Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Multa quidem alias aduersus Donatistas pro uiribus quas dominus praebet partim scribendo partim etiam tractando disserui. nunc autem, quoniam incidit in manus nostras Parmeniani quondam episcopi eorum quaedam epistula quam scribit ad Tychonium, hominem quidem et acri ingenio praeditum et uberi eloquio, sed tamen Donatistam, cum eum arbitraretur in hoc errare quod ille uerum coactus est confiteri, placuit petentibus, immo iubentibus fratribus, ut hic eidem Parmeniani epistulae responderem propter quaedam maxime quae de scripturis testimonia non sicut accipienda sunt accipit. Tychonius enim omnibus sanctarum paginarum uocibus circumtunsus euigilauit et uidit ecclesiam dei toto terrarum orbe diffusam, sicut de illa tanto ante per corda et ora sanctorum praeuisum atque praedictum est. quo perspecto suscepit aduersus ipsos suos hoc demonstrare et adserere, nullius hominis quamuis sceleratum et immane peccatum praescribere promissis dei nec id agere quorumlibet intra ecclesiam constitutorum et quamlibet impietatem, ut fides dei de ecclesia futura diffundenda usque ad terminos orbis terrae, quae in promissis patrum retenta et nunc exhibita est, euacuetur. hoc ergo Tychonius cum uehementer copioseque dissereret et ora contradicentium multis et magnis et manifestis sanctarum scripturarum testimoniis oppilaret, non uidit quod consequenter uidendum fuit, illos [*](De codicum praescriptionibw cf. Praefatio 4 alias DmlMP alia Dm2 et alia cet. 5 deus v 7 quae scribitur a scripsit M 8 tich(thich- uel thic-)onium M(X, sim. deinceps 11 huic a 15 orbe terrarum M terrarum om. js 17 perspecto M perfecto DP percepto a, cf. II 13, 30 18 hoc om. a 19 scelerati M nec] et DP 20 et om. (x, cf. De bapt. VI 25, 47 hominum quorumlibet et qualibet peruersitate 21 futura] et add. Ma 25 et alt.] ac a 26 sequenter PFH ) [*]( 2* )

20
uidelicet in Africa christianos pertinere ad ecclesiam toto orbe diffusam, qui utique non istis ab eiusdem orbis communione atque unitate seiunctis, sed ipsi orbi terrarum per communi. onem conecterentur. Parmenianus autem ceterique Donatistae uiderunt hoc esse consequens et maluerunt suscipere obstinatissimum animum aduersus apertissimam ueritatem, quam Tychonius asserebat, quam ea concessa superari ab Africanis ecclesiis, quae illius unitatis quam Tychonius asseruit communione gauderent, unde se isti separassent. et Parmenianus quidem primo eum per epistulam uelut corrigendum putauit; postea uero etiam concilio eorum perhibent esse damnatum. epistulae itaque Parmeniani quam scripsit ad Tychonium reprehendens eum, quod ecclesiam praedicaret toto orbe diffusam, et ammonens ne facere auderet, hoc opere statuimus respondere.

Illud itaque primum uideamus quale sit, quod Gallos et Hispanos et Italos et eorum socios, quos utique totum orbem uult intellegi, traditoribus Africanis commercio scelerum et societate criminum dicit esse consimiles. homini enim de scripturis sanctis proferenti tam multa et tam ingentia documenta ipse sine documentis loquitur et uult nihil probans credi sibi, inuitans eum uidelicet ad imitationem suam, quia et ipse quibusdam coepiscopis suis contra tot ecclesias per tantam latitudinem terrarum omnium constitutas non nisi loquentibus credidit. qua credulitate quid magis temerarium repperiri potest? dicit enim legatione functos quosdam, sicut ipse asserit, fidelissimos testes ad easdem uenisse prouincias; deinde geminato aduentu sanctissimorum, sicut ipse dicit, domini sacerdotum dilucide plenius ac uerius publicata esse quae obiciunt.s o hominem putantem sibi magis credi debere quam deo! profert Tychonius diuini testamenti tonitrua, quod factum est in [*](15 cf. epist. Parm. 25 cf. epist. Parm. et pag. 21, 23-22, 1 ) [*]( 1 in Africa om. M 8 asseruit] asserebat MOl 9 isti se FHI 11 etiam] ex a, om. M perhibet a esse om. a 19 tam alt. om. F 21 sui a quia et euan. in F 28 0 om. Ma 29 homo putans a)

21
promissione Abrahae et promissione Isaac et promissione Iacob, quorum se deum testatur dicens: ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob; hoc mihi nomen est in aeternum, et iste opponit narrationes consacerdotum suorum. quid dictum est ad Abraham? semine tuo benedicentur omnes gentes. quid dictum est ad Isaac? et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, propter quod audiuit Abraham pater tuus uocem meam. quid dictum est ad Iacob? ego sum deus Abrahae patris tui et deus Isaac, ne timeas. terra enim supra quam tu dormis tibi dabo eam et semini tuo. et erit semen tuum sicut harena terrae et replebitur in mare et in africum et in aquilonem et in orientem. et benedicentur in te omnes tribus terrae et in semine tuo. ne autem hoc de Iudaeis dictum putent, quid sit semen Abrahae in quo dictum est benedicendas omnes gentes, exponat apostolus: Abrahae, inquit, dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit (et seminibus\' tamquam in multis, sed tamquam in uno \'et semini tuo\', quod est Christus. in Christo ergo gentes omnes benedictionem habituras tanta auctoritate promissum est, tanta exhibitum ueritate, et contradicunt qui se christianos diei uolunt. et contra haec quid opponunt? legatione, ait, functi quidam fidelissimi testes ad easdem prouincias uenerunt; deinde geminato aduentu sanctissimorum domini sacerdotum dilucide plenius ac uerius [*]( 2 Bx. 3, 6. 15 4 ef. epist. Parm. 5 Gen. 22, 18 6 Gen. 26, 4—5 9 Gen. 23, 13—14 17 GaĮ. 3, 16 23 epilt. Parn., cf. pag. 20, 25 ) [*](1 et pr.] add. in GHfJ tert. promissione om. p 8 pr. et om. p nomen est mihi Fr 5 quod M 6 gentes t,nae- M 7 pro- eo quod y 10 terra (łj ji) DP terram Ma. 11 tu om. M eam (cotiqv) DPG iam F om. cet. v 15 hoc om. MPmla. quod M qai sint F 16 beaedicentur DMP erpomt P 19 et] ei M 20 omnes gentes MGff 21 ueritate exhibitum M 28 hoc p functi om. DP, of. p. 20, 25 24 dein p 25 uerias] penitus DP nerhM penitua JL:, cf. p. 20, 28-)
22
esse publicatum. quid, quaeso te, quid per istos fideles testes, quos uultis esse deo fideliores, quid publicatum est? an quia per Afros traditores semen Abrahae, quod est Christus, non est permissum peruenire usque ad omnes gentes et ibi exaruit quo peruenerat? dicite iam collegis uestris magis credendum esse quam testamento dei, et haec dicentes ipsum testamentum uos a flamma conseruasse gloriamini, quod lingua delere conamini.

Sed eligat quisque quod placet et, si contra caelestia fulgura mendacii terreni fumus aliquid praeualet, dimisso caelo euanescat in uentos. si enim Parmenianus non cathedrae suae faueret, magis eligeret scripturae dei credere quam collegis suis. deus enim dicit ad Iacob: non relinquam, donec faciam quae locutus sum tecum. istos autem multo est utique credibilius, quia iam iusto iudicio fuerant improbati, ad sociandam communionem in illis partibus, ubi iam deus complebat quod promiserat patribus nostris, non esse admissos et propterea de sanctis dei sacerdotibus, a quibus recipi non meruerant, iactasse talia, quibus infirmos animos deceptarum a se plebium falsis rumoribus agitarent et temere credulas mentes superbia sui nominis inretitas ab orbis terrarum pace dirrumperent. quid hac stultitia, immo uero dementia repperitur insanius? in tot gentibus orbis terrarum et ex magna parte compleuit deus et adhuc complet, donec ad omnes omnino ueniat quod promisit, qui dixit: non relinquam, donec faciam quae locutus sum tecum, et isti iam credunt nuntiantibus non impleri quae promisit deus, et ideo ex partibus . terrarum in quibus iam impletum erat perisse Abrahae semen, quod est Christus, et euacuatas promissiones dei, quia ipsi [*]( 13. 25 Gen. 28, 15 ) [*]( 1 est EHv ipsos Ma. 2 multis M deo esse MPa 4 uenire F ubi M 6 hpc FG-r. 11 non post suae tr. MPx 13 relinquam te £ 16 sociandum Ev 17 nostris om. p 18 permissos DP, cf. p. 23, 1 sacerdotibus dei v 19 non recipi M 23 reperitur FGH 25 perueniat M relinquam te Gv )

23
non sunt admissi ad eorum communionem, aput quos hoc iam retinebat orbis impletum, et non eis dicitur: \'solus deus uerax, omnis autem homo mendax mendax. de uestro ista dicitis, quia qui loquitur mendacium de suo loquitur. uos ergo sicut homines mentimini, quia sicut homines irascimini\'. non eis hoc dicitur, sed insuper creditur eis de orbe terrarum, quem possidere iam coeperat, perisse Christum. et qui haec credunt, cum impudenter dicerent: \'christiani sumus\', - audent dicere: \'nos soli sumus\'.

Dicit etiam Parmenianus hinc probari consceleratum fuisse orbem terrarum criminibus traditionis et aliorum sacrilegiorum, quia, cum multa talia fuerint tempore persecutionis admissa, nulla postea facta est in ipsis prouinciis separatio populorum. quasi fieri non potuerit, ut partim latuerint mali neque fuerint accusati, ut possent sine ulla temeritate damnari, partim etiam proditi fuerint atque damnati et, quia rebus manifestis arguebantur, ab ecclesiis perturbandis diuidendisque cessauerint atque ita factum sit, ut, cum quidam non accusarentur, quaedam uero incerta crimina pro certa pace deo dimitterentur, quaedam autem ita manifestata et conuicta damnarentur, ut nullus damnatus posset simulata innocentia decipere populos, nequaquam unitatis uinculum rumperetur neque enim et in Africa fieret hoc tam immane praecisionis malum, nisi magis factio falsa fingentium quam ratio uera conuincentium praeualeret. [*]( 2 Rom. 3, 4 4 Ioh. 8, 44 10 cf. epist. Parm. ) [*]( 1 ammissi Dnt1 4 quia om. DMFGHv qui enim G 5 mentimini in ras. Dm2 7 possidere quem M qui] quia EGHI hoc a, om. M 8 dicant EGI, cf. II 2, 4 extr. 12 fuerint] fiunt M 13 ammissa D postea] praeterea postea M propterea a 15 possint Ftnl 16 etiam om. M fuerint (fuerant F) proditi MPa 17 non arguebantur a 18 sit] est M 19 incerta D pro certa M pro certamina P certa cet. crimina] ras. in D, in qua mina dispicitur (fuit: in certamina), om. P 20 ita om. FI manifesta DMPGH, cf. manifestato scelere Petil. III 21, 25 24 magis] mala M\' )

24

Legant qui uolunt quae narret et quibus documentis quam multa persuadeat uenerabilis memoriae Mileuitanus episcopus catholicae communionis Optatus siue de Lucilla pecunio sissima tunc et factiosissima femina, quam pro ecclesiae disciplina sanctus Caecilianus adhuc diaconus laeserat, uel de ceteris factionis eius consortibus siue furibus ecclesiastici argenti siue ad episcopatum se non peruenisse dolentibus et sibi praelatum Caecilianum insidiis quibus poterant insectantibus siue de Numidis episcopis, quos ista factio conuocauerat ad perniciem Caeciliani, ut illo deposito alter eis ordinaretur. qui uenientes cum primate suo tunc Secundo Tigisitano et aliis, quibus traditionis confessa crimina Secundus ipse donauerat ueluti paci consulens, sicut ecclesiastica gesta testantur, absentem Caecilianum sine ulla dilatione diligentioris inquisitionis, nullo responsionis loco seruato, traditorem esse censuerunt, ut ei uidelicet obessent absenti traditionis crimina tantummodo obiecta, cum sibimet ipsi praesentes confessa donauerint. ita contra sedentem in cathedra, cui totus orbis christianus in transmarinis et longe remotis terris et in ipsis Afris grauioribus et aduersus eiusmodi fallacias robustioribus communicaret ecclesiis, episcopum alterum ordinauerunt, ut possent pro suo facto contradicere promissionibus dei, ne in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes, ut eas etiam partes orbis terrarum a traditoribus Afris inquinatas dicerent, quae nec Caeciliani nomen audissent aut certe, quomodo se haberet eius uita, quam tamen isti de nullo crimine conuicerunt, illae tamquam innocentis audissent. insuper etiam contra orbem terrarum dicentem: \'quod ciuibus tuis obicis, nec cognoscere potui nec damnare incognitum debui\', proferunt apostoli testimonium [*]( 3 cf. Optat. I 13 sqq. 13 cf. Cresc. III 27, 30. Optat. I 14 29 cf. epist. Parm. ) [*]( 9 numideis M numidiis P 16 absentis M 17 ipsis Ma 19 africanis Ma. 20 huiusmodi FH 25 uerba aut certe-lin. 27 audissent post incognitum debui extant in a quomodo eerte M 26 quem M illae P ille cet. v 27 innocens audisset Mx insuper (n add. m2) D contra] circa M, item infra 29 testimonium apostoli MPa )

25
dicentis: non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. parum enim fuit tot et tantos populos christianos damnare inauditos, nisi etiam contra ipsum apostolum eius quidem uerba, sed non eius intellectum depromere auderent. si enim hoc est consentire male facientibus, esse cum eis in ecclesia, consentiebat etiam ipse falsis fratribus, inter quos se periclitari contestabatur et quos non caste, sed per inuidiam sine caritate euangelium praedicantes tamen praedicare permittit. si autem nihil est aliud consentire male facientibus nisi mala facta eorum approbare atque laudare, exemplo apostoli orbis terrarum non consentiret criminibus Afrorum, etiamsi ea cognita pro ecclesiae pace toleraret; quem tamen ea cognouisse isti non probant, etiamsi uera fuisse probare potuissent.

Frustra itaque dicit Parmenianus damnatos in Africa traditores in consortium sanctitatis acceptos a prouinciis transmarinis. hoc enim est quod credere non debemus, ne temeritate sacrilega totum orbem terrarum in Christi unitate fundatum ex istorum falsa criminatione damnemus potius quam ex uera dei promissione diligamus. quid enim magis credendum est, quod dixit deus: in semine tuo benedicentur omnes gentes, an quod isti dicunt: in semine in semine traditorum Afrorum maledicuntur omnes gentes, ut plus ualeat quod commisit iniquitas quam quod pollicita est ueritas? cur ergo non potius credimus, quod illi, qui recepti sunt in communionem a prouinciis transmarinis, aut innocentes opprimi non potuerunt a calumniatoribus, quod multis documentis probabilius persuaderi potest, aut certe, cum conuinci non possent, etiamsi mali [*]( 1 Rom. 1, 32 6 cf. II Cor. 11, 26 7 cf. Phil. 1, 15. 17. 18 15 cf. epiat. Parm. 21 Gen. 22, 18 22 epist. Parm. ) [*]( 1 solum rei sunt qui F 2 parum enim] parumne eis Mx 3 christianos populos v apostolum ipsum Ma 8 praedicantes euangelium praedicare tamen v 9 committit F 10 male M 11 consentirent Pml 12 pace ecclesiae MPa 13 approbant M etsi EGI 16 sanctitatis) daxunationis Mx 17 est enim M-* 25 credamus M quod] quia Fv )

26
fuerunt, innocentes crediti sine ulla suscipientium contaminatione suscepti sunt? quid quod, etiamsi per malos fratres, quales apostolus in ecclesiae unitate tolerauit, quales martyr Cyprianus in epistula de lapsis gemit, si ergo per tales fratres etiam in iudicum numero constitutos actum esset aliqua prauitate, ut traditores excludi conuincique non possent et christianus orbis simulata eorum innocentia falleretur, nullo modo suam innocentiam perdidisset.

Quod enim de Ossio dixit Cordubensi quondam catholico episcopo, flagitandum est ut probent non solum talem illum fuisse qualem dicunt, sed quod talis fuerit manifestum illis fuisse, quibus eum communicasse asserunt. hoc enim nisi probauerint, frustra se dicunt scisse qualis fuerit, quia nescientibus obesse non potuit, a quibus se isti innocentibus separando propter ipsam separationis sacrilegam iniquitatem innocentes esse non possunt. hoc enim magis credibile est — si tamen Ossius ab Hispanis damnatus a Gallis est absolutus —, fieri potuisse, ut falsis criminationibus Hispani circumuenti et callida insidiarum fraude decepti contra innocentem ferrent sententiam et postea pacifice in humilitate christiana cederent sententiae collegarum, quibus illius innocentia comprobata est, ne peruicaci et animosa peruersitate priores suas sententias defendendo in sacrilegium schismatis, quod omnia scelera supergreditur, caecitate impietatis inruerent, sicut isti miseri fecerunt et nec sero saltem totiens diuisi atque concisi sentiunt quod fecerunt.

Satis (ita)que declarant unde insanabiles facti sint, uidelicet ne priores sententias suas, quas in absentem Caecilianum [*](4 cf. Cyprian. de laps. cap. 6 9 cf. epist. Pann. ) [*](1 fuerint F - 8 perdidissent DP (sed uerbum melius ad orbis refertur quam ad suscipientiam) 9 Quid M osio Dm2MPa dicunt Ma 11 fuit F 13 dicunt se 7 17 osius Dm2MPa. 18 sic fieri GHv 24 supergraditur MFGT 25 saltim F (saepe) 27 satis itaque scripsi satisque DMPF satis igitur (om. H) satisque p sunt Ma. 28 priores om. a.- )

27
temere protulerunt, condemnare cogerentur, si transmarino iudicio, ubi a Caeciliano praesente superati sunt, consideratione ueritatis et pacis adquiescerent, maiorem reportaturi uictoriam, si animositatem humanam saltem post iudicium quam si hominem in ipso iudicio superarent. nam illa uictoria praecelsior est et triumpho celsiore plenior, quam si non solum de homine uno uicto, sed de uniuersa subiugata ciuitate referatur, dicente scriptura: melior est qui uincit iram quam qui capit ciuitatem. illi ergo uincere hominem cupiebant quos ira uincebat, et quia hominem uincere nequiuerunt, et ab homine et ab ira superati sunt: ab homine, quia in iudicio uicti sunt, ab ira, quia nec uicti quieuerunt, prauissimo corde uel audientes uel legentes apostoli sententiam dicentis: si enim quae destruxi haec eadem iterum aedifico, prae uari catorem me ipsum constituo. quae uerba scilicet si tam sinistro animo ipse apostolus intellegeret, nec christianus nec apostolus fieret nec praedicator aedificaret ecclesias, quas persecutor antea destruebat. nusquam itaque isti se tam aperte indicarunt, cur nec superati corrigi uoluerunt, quam cum detestantAr Hispanos, quod post sententias suas aliter prolatas collegarum posteriori discussioni iudicioque cesserunt. quam enim hoc factum est de mansuetudine christiana, tam illud de contentione diabolica, et ideo non mirum quia ista humilitate pax custodita est, illa elatione dirrupta. proinde illis recte redditur quod fecerunt; docuerunt enim talia posteros suos, nam et Maximianistae non ob aliud trecentorum et decem collegarum suorum, a quibus Primianus, quem primo ipsi damnauerant, innocens iudicatus est, con(cilio) cedere noluerunt, nisi perdita pertinacia sententiam apostolicam imperitis [*]( 8 Prou. 16, 32 13 Gal. 2, 18 ) [*]( 4 quasi M 7 ciuitate subiugata M 9 hominem uincere MPa 10 uincere hominem M 14 eadem om. 1 18 ante a 23 quia DMPI quod cet. v 24 est et [3 dirrupta sic DF 26 aliud in EGI 28 damnauerunt Ma concilio cedere scripsi concidere DP iudicio consedere (concedere MEm2, cedere v) Mv. 29 perdita] pro dicta (praedi*cta E, producta H) Ma. contumacia MPa.: )
28
opponendo et dicendo: si enim quae destruxi haec eadem iterum aedifico, praeuaricatorem me ipsum constituo. destruxerant enim centum collegae Primianum et eum propterea cum trecentis rursus aedificare noluerunt. ita cum se cauere fingunt, ne hominem aedificent quem destruxerant, se ipsos in alio schismate maiore sacrilegio destruxerunt.

Sed tamen, si uiueret Parmenianus, non auderet iam reprehendere Hispanos et eos appellare praeuaricatores, quia . sententiam suam in collegarum sententiam deflexerunt, ne ipse offenderet collegas suos, qui multi a se iam Primiano damnato in melius correcti ad trecentorum concilium transierunt, magis eligentes contra suas praeproperas uenire sententias quam contra pacem unitatis etiam in parte Donati. et maxime Praetextato Assuritano et Feliciano Mustitano parceret Parmenianus, qui etiam damnati a trecentis et decem coepiscopis suis ad eosdem ipsos, a quibus damnati sunt, studio concordiae redierunt et a suis damnatoribus eodem studio sine ullo sui honoris detrimento pro pace suscepti sunt, nec quisquam rebaptizandos putauit qui fuerant ab eis foris in schismate baptizati. an forte, quia multum displicent Parmeniano qui corrigunt sententias suas et eos non intellegens apostolum praeuaricatores uocat, detestaretur istos, quia intro redire quam foris remanere uoluerunt, et adiunctis sibi nonnullis similibus sociis etiam Parmenianistas crearet, sicut iam multa frusta de isto grandi frusto per totam Africam facta sunt? sic, sic necesse est: [*](1 Gal. 2, 18 7 cf. epist. Parm. ) [*](2 eadem om. y iterum aedifico haec eadem MP iterum om. GH 4 propterea] postea M 6 in alio P in alios D malo Jfa scismate D sc(h)ismatis MPa maiore om. p sacrilegi FG. 7 uiuere D 8 quia] qui a Fv 9 sententias suas M sententia sua a defluxerunt F defluxit EGHI 10 suas Dml primiano iam a se a M consilium PF 12 proprias GHIv 14 mustitato M 15 damnatis D et om. M 16 aunt] fuerant a 19 scismate BMP (passim) 21 intellegens».» D intelligentes F apostolum] quos apostolus Hv 22 intus M 28 maluerunt Ma., cf. Petil. II 101, 231 adinncti D 24 creare DM frustra DmlEml grandi om. p 25 frustro DM si sic M eftt ut Ma. )

29
minutatim secti concisique dispereunt, qui tumorem animositatis suae catholicae pacis sanctissimo uinculo praetulerunt. neque enim tam timenda sunt quae criminatur Parmenianus quam intuenda quae confitetur.

Cum enim diceret per Ossium Hispanum adiutorium praestitum Caeciliano, ut ad eorum communionem sanctorum et inlibatorum numerus cogeretur, et huic impietati fidem seruorum dei integram restitisse, ultro fassus est ipsos suos adisse etiam Constantinum et eius arbitrio a iudicibus episcopis causam esse cognitam, quibus praefuit Miltiades Romanae urbis episcopus. in quo iudicio, sicut ecclesiastica gesta testantur, quia uicti sunt isti et innocens Caecilianus inuentus est, eundem Miltiadem crimine traditionis accusant. quod quaero quando cognouerint. si enim ante iudicium, non sibi praeiudicare debuerunt, ut aput talem iudicem causam suam agere inciperent et ei praecepto imperatoris, quem ipsi adierant, tale subire iudicium. si autem post dictam causam prolatamque sententiam eum traditorem didicisse (se) perhibent, usque adeo dementes sunt homines, ut contra iudices aput quos uicti sunt uictis litigatoribus credant? et tamen in his omnibus quamuis magna temeritate Italos et Gallos et Hispanos accusant relictis ceteris tam multis prouinciis atque gentibus, a quibus nefando sacrilegio separati sunt, quibus utique obesse non possent crimina Italorum, Hispanorum atque Gallorum, etiamsi uera dicerentur. iam enim ceteras terras caeco more uel potius furore arguunt et eis irascuntur, quia, cum duae partes essent in Africa — una, inquiunt, traditorum et altera innocentium —, [*]( 5 cf. epist. Parm. 27 cf. epist. Parm. ) [*]( 1 dispereant MPa timorem P 3 comminatur a 4 confitentur Pml 5 osium MPa 8 suos ipsos p, cf. I 1, 1. II 9, 19 extr. 9 arbitrio eius β 10 esse om. a militiades Dm1 melch(melc- MPFIl) iades MPa 13 meltiadem P melch(melc-)iadem Ma 14 quando] quomodo Ma. 15 aput ex caput D suam om. a 16 et] etiam a audierant MP 18 se addidi, om. codd. (se didicisse F) 21 prius et om. a accusat DP 24 possint F 25 enim om. EtnlGIv )

30
traditores sibi quam innocentes adiungere maluerunt. quae uana criminatio breuissime atque uerissime ita refellitur, quia, cum duas partes esse in Africa audissent, unam traditorum, alteram innocentium, eam innocentem esse crediderunt, quae causam suam aput uicinos ecclesiasticos iudices obtinuerat. quapropter illi semper innocentes manserunt, qui nescientes quemadmodum ista in Africa gesta sint id tamen crediderunt, quod pacifice ac religiose credere debuerunt, a quibus innocentibus separatio nullo modo esse innocens potuit.

Fatetur etiam Parmenianus ad Arelatense oppidum et episcopos iudices et partes ex Africa conuenisse, Caecilianum scilicet atque Donatistas. ubi omnia suis credidit, qui nihil uicti potuerunt nisi de iudicibus conqueri, nec tamen negat rursus eos ad Constantinum uenisse et, quia ibi quoque ultimo iudicio superati sunt, etiam ipsum gratia corruptum esse criminatur. quibus omnibus consideratis qui sine studio partium iudicat eligat quibus credat, utrum iudicibus sententias proferentibus an litigatoribus contra quos prolatae sunt litem finire nolentibus. et certe orbis terrarum iudicibus credidit. qui autem Donatistis consentiunt eosque defendunt, fatentur se illis credere, qui causam suam, qualiscumque illa fuerit, non potuerunt tamen in transmarinis tot disceptationibus obtinere, et eorum aduersus iudices murmura et crimina credula uanitate suscipiunt. qua in re si innocentes se dicunt et eos quos superatos uident nolunt temere credere ueritate superatos, quanto innocentiores sunt qui temere mali aliquid credere de ipsis iudicibus nolunt, de quibus necesse est ut qui uicti fuerint conquerantur! non solum enim qui bonam causam perdidit de iniquo uel tardo [*]( 10 cf. epist. Parm. ) [*]( 2 uana] una a refallitur M 3 audissent post partes extat in P 5 optinuerat MF 7 queammodum (sic) D sunt M 9 innocens esse f 12 qui DMPGH cui cet. v 14 ultimo] optimo M 18 litem] litterae M 19 et om. v 22 obtineret D optinere MF et om. DP 24 uident—superatos] scimus Ma 26 aliquid mali de ipsis iudicibus credere 7 27 fuerant (fuerunt H) Pa. 28 perdit D )

31
uel neglegenti iudice queritur, sed etiam qui iustissime uictus est ea caecitate de innocente iudice murmurat, qua caecitate cum innocente aduersario litigabat. quapropter isti non ideo scelerati sunt, quia de hominibus uictis nolunt temere aliquid credere, sed ideo, quia se furore schismatis praeciderunt ab eis innocentibus, qui multo rationabilius nolunt tale aliquid de ipsis iudicibus credere.

Existat enim aliqua illarum partium in nomine Christi nobilissima ecclesia ex illis septem et, si placet, potissimum Philadelphia, quae mystico nomine per linguam Graecam fraternam intimat caritatem. audiamus igitur eius uocem nec eius loquatur palea, sed frumentum. si ergo dicat istis: \'quid in me arguitis, fratres, quid accusatis? quanto interuallo secundum terrenum locum ab Africa remota sim, partim nosse partim audire potuistis. quid ibi tunc siue traditores siue traditorum uel accusatores uel damnatores siue innocentium uel calumniatores uel oppressores egerint, prorsus ignoro. sed ille dominus noster, qui emit totum orbem pretio sanguinis sui, cuius sancta commercia propheta tanto ante cecinit dicens: foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea. ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem, inter uos et nos non spatia constituit uacua et nuda christianis; impleuit haec omnia sanctificatione nominis sui. in ipso quippe psalmo passionis non solum quanti, sed etiam quantum emerit declaratum est. ibi enim paulo post dicitur: reminiscentur et conuertentur [*]( 9 cf. Apoc. 1, 11 19 Ps. 21, 17--19 27 Pa. 21, 28—29 ) [*]( 2 innocenti utroque loco M 4 hominibus] omnibus a credere aliquid M 8 illorum D 9 et] etiam M 10 filadelfia M quae de MPa 11 uocem eius a 12 palea loquatur Ma si et cet.] de hoc anacolutho cf. Post gesta 4, 4 init. 14 nosce M 18 orbem DMPF mundum cet. v 19 profeta ex profecta D 20 meas om. F pedes] pedes meos Dm2MPa. 22 me om. M super uestem meam Mer., cf. Ep. c. Don. 8, 21 23 uos et nos DPI nos et uos cet. v 24 et impleuit EGl 26 quanti] quanto F )

32
ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam ipsius est regnum et ipse dominabitur gentium. de causa itaque uestra tunc fortasse cogerer iudicare, si uel uicina essem uel ita remota, ut inter nos et uos non habitarent alii christiani eodem nomine signati, eadem unitate pacati. multae interiacent patriae gentium simul mecum emptae illius sanguine, in cuius conspectu mecum pariter adorant. per illas ad me transiit fama de uobis; ipsae de uicinitate causam uestram examinare potuerunt. quod si non factum est, uos neglexistis; neque enim neglecti a ceteris non usque ad nos etiam ueniretis. si autem aliquid iudicatum est, date ueniam; non audeo uobis superatis temere credere et iudices uestros eadem temeritate damnare. accedit mihi aliud quod me plurimum moueat, quia, si uos innocentes oppressi essetis, nos saltem fratres, qui uobis nihil nocuimus, amaretis; cum uero nos, qui bene nobis conscii sumus causam uestram uicinis uestris recto ecclesiae iure commissam fuisse, qui coram deo sciunt quemadmodum iudicauerint, lacerare tamen maledictis et acerbis odiis insectari et, quasi propter uos Christus aput nos hereditatem suam perdiderit, etiam rebaptizare conamini, quid boni de illa uestra causa sentire poterimus? qui enim longe remotissimos fratres temerariis suspicionibus damnare minime dubitatis, quam iuste a uicinis uestris damnati fueritis ostenditis. cur enim non credam recte damnari potuisse a uicino iudice auditum, qui me fratrem tam longe absentem damnare non dubitat inauditum, hoc mihi obiciens maximum crimen, quoniam qui praesens esse non potui eis ad quos causa perducta est iudicibus potius quam uictis litigatoribus credidi? [*]( 2 patriae] familiae EGmlHmlI, cf. Petil. II 8, 19. Ep. c. Don. 8, 21. 19, 51 5 esset M 6 aliii D 7 emtae DM 8 conspectum DMP 9 transit EGHI de ciuitate Pml 10 est factum 7 14 mihi] huc v 15 mouet M 16 nihil uobis MPa 17 sumus conscii bene nobis M 18 quemammodum D (ubique) 19 aceruis D 22 illa] add. ipsa M 28 potui] potim D, fort. potuerim )
33
quibus iudicibus si non potius credidissem, etiamsi illi qui uicti sunt innocentes essent, ego innocens esse non possem. magno enim delicto implicaremur, si, cum corda humana non cerneremus, nec disciplinam ecclesiasticam teneremus, cum eis nollemus iudicantibus credere, ultra quos non potuit causa transire et per quos potuit ad nos fama percurrere. ab istis innocentibus impia diremptione discindens te innocentem dicis? quod utique si esses, cum uideres in scripturis sanctis messem domini tui ante ultimam segregationem et uentilationem a zizaniis et palea non posse separari, eligeres potius fortis esse in tolerandis malis quam impius in deserendis bonis). — quot enim ecclesiarum per orbem longe remotarum putamus esse istas et quam iustissimas uoces, quas in Philadelphia figuraui!

Quin etiam conqueri audet Parmenianus, quod eos Constantinus ad campum id est ad supplicium duci iussit, qui uicti aput ecclesiasticos iudices nec aput ipsum quae dicebant probare potuerunt et adhuc in sanctae ecclesiae praecisiones sacrilego furore ferebantur, et hoc eum tamquam immaniter iussisse Hispano Ossio suggerente criminatur, suspicionibus uidelicet suis, sicut semper, damnando inauditos. quasi uero non humanius et probabilius alius crediderit Ossio tamquam episcopo suggerente potius factum, ut in leniorem cohercitionem quamuis immanissimi sceleris, id est sacrilegi schismatis, sententiam flecteret imperator. quid enim non isti iuste patiuntur, cum ex altissimo dei praesidentis et ad cauendum ignem [*]( 8 cf. Matth. 3, 12. 13, 30 14 cf. epist. Parm. ) [*]( 1 etiamsi] etiam F 3 magno] tagno D 6 et om. M 7 impia te a diremtione D direptione (directione H) Ma discindens te scripsi discindent et D (alt. i ex e, nt in ras.), P discindite et M discindis et a innocente, Dm1 innocentem te cet. (te ad discindens et ad dicis pertinet; similiter Cresc. III 36, 40 a quibus se castum seruando fecit alienum) 8 quod] quid M 10 paleis F 11 quot MP quod D cur a 12 non putamus a 17 praecisione MPa. 19 osio MPa. 21 et] ac v aliis M osio 3iFm2a 22 cohertionem MP 23 scismatis Dm2 24 isti non v ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 3 )

34
aeternum flagellis talibus ammonentis iudicio patiantur et merito criminum et ordine potestatum? prius enim probent non esse se haereticos uel schismaticos; tum demum de indignis poenis suis emittant liberam uocem, tum demum sese audeant, cum tale aliquid patiuntur, ueritatis martyres dicere. alioquin si, quisquis ab imperatore uel a iudicibus ab eo missis poenas luit, continuo martyr est, omnes carceres martyribus pleni sunt, omnes catenae iudiciariae martyres trahunt, in omnibus metallis martyres aerumnosi sunt, in omnes insulas martyres deportantur, in omnibus poenalibus locis iuridico gladio martyres feriuntur, omnes ad bestias martyres subriguntur aut iussionibus iudicum uiui ignibus concremantur. si autem, sicut dicit apostolus, non est potestas nisi a deo et minister dei uindex est in ira ei qui male agit, non sine causa gladium portat. uis non timere potestatem? bonum fac et habebis laudem ex illa. bonus enim quisquis passus fuerit, laus illi prouenit ex potestate facientis, malus uero quod merito patitur iniquitatis non deputet saeuitiae potestatis.

Et tamen quid tale isti patiuntur quale faciunt, nisi quia hominum multitudo non in corde cor habet, sed in oculis? nam si sanguis exit de carne mortali, quisquis aspicit exhorrescit; si a pace Christi praecisae animae atque separatae in haeresis uel schismatis sacrilegio moriuntur, quia non uidetur, non plangitur, immo uero mors taetrior atque luctuosior et ut plane dixerim uerior iure consuetudinis et ridetur, cum [*]( 13 Rom. 13, 1 Rom. 13, 4 15 Rom. 13, 3 ) [*]( 1 ammonentibus Pm2 patinntur a 2 se non esse Ma 3 ereticos Dm2 4 liuidam (liberam G) emittant β liuidam F 5 tale P male DMnilF mali Mm2$, cf. p. 38, 12. 39, 23 11 ad omnes a 13 apostolus dicit M 14 uindex est DMPH est uindex\' cet. v iram MIX., cf. Gaud. I 19, 20 eius MPEmlFG non] non enim F nec p 16 enim om. a quid(quic-)quid MIX. 18 qui a 20 patiuntur isti H et fort. Dml, in quo isti patiun in ras. script. itay ut sub ductibus un dispiciatur is 21 cor om. M 26 et rideturj deridetur Ma )

35
auctores tantarum mortium publice insultant et nec ueritatis manifestandae causa sermonem nobiscum conferre dignantur. et si quid temporalis molestiae passi fuerint per certissimum atque rectissimum ordinem potestatum, cum ipsi priuatis furiosorum agminibus multo grauiora passim atque cotidie nulla regia, nulla ecclesiastica lege committant, nos corporum persecutores uocant, se animarum interfectores non uocant, cum priuata licentia nec corporibus parcant. sed quia per mansuetudinem christianam multo seuerius uindicatur oculus euulsus in lite quam animus excaecatus in schismate, elocuntur et aduersus nos locuntur et nobiscum non locuntur, et cum eos ommutescere compellat ueritas, silere non permittit iniquitas.

An forte de religione fas non est ut iudicet imperator uel quos miserit imperator? cur ergo ad imperatorem uestri uenere legati? cur eum fecerunt causae suae iudicem, non secuturi quod ille iudicaret? sed quorsum ista dicuntur?. numquidnam, etiamsi optineant non pertinere ad imperatorem aduersus eos aliquid statuere qui praua in religione sectantur, propterea, si fecerit eosque puniuerit, martyres erunt? hoc enim modo ista haereticis omnibus uox patebit, in quos ex occulto imperio dei per manifestum hominum imperium multa quibus cohercerentur seuerissime constituta sunt, nec solum haereticis quoquo modo saltem christiano nomine dealbatis, sed etiam ipsis paganis. nam utique et ipsi falsa religione sunt impii, quorum simulacra euerti atque confringi iussa sunt recentibus legibus, inhiberi etiam sacrificia sub terrore capitali. si quis ergo eorum damnatus in tali crimine fuerit, martyr habendus est, quia pro superstitione, quam piam religionem [*]( 5 passi M 9 iudicatur FGH, om. EI oculus iudicatur v 10 elocuntur om. Ma 11 aduersum Hf non om. β 12 ueritas] uentas D 14 iudicet DMPEm2 dicat Fv dicatur EmlGHI 16 uestrum uenerunt M 17 corsum DP 18 optineant sic DEI 19 in Otll. M 20 interfecerit Ma eosque P eos quos cet. v punierit Ma 24 quomodo Dml saltim M 25 et ipsi utique M 26 iusta D ) [*]( 3* )

36
putabat, poenas legibus luit? nullus certe quoquo modo christianus audet hoc dicere. non ergo, quisquis in aliqua religionis quaestione fuerit ab imperatore punitus, martyr efficitur. neque enim uident qui talia sentiunt in eum locum se progredi, ut ipsos etiam daemones martyrum gloriam sibi uindicare posse contendant, quia istam patiuntur persecutionem per imperatores christianos, ut paene toto orbe terrarum eorum templa euertantur, idola comminuantur, sacrificia subtrahantur, qui eos honorant, si deprehensi fuerint, puniantur. quod si dementissimum est dicere, non ergo ex passione certa iustitia, sed ex iustitia passio gloriosa est. ideoque dominus, ne quisquam in hac re nebulas obtenderet imperitis et in suorum damnatione meritorum laudem quaereret martyrum, non generaliter ait: beati qui persecutionem patiuntur\', sed addidit magnam differentiam, qua uere a sacrilegio pietas secernatur. ait enim: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. nullo modo autem propter iustitiam patiuntur, qui Christi ecclesiam diuiserunt et, cum eam simulata iustitia quasi conantur ante tempus a palea separare ac frumenta eius falsis criminationibus insectantur, ipsi ab ea potius tamquam leuissima palea uariis rumorum flatibus separati sunt. (sed), inquiunt, \'non hoc fecimus\'. uideant ergo ex hac quaestione se primitus liberare debere et tunc audere, si quid molestiarum siue poenarum a christianis imperatoribus patiuntur, uel deponere in querimoniam uel assumere in gloriam. de qua re, id est ipsius schismatis quaestione, si nihil aliud dicerem, ea quae superius sunt dicta sufficerent.

An forte dicent, etiamsi conuincuntur in sacrilega dissensione, ut pro ea dementia si quid passi fuerint martyres non sint, non tamen ad imperatorum potestatem haec [*]( 15 Matth. 5, 10 ) [*]( 5 gloria M sibi gloriam v 9 quid M 12 ostenderet EGHI offunderet v 15 uera Mv 17 patiuntur om. p 18 quasi ante simulata tr. M 21 hoc] haec v 22 liberari EI 23 audire M 24 alt. uelj aut p 27 etsi M 28 discessione F si] etiam si Pm2 29 ab imperatorum potestate M )

37
cohercenda uel punienda pertinere debere? qua in re quaero quid dicant: an quia de religione uitiosa uel falsa nihil curandum est talibus potestatibus? sed multa iam etiam de paganis diximus et de ipsis daemonibus, quod persecutiones ab imperatoribus patiantur. an et hoc displicet? cur ergo ipsi ubi possunt templa subuertunt et per furores circumcellionum talia facere aut uindicare non cessant? an iustior est priuata uiolentia quam regia diligentia? sed haec omitto. illud quaero, cum manifesta enumeret apostolus opera carnis — quae sunt, inquit, fornicationes, immunditiae, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia —, quid istis uideatur, ut crimen idolatriae putent iuste ab imperatoribus uindicari, aut si nec hoc uolunt, cur in ueneficos uigorem legum egeri iuste fateantur, in haereticos autem atque impias dissensiones nolint fateri, cum in eisdem iniquitatis fructibus auctoritate apostolica numerentur? an forte nec talia potestates istas humanae constitutionis curare permittunt? propter quid ergo gladium portat, qui dictus est minister dei uindex in iram eis qui male agunt? nisi forte, quemadmodum nonnulli eorum sane imperitissimi hoc intellegere solent, de honoribus ecclesiasticis dictum est, ut gladius intellegatur uindicta spiritalis quae excommunicationem operatur, cum prouidentissimus apostolus consequenti contextione lectionis satis aperiat quid loquatur. illic quippe addidit: propter hoc enim et tributa praestatis ac deinde subiunxit: reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui [*]( 9 Gal. 5, 19-21 20 cf. Rom. 13, 4 26 Rom. 13, 6. 7 ) [*]( 3 etiam om. F 9 manifeste MPa (cpavepa ta epfa Tijs oapxo\'?) 10 luxuria-inimicitiae om. a 11 beneficia D 13 comisationes sic D 14 ut] utrum F an G 16 exeri] exerceret M exerceri a 17 noluit M nolunt EFGHI 18 numerent M 19 istae Fv, om. H humanae istas M permittuntur curare v permittuntur FH 20 quid] quod M 23 esse MFGI 24 qui P 27 subiuncxit Ptnl )
38
uectigal uectigal, cui honorem honorem, cui timorem timorem. hoc ergo iam restat, ut istis disputationibus suis prohibeant christianos tributa persoluere, cum et dominus talia sentientibus Pharisaeis, quos imitantur isti, nummo inspecto responderit: reddite Caesari quod Caesaris est et deo quod dei est. hi uero in utroque inoboedientes atque impii nec deo reddunt christianum amorem nec regibus humanum timorem, ita caeci et insani, ut, cum schismaticos suos Maximianistas per potestates a catholicis imperatoribus missas de basilicis excluserint et ui magna iussionum et auxiliorum cedere sibi compulerint, arguant catholicam, si pro ea catholici principes tale aliquid fieri praeceperint. ipsi uero Maximianistae, antequam essent Maximianistae, id est cum adhuc uno simul Donatistarum consortio tenerentur, quae ab eis Rogatus ille Maurus per regem barbarum Firmum quam saeua quam acerba perpessus sit, recolant et taceant nec conqueri audeant, si quid huiusmodi uel a Primianistis propter suum schisma uel cum Primianistis propter Donatistarum schisma non pro religione sacra, sed pro animositate sacrilega patiuntur.

Fortassis enim dicunt grauiora se perpessos a catholicis imperatoribus quam isti fecerunt uel per reges barbarorum Rogatistis uel per iudices catholicorum imperatorum Maximianistis uel etiam faciunt per furorem circumcellionum quibuscumque potuerint. quasi uero inde quaestio est, utrum grauiora patiantur quam faciunt, quod quidem nullo modo concesserim. multa enim eorum saeuissima et acerbissima numerantur, immo numerari non possunt, quae si pauciora essent uel eos in quos admittuntur minus affligerent, eo ipso essent certe grauiora, quod [*]( 5 Matth. 22, 21 ) [*]( 5 responderit om. β reddite, ait Hv caesari est D est cesaris M 6 hii M 7 redditur M 14 donatistarum om. M 15 et quam seua quam F et quam (om. G) acerba p 18 donatistas EGI schisma om. β 21 uel om. a rege barbaru P corr. barbarum D, cf. p. 39, 26 24 possunt Ma est] sit Ma 26 eorum om. M et aceruissima D, om. a 28 ammittuntur D, item infra ipse D )

39
non ab ordinatis potestatibus iubentur, sed extraordinariis furoribus admittuntur. non enim tam multa sunt quae aduersus Maximianistas per iudices humanae constitutionis egerunt. in eo genere actionum ponant, si uolunt, quae etiam ad persequendum Rogatum Maurum ab eis per Firmum barbarum gesta sunt, et illum licet hostem immanissimum Romanorum in legitimis potestatibus numerent. sed haec non tam multa sunt, quam multa cotidie per furiosos ebriosorum iuuenum greges quibus principes constituunt, qui primum tantummodo fustibus, nunc etiam ferro se armare coeperunt, qui circumcellionum notissimo nomine per totam Africam uagantur et saeuiunt, contra omnem ordinem legum potestatumque committunt. quorum scelera cum ad eos deferuntur, fingunt se ignorare tale hominum genus uel omnino ad se non pertinere contra quam omnes homines norunt ore impudentissimo affirmant; neque hanc saltem uocem totius orbis accipiunt, multo probabilius ueriusque dicentis nescire se quid in Africa gestum sit siue a parte Donati siue contra partem Donati, si licet in ipsa Africa Donatistis episcopis Donatistarum circumcellionum uel facta nescire uel dicere ad se non pertinere.

Sed, ut dicere coeperam, non hoc modo quaeritur, utrum patiantur grauiora quam faciunt, sed utrum aduersus haereticos et schismaticos fieri tale aliquid liceat. si enim dicunt non licere, cur ipsi faciunt? si autem licere fatentur, etiamsi ostendant, quod nullo modo possunt, grauiora se perpeti a catholicis imperatoribus quam ipsi per iudices eorum uel per reges barbarorum schismaticis suis fecerunt uel per insaniam circumcellionum omni generi hominum faciunt, neque hoc mirandum [*]( 4 quae MP quod D quaeque Fv quam quae GH quam quod EI 6 et] etsi a 7 potestatibus om. a 8 per] agunt per a quibus] quos F 11 saeuiunt] saeua Ma 14 contra quam] cum M quam om. a 15 norunt om. a 17 Donati om. a 18 si licet] quam (quando EI) scilicet Ma Donatistis om. M Donatistis episcopis om. a 19 Donatistarum episcopos a cercicellionum D 21 caeperant M hoc non quaeritur modo a 23 tale aliquid fieri a dicent Ptnl 24 etiam sic v 26 regem a, cf. p. 38, 21 27 eorum barbarorum Pml )

40
est, si plus possunt principes quam missi a principibus iudices; si plus possunt Romani imperatores quam barbari reges, et si merito grauiora legibus patitur latro quam contra leges ipse committit. unde merito constitutionibus iustis grauiora patiuntur circumcellionum mancipes quam faciunt circumcelliones. et tamen tanta est mansuetudo christiana, ut poenas eorum incomparabiliter superent facinora eorum. sed ecce damnauerunt in concilio suo Maximianistas trecenti et decem episcopi Donatistae, illi autem pertinacia peruersitatis suae basilicis cedere nolebant. aditi sunt iudices, concilium eorum proconsularibus gestis inditum est. deinde iussum est, ut illi qui tanto episcoporum numero damnati sunt cederent locis. qui facile cesserunt non multa passi sunt, qui autem resistere temptauerunt quemadmodum afflicti sint quis ignorat? sed tamen si tanta fuisset immanitas resistentium, ut ad iniurias iudicum perueniret, nonne multo acerbiora Romanis legibus paterentur? sic et tunc, cum post terminum causae, in qua se isti a catholica praeciderunt, consequenter agi coepisset, ut basilicas non tenerent, et tenerent imperialibus resistendo iussionibus et sic resistendo, ut uis illa circumcellionum notissima praeualeret, addendo etiam insuper, ut cum donis ecclesiae quos miserat imperator per Africam euntes turbulentissimis et saeuissimis seditionibus agitarent, tales in eos leges proferebantur, ut ne ipsas quidem basilicas quae non erant unitatis, sed a separatis atque in suo iam schismate constitutis fuerant fabricatae, [*]( 21 cf. Optat. III 4 ) [*]( 3 patiuntur latrones M ipsi committunt M 5 cercicellionum et cercicelliones D 6 est tanta v christianorum Ma 8 et om. [3 9 suis MPv 10 additi M 11 indictum EGHI inductum Mv, cf. II 3, 7 uisum est EGHI 13 temtauerunt D 14 sunt M 16 aceruiora D regibus P 17 cum om. Dml 18 cepissent Dml ut uidetur 19 et tenerent om. DM et sic resistendo] ita a 20 ut] ut ita M notissima circumcellionum p 21 insuper etiam a 22 tribulentissimis M 23 proferebantur scripsi proferrentur DPm2 proferentur Pml proferuntur Ma 25 iam om. a-)
41
retinere sinerentur. qua in re iam suas iniurias potestas regia uindicauit. quid enim ualent iuste possidere inimici iustitiae?

Nec pro eis aliquid promulgasse inuenitur nisi apostata Iulianus, cui pax et unitas christiana nimium displicebat, quandoquidem ipsa ei unde impie ceciderat religio displiceret. cui quidem isti Donatistae, sicut iudicum gesta testantur quibus id quod impetrauerant allegarunt, talibus uerbis supplicauerunt, ut ei fortasse mitius ad idolorum cultum quidam timore consenserint quam eum isti furore laudauerint. dixerunt enim, quod aput eum sola iustitia locum haberet. quid ergo aliud dixisse repperiuntur nisi uel christianam sanctitatem non esse iustitiam, quae aput illum nullum haberet locum, aut honorem daemonum esse iustitiam, qui aput illum primum haberet locum? aliorum autem imperatorum leges quam uehementes aduersus eos latae sint quis ignorat? in quibus una generalis aduersus omnes, qui se christianos dici uolunt et ecclesiae catholicae non communicant, sed suis separatis conuenticulis congregantur, id continet, ut uel ordinator clerici uel ipse ordinatus denis libris auri multentur, locus uero ipse quo impia separatio congregatur redigatur in fiscum. sunt et aliae iussiones generales, quibus eis uel faciendi testamenta uel per donationes aliquid conferendi facultas adimitur uel ex donationibus aut testamentis aliquid capiendi. nam in quadam causa cum homo nobilis imperatoribus supplicasset, quod soror eius, quae de parte Donati fuerit, cum defungeretur, in nescio quos communionis suae et maxime in quendam Augustinum episcopum eorum plurima contulisset, ex illa generali lege [*]( 14 cf. cod. Theodos. XVI 5. Uictor Uit. III 8 sqq. ) [*]( 3 promulgasse quis Ma 5 displiceret] displicent M 7 id] hii F hi β impetraaerunt EFv 9 furiosi laudauerunt a 10 solum codd. praeter DP, cf. Petil. II 92, 203 sqq. 11 repperiuntur sic DMPEG uel om. a 13 qui-locum om. MfA quia P primum Dm2 nullum Dml nullum non P 14 quam] quae EmlGIv uehementer Em2FGHv 15 sunt a ignoret Pml 16 christianos se a 17 in suis p separatim HI\' om. G 19 ipsi M multetur M 22 uel ante per om. M 25 fuerat Ma nescio ip a in quos nescio M )

42
praeceptum est, ut omnia fratri restituerentur; ubi etiam circumcellionum mentio facta est, si more suo uiolenter obsisterent, quo genere auxiliorum et amminiculis repellerentur. sic enim noti, sic multis proeliis probati sunt, ut de his et supplex imperatoris et imperator tacere non posset.

Quae cum ita sint, cum et diuinis et humanis legibus ita damnentur, tanta est tamen mansuetudo christiana, ut non solum teneant basilicas quas iam praecisi aedificarunt, sed nec eas omnes reddiderint unitati quas ab exordio unitas tenuit. et cum ipsi Maximianistas de basilicis ad partem Donati pertinentibus per iudices a catholicis imperatoribus missos instanter excluserint, tamen a multis locis, quos catholica ante unitas retinebat, nec ipsorum catholicorum imperatorum legibus excluduntur. postremo, si quid forte aliquando immoderatius in eos factum est, ut christianam excederet lenitatem, displicet omnibus frumentis messis dominicae, id est in Christo laudabilibus christians, qui siue centenario siue sexagenario siue tricenario fructu in catholica ecclesia toto orbe succrescunt.