quae uocatur, Licenti, beata uita. qua nominata omnes sese erigunt et quasi adtendunt in manus, utrum habeas, quod dare possis egentibus uariisque morbis impeditis. quibus sapientia cum praecipere coeperit, ut medicum perferant seque cum aliqua patientia curari sinant, in pannos suos recidunt, quorum concalefactione tabificati scabiem uoluptatum aerumnosarum scalpunt libentius, quam ut monita medici paululum dura et morbis onerosa perpetiendo atque subeundo ualetudini sanorum lucique reddantur. itaque illo summi dei nomine ac sensu tamquam stipe contenti uiuunt miseri, uiuunt tamen. alios autem uiros uel, ut uerius loquamur, alias animas, dum hoc corpus agunt, iam thalamo suo dignas coniux ille optimus ac pulcherrimus quaerit, quibus non uiuere sed beate uiuere satis est. uade ergo interim ad illas Musas. uerum tamen scis, quid te facere uelim? — Iube, ait, quod placet. — Ubi se, inquam, Pyramus et illa eius super inuicem, ut cantaturus es, interemerint, in dolore ipso, quo tuum carmen uehementius inflammari decet, habes commodissimam oportunitatem. arripe illius foedae libidinis et incendiorum uenenatorum execrationem, quibus miseranda illa contingunt, deinde totus adtollere in laudem puri et sinceri amoris, quo animae doctae disciplinis et uirtute formonsae copulantur intellectui per philosophiam et non solum mortem fugiunt uerum etiam uita beatissima perfruuntur. - Hic ille tacitus ac diu consideratione nutans motato capite abscessit.

Deinde ego quoque surrexi redditisque deo cotidianis uotis; ire cooperamus in balneas — ille enim locus nobis, cum caelo tristi in agro esse minime poteramus, aptus ad disputandum et familiaris fuit — cum ecce ante fores aduertimus gallos gallinatios [*]( 6 d. Conf. IX 1, 1 (p. 197, 13) 14 ct. Retr. I 3, 5 ) [*]( 1 dnlciiis ei (ei s. m2) A 2 uita beata M se AT (j cunicalefactionc 7 calefactione M 7 eriimnosuruni P ut monia Tml admonita A 8 paulum MPml 9 luciquc sanorum M 12 opns e.r corpus ran. A conhinxAMPia\'? ! 1;5 sit ATcdd. 14 scias A uelim facere .1 15 ***iube P cjuod] id quollAT 16 superinnicem]iniiicem.l/ super se inuicema supra seminecem m 17 quo tuum] quo totum T quociim A 19 ueneriatorum II 21 dotatae AHm\'11\'m2 T (!dd. fonno*sae (n ras.) P formosae AJl T pdd. 23 cogitatiOlw.1 20 nobis um-M 27 aptus uobis M 28 gallinacios II edd. )

138
ineuntes pugnam nimis acrem. libuit attendere. quid enim non ambiunt, qua non peragrant oculi amantum, ne quid undeunde innuat pulchritudo rationis cuncta scientia et nescientia modificantis et gubernantis, quae inhiantes sibi sectatores suos trahit quacumque atque ubique se quaeri iubet? nam unde aut ubi non potest signum dare ? ut in eisdem ipsis gallis erat uidere intenta proiectius capita, inflatas comas, uehementes ictus, cautissimas euitationes et in omni motu animalium rationis expertium nihil non decorum quippe alia ratione desuper omnia moderante; postremo legem ipsam uictoris, superbum cantum et membra in unum quasi orbem collecta uelut in fastum dominationis; signum autem uicti, elatas a ceruice pinnulas et in uoce atque motu deforme totum et eo ipso naturae legibus nescio quo modo concinnum et pulchrum.

Multa quaerebamus, cur sic omnes, cur propter dominationem in subiectas sibi feminas, cur deinde nos ipsa pugnae facies aliquantum et praeter altiorem istam considerationem duceret in uoluptatem spectaculi, quid in nobis esset, quod a sensibus remota multa quaereret, quid rursum, quod ipsorum sensuum inuitatione caperetur. dicebamus nobis ipsis: ubi non lex? ubi non meliori debitum imperium? ubi non umbra constantiae? ubi non imitatio uerissimae illius pulchritudinis? ubi non modus? atque inde ammoniti, ut spectandi modus esset, perreximus, quo propositum erat, atque ibi, ut potuimus, sane diligenter — nam et recentes res erant et quando poterant tam insignita trium studiosorum memoriam effugere? — omnia nostrae lucubrationis opuscula in hanc libelli partem contulimus nihilque a me aliud factum est illo die, ut ualetudini parcerem, nisi quod ante caenam cum ipsis dimidium uolumen Uergili audire cotidie solitus eram, nihil nobis ubique aliud quam [*](2 araantium A unde HMP innuant T 4 inhiantis T quaeeumqlll\' P 5 atque] aut M ubique] ubicumque Mm quaeri] sectari (uat. se) a G dari (i cx e) A uideres A intentius JI 7 acntissimas A 8 rationis animalium expertium Tml non add. Amls.l. 10 collectam P 12 ceruic* *T pennulas AHMPm\'2 T 13 concinum P 16 ducere Pnil diceret Aml 17 muIta remota A 20 inimitatio ex immutatio T 21 uerissimae (r cx 1) T motus II admoniti HMPm2 22 est ex esset A quo] ubi J/ 23 ibi] ubi HP rcs om M 24 quando] uel quomodo Am2 in mj. 20 actuin aliud A aliud actum HMTed/i illaJl/ 28 uirgilii AMPm2Tedd. )

139
rerum modum considerantibus, quem non probare nemo potest, sentire autem, cum quisque aliquid studiose agit, difficillimum atque rarissimum.

Deinde postridie bene mane alacres ad solitum locum conuenimus in eoque consedimus. et ego attentis in me ambobus: Hic esto, inquam, Licenti, quantum potes, et tu quidem, Trygeti; nec enim parua res agitur: de ordine quaerimus. quid ego nunc quasi in schola illa, unde me quoquo modo euasisse gaudeo, constitutus copiose atque ordinate nobis ordinem laudem ? accipite, si uultis — immo facite ut uelitis — quo neque quicquam de huius laude breuius neque, ut mihi uidetur, uerius dici potest. ordo est, quem si tenuerimus in uita, perducet ad deum, et quem nisi tenuerimus in uita, non perueniemus ad deum. peruenturos autem nos iam, nisi me animus de nobis fallit, praesumimus et speramus. diligentissime igitur inter nos ista quaestio uersari debet atque dissolui. uellem adessent ceteri, qui nobiscum his negotiis solent interesse; uellem, si fieri potest, non istos tantum, sed omnes saltem familiares nostros, quorum semper admiror ingenium, nunc mecum habere quam uos estis intentos, aut certe ipsum tantum Zenobium, quem de hac re tanta molientem numquam pro eius magnitudine otiosus accepi. sed quia id non euenit, legent litteras nostras, quoniam instituimus iam de istis rebus uerba non perdere resque ipsas a memoria fugaces scriptorum quasi uinculo, quo reducantur, innectere. et sic fortasse ordo ipse poscebat, qui eorum procurauit absentiam. nam et uos profecto in rem tantam, quia solis perferenda inponitur nobis, erectiore animo insurgitis et cum illi legerint, qui nobis maxima cura sunt, si quid eos mouerit ad contradicendum, alias nobis disputationes disputatio ista procreabit seque ipsa successio sermonum in ordinem inseret disciplinae. sed nunc, ut promiseram, Licentio, quantum res patitur, aduersabor, qui totam causam iam paene confecit, si possit eam defensionis muro stabiliter firmeque uallare. [*](2 aliqui HPml aliquis M 4 post tridie APT alacres <m. M 5 atteiitis in ine] attentissime (e ali. in ras. P) HMP 6 qunntum] quam P 8 scola etnli. 9 nruate AT(<!<!. 13 peruenimus Hm2M nisi iani A 14 de uobis om M fallit (it in ras.) P 15 solui Aml 16 posset AMTedd. 17 saltim J tantum P 18 quarn] tanquam (tan s.m2\') A 21 iam om.M 22 a om A 25 imponitur perfercnda M uobis .4 26 sunt <m-M 28 procreauit Aml prosuceessio .4 29 praemiseram AmlH )

140

Hic, ubi eos silentio uultu oculis suspensione atque immobilitate membrorum et rei magnitudine satis commotos et audiendi desiderio inflammatos esse conspexi: Ergo, inquam, Licenti, si tibi uidetur, collige in te quidquid uirium potes, elima quidquid habes acuminis et ordo iste quid sit definitione conplectere. — Tum ille ubi se ad definiendum cogi audiuit, quasi aqua frigida adspersus exhorruit et turbatiore uultu me intuens atque, ut fit, ipsa trepidatione subridens: Quid hoc est rei? quid quasi tibi uideor, inquit, annuere? nescio, quo aduenticio spiritu me credis inflatum. — Statimque sese animans. Aut fo.tasse, ait, aliquid mecum est? — Paululumque siluit, ut in definitionem, quidquid illi de ordine notionis erat, conduceretur, deinde erectior: Ordo est, inquit, per quem aguntur omnia, quae deus constituit.

Quid? ipse deus, inquam, non tibi uidetur agi ordine? — Prorsus, inquit, uidetur. - Ergo agitur deus? ait Trygetius. — Et ille: Quid enim? inquit; Christum deum negas, qui et ordine ad nos uenit et a patre deo missum esse se dicit? si igitur deus Christum \' ordine ad nos misit et deum Christum esse non negamus, non solum agit omnia sed agitur etiam deus ordine. — Hic Trygetius addubitans: Nescio, inquit, quomodo istuc accipiam. deum enim quando nominamus, non quasi mentibus ipse Christus occurrit, sed pater. ille autem tunc occurrit, quando dei filium nominamus. — Bellam rem facis, inquit Licentius. negabimus ergo dei filium deum esse? — Hic ille, cum ei respondere periculosum uideretur, tamen se coegit atque ait: Et hic quidem deus est, sed tamen proprie patrem deum dicimus. — Cui ego: Cohibe te potius, inquam; non enim filius improprie deus dicitur. — At ille religione commotus cum etiam uerba sua scripta esse nollet, urguebat [*]( 17 d. Joll. 6. 3S ) [*](5 difinitione A 7 turbatiori M ipsa ut fit Tml 8 estom-^1 alt. quid] qllodAJl 9 anuerellmlP an ueretw nescio] scio Hm2M 10 se.4 11 ille l/nd nitionis PiIll notitionis A 12 conduceret (t ex tur curr.) A 14 nonj nuin ex non A 15 post deus add. Am~ s.l. ordine 17 deo urri..Jl deo patre A 19 agit] ait II etiam agitur dens ordine AT agitur ordine etiam deus edd. adubitans P an dubitans // 2H istud Aa 23 licentie** (e ex us) A 26 dicimus deum Tml 27 ille] trigetius a 28 etiam] iam TlItl urgebat AMPmlT. )

141
Licentius, ut manerent, puerorum scilicet more uel potius hominum — pro nefas! — paene omnium, quasi uero gloriandi causa inter nos illud ageretur. cuius motum animi cum obiurgarem grauioribus uerbis, erubuit. qua eius perturbatione animaduerti ridentem laetantemque Trygetium et ambobus: Itane agitis? inquam; nonne uos mouet, quibus uitiorum molibus atque imperitiae tenebris premamur et cooperiamur? haecinest illa paulo ante uestra, de qua ineptus laetabar, attentio et in deum ueritatemque surrectio? o si uideretis uel tam lippientibus oculis quam ego, in quibus periculosis iaceamus, cuius morbi dementiam risus iste indicet! o si uideretis! quam cito, quam statim quantoque productius eum uerteretis in fletus! miseri, nescitis ubi simus? demersos quidem esse animos omnium stultorum indoctorumque commune est, sed non uno atque eodem modo demersis opem sapientia et manum porrigit. alii sunt, credite, alii sunt, qui sursum uocantur, alii, qui in profunda laxantur. nolite, obsecro uos, geminare mihi miserias. satis mihi sint uulnera mea, quae ut sanentur, paene cotidianis fletibus deum rogans indigniorem tamen esse me, qui tam cito saner, quam uolo, saepe memet ipse conuinco. nolite, obsecro, si quid mihi amoris, si quid necessitudinis debetis, si intellegitis, quantum uos diligam, quanti faciam, quantum me cura exagitet morum uestrorum, si dignus sum, quem non neglegatis, si denique deo teste non mentior, nihil me plus mihi optare quam uobis, rependite mihi beneficium, et si me magistrum libenter uocatis, reddite mihi mercedem: boni estote!

Hic ubi, ne plura dicerem, lacrimae mihi modum imposuerunt, Licentius molestissime ferens, quod omnia scribebantur: Quid enim, ait, fecimus, oro te ? - Adhuc, inquam, nec fateris saltem peccatum tuum ? tu nescis in illa schola grauiter me stomachari solitum, quod usque adeo pueri non utilitate ac decore disciplinarum sed inanissimae laudis amore ducerentur, ut quosdam etiam [*](2 uero om..4 7 imperitiaaaT coopiamur T haeccine est (c alt. et e alt. m2) P haecine est AT haec est M 9 lyppientibus H 10 periculis AHMTedd. 11 qu*»q; (u s.) A 12 sumus Tm demersos om-M 16 mihi geminare A 18 me esse A 21 pr. quantum] quanti AmI 24 libenter omJl redite T 27 scriberentur M 28 saltim AM 29 stomacari T 30 quod (d m2 in ras.) A atque edd. disciplinae M 31 immanissimae A )

142
aliena uerba recitare non puderet exciperentque plausus — o ingemescendum malum! — ab eisdem ipsis, quorum erant illa, quae recitabant. ita uos, quamuis nihil umquam, ut opinor, tale feceritis, tamen et in philosophiam et in eam uitam, quam me tandem occupasse laetor, aemulationis tabificae atque inanis iactantiae ultimam sed nocentiorem ceteris omnibus pestem introducere ac proseminare conamini et fortasse, quia uos ab ista uanitate morboque deterreo, pigriores eritis ad studia doctrinae et ab ardore uentosae famae repercussi in torporem inertiae congelabitis. me miserum, si necesse erit tales etiam nunc perpeti, a quibus uitia decedere sine aliorum uitiorum successione non possint! — Probabis, ait Licentius, quam purgatiores futuri simus. modo illud obsecramus per omnia, quae diligis, ut ignotum nobis uelis atque illa omnia deleri iubeas, simul ut parcas etiam tabulis, quas iam non habemus. non enim aliquid in libros translatum est eorum, quae a nobis multa disserta sunt. — Prorsus, inquit Trygetius, maneat nostra poena, ut ea ipsa quae nos inlicit fama flagello proprio a suo amore deterreat. ut enim solis amicis et familiaribus nostris litterae istae innotescant, non parum desudabimus. — Assensus est ille.

Atque interea mater ingressa est quaesiuitque a nobis, quid promouissemus; nam et ei quaestio nota erat. cuius et ingressum et rogationem cum scribi nostro more iussissem: Quid agitis? inquit; numquidnam in illis quos legitis libris etiam feminas umquam audiui in hoc genus disputationes inductas? — Cui ego: Non ualde curo, inquam, superborum imperitorumque iudicia, qui similiter in legendos libros atque in salutandos homines inruunt. non enim cogitant, quales ipsi, sed qualibus induti uestibus sint et quanta pompa rerum fortunaeque praefulgeant. isti enim in litteris non multum attendunt, aut unde sit quaestio aut quo peruenire disserentes moliantur quidue ab eis explicatum atque confectum sit. in quibus tamen quia [*]( 1 non puderet recitare M gemiscendum T 2 ab eisdem MM.37 4 pr. in om.P 5 iactantiam AT 9 miserum me T 10 decere T decidereitf uitiorum aliorum A 12 probatiores Hml 13 diligitis T 15 diserta M desiderata Hrnl 17 fame Trnl 19 desudauimus Am2 22 cum scribij conscribi T 23 femina sum quam H 24 disputationis AHMPm2T edd. 25 inquam curo A supborum T imperitorum (om. que) H in intelligendos (in s. m2) A 2G in om, T )

143
nonnulli reperiuntur, quorum animi contemnendi non sunt — aspersi sunt enim quibusdam condimentis humanitatis et facile per aureas depictasque ianuas ad sacrosancta philosophiae penetralia perducuntur — satis eis fecerunt et maiores nostri, quorum libros tibi nobis legentibus notos esse uideo, et his temporibus — ut omittam ceteros — uir et ingenio et eloquentia et ipsis insignibus muneribusque fortunae et, quod ante omnia est, mente praestantissimus Theodorus, quem bene ipsa nosti, id agit, ut et nunc et apud posteros nullum genus hominum de litteris nostrorum temporum iure conqueratur. mei autem libri si quorum forte manus tetigerint lectoque meo nomine non dixerint: \'iste quis est?\' codicemque proiecerint, sed uel curiosi uel nimium studiosi contemta uilitate liminis intrare perrexerint, me tecum philosophantem non moleste ferent nec quemquam istorum, quorum meis litteris sermo miscetur, fortasse contemnent. sunt enim non solum liberi, quod cuiuis disciplinae liberali, nedum philosophiae satis est, sed summo apud suos loco nati. doctissimorum autem hominum litterae etiam sutores philosophatos et multo uiliora fortunarum genera continent, qui tamen tanta ingenii uirtutisque luce fulserunt, ut bona sua cum qualibet huiusce modi nobilitate nullo modo uellent, etiamsi possent, ulla conditione mutare. nec deerit, mihi crede, tale hominum genus, cui plus placeat hoc ipsum, quia mecum philosopharis, quam si quid hic aliud aut iucunditatis aut grauitatis inuenerit. nam et feminae sunt apud ueteres philosophatae et philosophia tua mihi plurimum placet.

Nam ne quid, mater, ignores, hoc Graecum uerbum, quo philosophia nominatur, Latine amor sapientiae dicitur. unde etiam diuinae scripturae, quas uehementer amplecteris, non omnino philosophos, sed philosophos huius mundi uitandos atque inridendos esse praecipiunt. esse autem alium mundum ab istis oculis remotissimum, [*]( 18 cf. Retract. I 3, 7 28 cf. Col. 2, 8 ) [*]( 1 repperiuntur jl/P contempnendi Pml conuertendi T 3 penitralia AT 5obmittamT salt.etom.Aml 9conqu§raiitur A lOmeumautenilibrum A 11 sed uel (cum s. uel iu2) A 12 studiosi uimium A contenta MP contempta AHT uilitate] utilitate Hm2 in mg. humilitate M 13 philosophante// 15 contemtnent (p ras.) P 18 multos A 20 condicione Pm2 22 aliudj aliquid T 23 pr. aut om-A iocunditatis AMPmlT 24 philophatae Aml 25 quo] quod 11T 2seuitandos AHMTedd. esseom.Tml 29aliumautem A )

144
quem paucorum sanorum intellectus intuetur, satis ipse Christus significat, qui non dicit: \'regnum meum non est de mundo\', sed: regnum meum non est de hoc mundo. nam quisquis omnem philosophiam fugiendam putat, nihil nos uult aliud quam non amare sapientiam. contemnerem te igitur in his litteris meis, si sapientiam non amares, non autem contemnerem, si eam mediocriter amares, multo minus, si tantum, quantum ego, amares sapientiam. nunc uero cum eam multo plus quam me ipsum diligas 3^ nouerim, quantum me diligas, cumque in ea tantum profeceris; ut iam nec cuiusuis incommodi fortuiti nec ipsius mortis, TUOC. uiris doctissimis difficillimum est, horrore terrearis, quam summam philosophiae arcem omnes esse confitentur, egone me non libenter tibi etiam discipulum dabo?

Hic illa cum blande ac religiose numquam me tantum mentitum esse dixisset et uiderem tam multa nos uerba fudisse, ut neque scribenda non essent et iam libri modus esset neque tabulae reliquae forent, placuit quaestionem differri, simul ut meo stomacho parcerem. nam eum plus, quam uellem, commouerant ea, quae mihi euomenda in illos adulescentes necessario uisa sunt. sed cum abire coepissemus: Memento, inquit Licentius, quam multa et quam necessaria nobis abs te accipienda per occultissimum illum diuinumque ordinem etiam te nesciente subministrentur. — Uideo, inquam, et ingratus deo non sum uosque ipsos, qui haec aduertitis, ob id ipsum praesumo fore meliores. — Hoc fuit tantum illo die negotium meum. [*]( 1 cf. Retract. I 3,8 3 Ioh. 18, 36 ) [*]( 1 Christus ipse AHM 2 pr. non om.Mml alt. non eras. H 4 phylosophia T 5 contempnerem PmlTm2 7 alt. amare H 9 et nouerimdiligas om.Hml 10 fortuiti om.Tml 14 relegiose P 15 et] et cum M nos] non T 16 non] om.Tml nunc s. ras. A 17 reliqui MP sthomacho P 18 ea] eaPwi2 22 diuinam A 23 non om.Tml auertitis T 25 meum. amen A )

145