Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Proinde cum freneticus medicum uexat et medicus freneticum ligat, aut ambo inuicem persequuntur aut, si persecutio nisi quae male fit non est, non utique persequitur medicus freneticum, sed freneticus medicum. saeuitia igitur uestra et uiolentissima audacia per circumcelliones uestros clericorum uestrorum satellites omnibus nota conprimenda fuit legibus, quae contra uos latae sunt, et quodammodo conliganda, simul ut, in quo essetis errore et quo sacrilegio contra unitatem pacemque Christi diuideremini, saltem ipso terrore commoniti- [*]( 1 et hoc] hoc et Zml 6 t nescire euan. W 7 igitur] ergo Ytx nolis] nobis WYml ne om. XmlYml tum n euan. W 8 conaris WXmlYml 9 iniusto WXmlYml 10 aut si-persecutionem om. W eam] etiam Yml 12 demonstrauimus codd. 15 consulibus WXmJYml 18 ueiet Ym2R 19 liget WYR peraecuntur XR persecutio nisi] persequu(-cu- X)tionis WXmlYml persequu- (-cu- R)tio Ym2R 20 malo Ym2R 23 saltellites Wml 24 colligenda Z 25 ut] et XmlR alt. quo] in quo Ym2R 26 diuideremini coni. v uideremini codd. v, c/. Petil. 111 3, 4 init. aduersus alterum diuidatur terrorej tempore R )

559
moniti cogitare atque emendare uelletis, sicut terroribus uestris per potestatum saecularium iussiones exagitati Felicianus et Praetextatus — quod corde nimium duro et peruersissimo Saluius noluit — schisma quod a uobis fecerant correxerunt et ad uestram communionem societatemque redierunt. totum autem corrigeretur, si ad radicem catholicam a uobis omnibus rediretur. quidquid uero factum est aduersus uos, quod temperamentum christianae dilectionis excederet, tam non est imputandum catholicae ecclesiae quam nec illud, quod Saluio fecerunt Abitinenses, Primiano uel Restituto imputauerim.

Quod uero post exaggeratas persecutiones, quas partem Donati perpessam fuisse dixisti, et totum tacens quod praecessit a uestris et multa dicens quae non probantur in nostris, de psalmis testimonium subiecisti et dixisti: nonne de his qu.i talia faciunt dictum est: ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, et uiam pacis non cognouerunt?, haec ipsa et alia multa longeque grauiora illo Bagaiensi concilio episcopi uestri in Felicianum Praetextatumque dixerunt. et certe illi nullius carnis sanguinem fuderunt, nullum in uos uiolentiae corporalis impetum fecerunt, sed qui haec in eos dicebant multo sceleratius eos sacrilegio schismatis sanguinem spiritalem fundere iudicabant. unde si cum illis post tam grauiter (acriter)que in eos dicta pacem sine honoris eorum decoloratione, sine baptismi rescissione fecistis, non desperandum est, quod et nobiscum concordare possitis. multo enim magis uos allectare debet ad pacem faciendam totus [*]( 11 cf. III 69, 80 14 epist. Cresc. 15 Ps. 13, 3 ) [*]( 1 erroribus WXmlTR 3 quod om. WXmlYmlR 4 Saluius noluit om. R 6 catholicam euan. W 7 quicquid YRZ factum euan. W 8 inputandum XYR 11 post om. W 15 iis v 17 et alia om. R multo WXYmlZv 19 fuerunt W fuderant XYRZv 20 fecerant Xm2Ym2RZv quid W 23 grauiter] grauia Xm2Ym2RZv acriter addidi que] quae XmlYRv, del. Xm2, om. Z sunt dicta Ym2R dicta sunt v 24 baptismi eorum Z rescisione W 25 est om. R quod] quin v et om. R cordare W 26 uos magis Rv allectare scripsi delectare codd. v )

560
orbis christianus quam Praetextatus et Felicianus, quoniam, si non uos inquinauerunt, quos tanta criminationis atrocitate damnastis, multo minus uos inquinat unitas tot gentium christianarum, cui nescio quorum Afrorum crimina (non) demonstrastis, et multum uos inquinat scelus, quo uestram societatem ab eius ecclesiae, pro qua tot ac tanta diuina testimonia recitantur, societate separastis; quibus diuinis testimoniis humana temeritate ausus es contradicere, cum et tu ipse nescio quomodo eadem ui ueritatis fateri coactus sis, quod in christianum nomen totus cotidie uertitur mundus.

Ausus es, inquam, testamento dei reluctari, cum dicat apostolus: hominis testamentum confirmatum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. hoc testamentum irritum facere, huic testamento partem Donati superordinare minime timuisti et, cum deus in eodem testamento dicat ad Abraham: sic erit semen tuum sicut stellae caeli et sicut arena maris, hoc tu irritum faciens et partem Donati, pro qua nullum testimonium recitas, superordinans in paucis, inquis, frequenter est ueritas, errare multorum est. non intellegens, quomodo a domino dictum sit paucos intrare per angustam portam, cum et multos dixerit ab oriente et occidente recubituros cum Abraham, Isaac et Iacob et in Apocalypsi demonstrentur ex omni gente et tribu et lingua milia candidatorum, quae nemo numerare possit. qui profecto et multi sunt per se ipsos et idem ipsi pauci sunt in [*](9 epist. Cresc. cf. III 65, 73 12 Gal. 3, 15-16 17 Gen. 22, 17 19 epiat. Cresc. cf. III 66, 75 21 cf. Matth. 7, 14 22 cf. Matth. 8, 11 24 cf. Apoc. 7, 9 ) [*]( 1 quoniam] quo R 2 atrocitatem Xml 4 crimina euan. W non coni. f), om. codd. v 5 quo] qfto (t. e. quoniam) Yml quorum R, euan. W 8 est WYml 9 ui om. R 10 quotidie Xml 11 est WXmlYml 14 seminis WYml 16 et scripsi ut codd. v cum om. R deus] quis WXYmlRZ 17 habraham W abraaui X 18 harena Ym2 21 dictum sit om. R 23 isac W alt. et] sed et JVYRv sed Xml 24 apocalipsi WYR apocalysi Z demonstrent R 25 millia Xmlv posset WXmlYR 26 iidem v )

561
conparatione longe plurium, qui cum diabolo puniendi sunt. quae tamen frumenta diuinis in aeternum horreis destinata per totum mundum dilectionis unitate sociata sine ab scandalis et uiolentiis haereticorum siue ab interiore tamquam palea sua multis non recte uiuentibus aestus et trituram huius saeculi tolerant ultima uentilatione purganda. sed tibi ad haec omnia nihil facilius quam Maximianensium causa respondet. si enim in paucis frequenter est ueritas et errare multorum est, permitte ut Maximianenses, quanto uobis sunt inpares paucitate, tanto uos superent ueritate. non facis: noli ergo in conparatione multitudinis gentium catholicarum de uestra paucitate gloriari, sicut non uis, ut Maximianenses in conparatione multitudinis uestrae de sua paucitate glorientur.

Quod autem de Afris traditoribus narras, ita(ne) nescis aut qualiscumque hominis corde non sentis, in conflictu quo ueritas quaeritur, cum probatio non sequitur, quam sit uana et inepta narratio? in qua refellenda operam non consumerem, nec si non haberem in causa Maximianensium tam facile sine ulla ambage conpendium. sacrae sunt litterae: deus deorum dominus locutus est et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum: ex Sion species decoris eius. huic prophetico testimonio concinit euangelium, ubi de se ipso idem dominus dicit: oportebat Christum . pati et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab [*](14 cf. epist. Cresc. et III 67, 77 sq. 19 Ps. 49, 1-2 23 Luc. 24, 46-47 ) [*]( 1 plurimum WXmlYmlE plurimorum Ym2 diabalo W 3 dam dile euan. W sociata sine scrips-i societas uel WXmlYml sociata (societa Xm2) uel cet. v 4 tiis euan. W 6 ad] ab W haec om. WYRv 7 si] sic W 8 permitti Wml 9 inpares] in partes W 10 nobis WXmlYml racis] add. certe Ym2Bv 11 catholicorum R 12 maxiamenses W 13 uestra R 14 itane scrqtsi ita WYRv, om. XZ 15 nescis] nescissa WYml nescis iam Xml nescisso Ym2R qualicumque Ym2 16 cum probatio] comprobatio R 18 cansam R 21 syon XZ 23 se om. WXYmlZ ) [*]( Lll. Angust. e. Don. II. ) [*]( 36 )

562
Hierusalem. quod enim illic dictum est: uocauit terram a solis ortu usque ad occasum, hoc dictum est hic: per omnes gentes, et quod ibi dictum est: ex Sion species decoris eius, hoc dictum est hic: incipientibus ab Hierusalem. non enim tantummodo ibi passus est Christus, sed ibi etiam resurrexit, inde ascendit in caelum, ibi centum uiginti homines congregatos die pentecostes misso de caelo sancto spiritu impleuit, ibi uno die tria, alio quinque milia credentium in suum corpus conuersa suscepit, inde in totam Iudaeam et Samariam et in orbis terrarum ceteras gentes se fructificando diffudit et diffundit ecclesia. quod discipulis praedicens et iam ascensurus in caelum: eritis, inquit, mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in fines terrae. haec igitur ecclesia incipiens ab Hierusalem seque per omnes gentes tam euidenti fecunditate diffundens. ut te ipsum confiteri cogat, quod in christianum nomen prouidentia dei totus cotidie uertitur mundus, haec, inquam, ecclesia, quae domino deo deorum loquente a solis ortu usque ad occasum uocatur, nullo modo ab Afris traditoribus pollui potuit quos omnino nesciuit, si Maximiani sacrilegi surculi non polluere plantaria tot collegas eius, tantum quia ordinando manus ei non iuposuerunt, quamuis eum a Primiano damnatum laudauerint Primianumque damnauerint, quamuis in eius schismate constituti dilationem qua reuerterentur acceperint

Quin etiam quia dixi: traditionem multo probabilius nos uobis obicimus, respondes me hoc modo fuisse confessum, quod eam uos nobis probabiliter obiecistis. [*]( 12 Act. 1, 8 16 cf. pag. 573,21 et ad pag. 560, 9 25 Petil. I 21, 28 26 cf. III 73, 85 ) [*]( 2 u usque a euan. W 3 i dictu euan. W syon X 4 est om. W 5 ierusalem R(v) iherusalem Z 6 etiam ibi Rv 8 spiritu sancto Zv 10 samaria W 11 diffunditur Ym2R 12 et iam] etiam WXYmlZ iam Ytn2R inquid W 13 ierusalem R(v) et totam (om. in) v 16 cogat om. WYml 17 quotidie totus v 25 quin] qui nec WYR dixit WYmlR 26 odo fuisse euan. W 27 obiecitis WYml obiectis Xml obicitis Ym2R(v), cl..p. 490, fTobiecisBe is doc euan. W )

563
docens etiam regulam locutionis, qua conparatiuus gradus (quod ante positum est auget, non quod ante dictum est inprobat\', et adiungens, sicut \'bene* et \'melius\', \'male\' et \'peius\', (probabiliter* et (horribilius), ita esse (probabiliter) et \'probabilius*. unde tibi colligere uideris et dicis: si uos probabilius, nos ergo probabiliter. hinc ego in illo prolixiore trium librorum opere suo loco tibi satis aut plus quam satis fortasse respondi et ostendi ex illis litteris, ubi uerba didicimus, quomodo conparatiuus gradus non semper augeat quod conparat, aliquando inprobet cui conparatur. inde est: di meliora piis, inde est: melioribus opto auspiciis. lege diligenter, plura ipse repperies. sed nonne miraris, obsecro te, in hac causa Maximianensium, ex qua tibi ad omnia nunc statui respondere. nec huius mihi defuisse locutionis exemplum? in illa quippe luculentissima et facundissima sententia concilii Bagaiensis: inuenta est, inquiunt, causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens inrepat uirus, ut conpendioso dolore natum decidat uulnus. certe secundum regulam tuam \'salubris\', non salubrior) dicere debuerunt; neque enim illud salubre, sed perniciosum erat, ut per cuncta membra pestilens uirus inreperet. salubrior ergo erat causa, ut conpendioso dolore natum decideret uulnus, quamuis non esset salubris, sed contra exitiabilis, ut per cuncta membra pestilens inreperet uirus. sic traditionem probabilius nos uobis obicimus, quamuis eam uos nobis non probabiliter obiciatis.

Iam illud quod in Siluanum Cirtensem episcopum uestrum dixi, fuisse traditorem municipalia gesta testantur [*]( 5 epist. Cresc. cf. pag. 489, 28 7 III 73, 85 sqq. 10 Uerg. Georg. III 513 11 Aen. III 498 sq. 16 Sententia concilii Bagaieneis 27 cf. Petil. I 21, 23 ) [*]( 1 loquutionis WZ 2 dictum scripsi factum codd. v 4 orribilius W et probabiliiw om. W 10 di] de Yml dii Zv 12 reperies WXTmlZ 14 loquutionis WXZ 15 Bagaiensis concilii v 17 inrepat uirus] inreparturiis W inreparaturus R ut post dolore exhibet Zml conpendio suo W 18 decidit Xtnl 20 ciosum euan. W 21 inrepe euan. W 26 in om. v irtenscm euan. W circensem R 27 a gest euan. W ) [*]( 36* )

564
ibidem apud Cirtam a curatore rei publicae Munatio Felice confecta. nam sicut ibi scriptum legimus, posteaquam apertum est ad bybliothecam, inuenta sunt ibi armaria inania. ibi protulit Siluanus capitulatam argenteam et lucernam argenteam, quod diceret se post arcam eas inuenisse. cui Uictor Aufidii dixit: mortuus fueras, si non eas inuenisses. Felix autem curator cum ei dixisset: \'inquire diligentius, ne quid hic remanserit\', Siluanus dixit: nihil hic rex mansit, totum hoc eiecimus. quae gesta cum apud acta Zenophili consularis recitarentur eisque insererentur inter alia testium multa documenta, quaesiuit consularis: quid amministrabat tunc Siluanus in clericatu? Uictor respondit: sub Paulo episcopo orta persecutione Siluanus subdiaconus fuit. huic tu publicorum gestorum euidentissimo documento quo minus credatur, magnum aliquid tibi uideris opponere, quia commemoras sententiam, quam dixit in Caecilianum uelut puniens traditores, et argumentaris fieri non potuisse ut traditor fuerit, qui traditionis tam seuerus ultor extiterit: quasi aliquid seuerius uidebatur illis nequissimis senioribus, quando in occidendam Susannam tanta instantia saeuiebant, cum eorum conscientia ipso flagitio foderetur, quod se in illa punire uelle fingebant. sed omittamus talia. quid [*]( 2. 12 Gesta apud Zenophilum (III 29, 33) 17 cf. epist. Creac. et III 27, 81 20 of. Dan. 13, 5-62 ) [*]( 1 circam WXmlYmlR munacio R 2 ibi scriptum sicut Zml apertum] peruentum Ym2Rv 8 ad] in III 29, 33 bibliothecam WZv 4 capsulam Ym2R 5 quod] quo XYmlRZ qui Ym2 6 archam XRZ inuenisse eas R eas deest III 29, 33 ausidii YR 7 eas] illae III 29, 33 inuenisse W 8 nequit R 9 pr. remansit R 10 iacta Xml 11 zenophyli X inserentur WXmlYml 12 quid] qui R administrabat Ym2Rv quidnam ministrabat Xm2Z 13 clericatura WYmJ clero Gesta 14 persecutio (percutio W persequutio Y) est WXmlYRv est persecutio et Gesta 15 subdia:nus W diaconus Z 17 qui cummemoras W 18 et] ac v 20 extiterat Ym2R uideatur v 22 cum] cu W 23 illam YR talia] alia WZ quid del. Ym2, om. R )
565
Felicianus? numquid non cum Primiano nunc damnat, quod cum Maximiano ipse commisit, sed plane meliore sententia correctior, non inpudentior? quod Siluanus si facere uoluisset, non in Caeciliano falsam, sed in se ipso ueram traditionem salubri emendatione damnasset et ad Caeciliani innocentiam etiamsi non episcopus, tamen correcta prauitate transisset, si Felicianus ad Primianum, quem similiter, ut ille Caecilianum, damnauerat innocentem, potuit tamen sine macula Primiani uel sua cum episcopali etiam honore transire.

Nec illud, quod dixi: nescio quos traditores, quos uestri maiores arguebant, si ueraciter arguebant, debuisse conuincere, sic acceperis, tamquam hoc apud se ipsos facere debuerint sic enim respondes, quod fecerint et ideo nostros perdidisse baptismum iudicauerint. lege prius diligenter contra quod scribis, et aut intellege quae dicuntur aut noli quod intellegis uertere in aliud. ego dixi non apud uestros, sed apud ecclesias transmarinas, quibus innocentes illi uidebantur qui arguebantur a uestris, eos debuisse conuinci. nam et Maximianenses conuictum sibi uidentur damnasse Primianum, sed non apud eos, qui longius positi et a gratia uel inuidia remotiores tale de illo possent ferre iudicium, quod uniuersae parti Donati facile probaretur. nunc uero damnauerunt eum centum, et amplius quam trecentis absoluendum reliquerunt, apud quos ipsi periculum damnationis incurrerent. eis quippe tam pluribus suam debuerunt persuadere sententiam, ut ipsi cum eis intus essent, Primianus autem foris, si damnatus paenitentiam respuisset. si autem hoc tam maiori numero collegarum et tot suae [*]( 10 Petil. 1 22, 24 13 cf. epiat. Cresc. ) [*]( 2 ntia corre euan. W 8 si facere] si stare ex sistatacere R e uoluis euan. W 4 non] et non W pr. in om. R 6 ei] aicut Ym2Rv, cf. p. 562, 20 9 suam WXmlYml 10 ne Yml 12 aic] ai WXmlYmlR ipso WXmlYml 13 facere] stare R sic enim-iudicauerint om. R 18 debuisseu. (nam eras.) W 21 posset WYmlR 24 tam pluribus] et an (am Y) pluribus WXmJYml et pluribus Ym2R 26 imianus euan. W 27 ai aute euatu W tamen WXmJYR numerum WXmlYrnl collegatum R )

566
communionis ecclesiis per totam Africam diffusis persuadere non possent, aut sententiam suam consilio saniore rescinderent, in qua falli sicut homines de homine potuerunt, aut, si uera eius crimina sine ulla dubitatione didicerant, quae tamen persuadere tanto pluribus ceteris non ualebant, nocentem scientes tolerarent prudentius et patientius, quam se a tot innocentibus. qui ista nescirent, impio schismate separarent. tenerent enim illam beati Cypriani plenissimam caritatis pietatisque sententiam, qua dicit: nam etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. quod quidem illis tono prodesset, si in ecclesiae catholicae gremio purgati purgamenta tolerarent, quae ante tempus separare non possent. sed quod eos dicimus in hac erroris uestri societate, quam ueram ecclesiam esse arbitramini, facere debuisse, hoc maiores uestri in illa perspicue uera, in cuius unitate fuerunt, ne ab illa separarentur, facere debuerunt. sicut enim quilibet partis uestrae homo causam Primiani prorsus ignorans tamen. quamuis a centum Maximianensibus damnatum, simpliciter innocentem credit eum, qui tanto pluribus se probauit, ita etiam in communione catholica, quem causa Caeciliani latet, non inmerito sibi innocentem fuisse persuadet eum, qui non solum per Africam. uerum etiam per tot gentium christianarum terras tanto pluribus episcopis ceteris uel innotescere innocens potuit uel occultari nocens, apud quos aut ab agnoscente meruit absolui aut non meruit ab ignorante damnari aut [*]( 9 Cypr. epist. 54, 3 ) [*]( 1 eccleiis W titam WYml 2 concilio Wml saniori Ym2R 6 tolerarem Xml 9 esse in ecclesia R 10 debet] add. aut Cypr. 11 aestra R utj aut WXmlYml zizaniam Yml ecclesiain R 12 illos Yml 13 purgatis WYB 14 tolerant X separarent WYml 15 societatem WYml 17 uera in] ueram Xml 20 accentum WR 21 eum om. R 22 quem (em in ras. m2) X em causa euan. W 28 fuisse euan. W eum] cam WXmlYmlR 24 aeram] sed XZ christianas cum R 26 occultare Wml ab om. WYml 27 solui XZ )
567
corrupto iudice contra quam meruerat absolutus non potuit aliis, qui non iudicauerant, demonstrari. uos igitur sacrilega separatione ab unitate populorum innocentium tot tantorumque separamini, qui cum in hac causa iudices esse non possent, aut ullos hinc fuisse iudices aut utrum hinc aliquid uel quid iudicatum sit nescierunt aut electis iudicibus potius quam uictis litigatoribus crediderunt.

Hinc docetur in eo etiam, quod ex illa mea quadripertita distributione ultimum tibi — neque enim aliud poteras — elegisti, quam facile superemini. dixi enim, quod, si documenta criminum traditionis fuerint ex utraque parte prolata, aut utraque sunt uera aut utraque falsa aut nostra uera et uestra falsa aut nostra falsa et uestra uera. et cum in tribus superioribus facillimam nostram uictoriam demonstrassem, in quarta quoque uos uinci aut minus intellexisti aut, quod magis credo, ne ab aliis intellegeretur, nescio quibus umbraculis id conatus obtegere de argumentationis genere disputandum putasti; unde tecum alias, si opus fuerit, fortasse tractabimus, ne tempus nunc rebus non necessariis insumamus.

Proinde attende, utrum ualeam in illo perspicuo speculo uestro, hoc est in causa Maximianensium, etiam hoc demonstrare. namque mortuis omnibus, (a quibus) et apud quos haec gesta sunt, fieri aliquando poterit, ut inter uestros et illorum posteros quaestio communionis agitetur. dicturi sunt illi a maioribus suis ferme centum uel amplius episcopis damnatum esse Primianum et illam primo quae apud [*](10 cf. III 57, 77. Petil. I 21, 23 ) [*]( 1 raeruat W 2 iudicauerunt v 5 ullos scripsinullus WXmlYml nulloa cet. v quid] qui W 6 neBcierint Z 7 uitis ligatoribus Yml 10 eglegisti Wml 11 ex utraque parte fuerint (tr. fuerint parte) Z 12 sunt om. R 15 quartain W quar R quaito v uince Xml uici Z 17 obtegerej intellegere B 18 tecum scripsi et cum WXmlYmlR etiam XmHZv cum Ym2 aliia R 19 tractauimus WYml us nunc r euan. W nuncJ nec Yml, om. R cessariis W 20 ende ut euan. W 21 est om. R 22 a quibus mtppleui et om. W, del. Ym2 28 feri R potuerit WXYmlZ 26 primum XZ )

568
Carthaginem, deinde aliam quae apud Cebarsussi contra eum conscripta est sententiam prolaturi; contra uestri concilium Bagaiense recitabunt. flagitabunt illi, ut diluta esse doceantur crimina Primiani, quae suorum maiorum sententia continentur. nonne multo iustius dicent uestri: haec crimina, quae obicitis iam mortuo, si uera sint, hoc probate, quod ad maiores nostros ea detuleritis, quod eis haec uera esse ostonderitis. quod si facere conati estis nec implere potuistis, maiores ipsos nostros inquinare non poterant aliena crimina quamuis uera, quae illis non fuerant demonstrata; quanto minus, si ea nec conati estis ostendere! unde igitur ad nos causae illius reatus transire potuit, qui nec ipsos, qui cum Primiano tunc uiuebant, ignoratus et non probatus inuoluit? uos itaque schismatis reos perspicua ueritate conuincimus, quos a nobis fratribus uestris propter aliena crimina, quae tunc maioribus nostris demonstrata non sunt, quando fuerant demonstranda, separatos uidemus.\' si hoc iustissime dicturae sunt plebes et clerici eorum locorum, ex quibus erant trecenti et decem, qui contra Maximianenses Bagaiense concilium condiderunt, si hoc, inquam, recte dicturi sunt Afri Afris, Numidae et Mauri quam plurimi paucis Byzacenis et prouincialibus, quanto iustius de criminibus, etiamsi uera essent, nescio quorum in Africa traditorum haec dicit Afris orbis terrarum, cum praesertim et in Africa ipsa ecclesia catholica tanta sit, ceteris gentibus unitatis uinculo sociata. quae nihilominus clamet:'documenta etiam criminum alienorum, [*](3 delata Ym2 5 iam scripsi etiam codd. v 6 mortuos W mortuus Yml mortuis Ym2R adJ a WYml uestros Xml 7 ostenderitis esse Rv 10 demonstratam YmlR quanto minus] hominibus WXmJYR eam WXmJYmlR 11 causae illius] causa ciuilius WY causae ciuilis Xml causa ad nos ciuilius R 12 ignoratos et non probatos Ym2R 13 non Onl. v 16 non sunt om. R 16 demus si ho euatl. W 17 plebis Yml locor eu.an.. W 19 baienense R 20 Numidae-prouincialibus del. Xm2, om. Z numidaest mauri WXYtnl numidae numidae mauris mauri Ym2R qua R ibizaceonis WYml ibi bizaceonis X bizaceonis R 21 de] et WXmlYR 23 orbis terrarum afris Zml 24 tanto Ym2R 25 clamet scripsi eamet codd., del. Ym2, om. v )
569
quae mihi nunc conaris ostendere, non faciunt reos populos gentium, quibus quando debuerunt non demonstrata sunt, (uel quia non potuistis) uel quia non curastis. a quibus populis in hac causa innocentibus si me dissociauero pro criminibus alienis, innocens esse non potero a sacrilego crimine schismatis. proinde et plurimum ualeatis et nunc mihi haec uera esse doceatis: damnamus mortuos traditores, uiuos non deserimus innocentes.\'

Cum ergo dixerim: sed si qua uera essent uestra documenta, ecclesiae, hoc est catholicae, uos ea probare debuisse, ut uos intus essetis, illi autem quos conuinceretis pellerentur foras, quid est quod respondere uoluisti ideo separationem factam, quod nos foras essemus propulsi, uestri autem in ecclesia plenaria et catholica remanserunt? hoc si totidem uerbis uobis Maximianenses dicant, quid respondebis nisi nec refelli dignos, sed tantum rideri, qui ecclesiam plenariam cum episcopis iam minus quam centum contra tantam numerositatem ac multitudinem, cui amplius quam trecenti praesident, audeant adfirmare, cum per omnes Africae regiones, ubi Maximianenses sunt, non desit etiam communio Primiani, per alias autem multo plures latioresque Africae partes unum Maximianensem nemo repperiat nisi uix forte peregrinantem? quo igitur ore contra ecclesiam a solis ortu usque ad occasum promissam uoce ueritatis et redditam audes ecclesiam plenariam dicere partem Donati, cum ipsa non sit nisi Africae, illa uero cum tot gentibus sit et Africae? (sed uidelicet ista illam misit foras.\' ne, quaeso, tu istam uocem mittas foras: in facie est frons hominis, non [*](9 Peti!. I 22, 24 13 cf. epist. Creac. 24 cf. Ps. 49, 1 ) [*](2 uel-potuistis nddidi 5 sacrilegio R 6 pr. et] ut v ai Ym2, om. Yml 7 mortuus lOml 9 dixeris WXmlYB sed om. Z quam X 13 quo Z, euan. X 16 i nec refelli euan. W refellis (W)XmlYmlR 18 contractantam W 20 desint WYml 21 priamiani Xml 22 reperiat WR 23 quod Wml 24 ocasum W )

570
sub umero. ergone ista illam misit foras? non uides, si illa mittatur foras, de qua dicit deus ad Abraham: in semine tuo benedicentur omnes gentes, de qua praedictum legitur, quod erit in nouissimis diebus manifestus mons domini et uenient ad eum uniuersae gentes, de qua praedictum canitur: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, de qua praedicatur, quod in toto mundo fructificet et crescat, quam ipse dominus dicit dilatari per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, non, inquam, uides, si haec mittitur foras, eam cum lege dei, eum prophetis, cum psalmis, cum apostolis, cum ipso euangelio, cum toto denique testamento et cum ipso herede mitti foras?

Quod nefas si attendis, si perhoiresois, si contremescis, uide ubi sitis et redite intro, quoniam non misistis, sed uos potius existis foras. uide, quid faciat animosa caecitas. dicitur, quod Maximianus Primianum miserit foras, et ridetur; dicitur, quod pars Donati labores apostolorum per uniuersum mundum fructificantes et crescentes misit foras, et non exhorretur.

Ne quid sane fallaris aut fallas, quoniam id, quod tam crebro commemoraui, non aduertens uel te aduertisse dissimu lans dixisse me adfirmas non esse frumenta dominica quam ego ecclesiam catholicam sic adserui, quomodo eam non [*]( 2 Gen. 22, 18 4 cf. Eaai. 2, 2 6 Ps. 21, 28 9 cf. Col. 1, 6 10 cf. Luc. 24, 47 24 cf. epist. Cresc. ) [*]( 1 humero XYm2Zv umere li ego ergone Wml istam WYml istam illa Z alt. illam WYml 2 dominus v habraham W abraam R 4 mons domus domini Z 6 commemerabuntur et couertentur W 8 praedicitur Ym2R 10 ierusalem R iherusalem Z 13 testamento euan. W 14 foras uide (del.) quid (del.) fac/////////od W 15 pr. sij ait WYmlB sin Xml perorrescis R contraemesc////// W contremiscis Ym2Zv 16 credite Yml 17 animosa] animositas XZ 18 dicitur (it s. I. mSS) X 22 quoniam] quod Yml 23 diasimulas WXml 25 nonl nunc XmHZv, ckl. Ym2, om. R )

571
adserit scriptura diuina, frumenta sola in horreo recondentur, nunc ecclesia tamquam area cum palea trituratur. hoc est quod uos urget ac premit et nisi corrigamini extinguit, quia huius areae paleam; quod uos esse monstrastis, non uos posse tolerare dixistis, purgatum frumentum inpudenter uos esse finiistis, ac sic ex ipsa area uanis calumniis turbulenti, tamquam leuissimus triturae puluis per inane sublatus, ante nouissimum uentilationis tempus existis. uox denique adrogantissima atque falsissima uestra est illa, non nostra: quid paleae cum frumento ? quod de somniis uanorum et reuelationibus prophetarum Hieremias ait, et tamquam de nobis et uobis dictum sit, Parmenianus hoc scribit. quaere quoque a Maximiano; nihil aliud de se dicet. non enim est alius impiae superbiae tumor apud omnes, qui se a Christi unitate discindunt, quam se solos christianos esse iactare et damnare ceteros non solum quibus eorum lis nota est, uerum etiam quibus eorum nec nomen auditum est.

Iam illud quam eleganter tibi uisus es dicere, quod, cum ego de testamento dei dixissem: nunc undecumque prolatum est recitetur, respondendum putasti, quod iam hoc confessionem criminis habeat et ideo dixerim: a quocumque prolatum est recitetur, quia apud me constat et a nostris exustum et a uobis seruatum atque prolatum. ita uero si ueritate confisus a Maximiano uelis proferri [*]( 9 Hier. 23, 28 12 cf. Parm. III 3, 18-19 19 Petil. I 23, 25 20 cf. epist. Creec. ) [*]( 1 orrea R 2 ecclesiam WXmlR 3 urguet YR 5 tollerare R 6 si R ez] e Xml area] orrea R calumniis (nii in ras. m2) X tarbulentis WXmlYmlv et turbulentis Ym2 teturbulentis R 9 adque R aestra est illa-12 uobis dictum sit hoc loco om. B, cf. ad cap. 66, 88 uestrae R 10 frumento) tritico Z 11 iheremias Z 12 et de R seribo WYml 13 dicet scripsi dicit codd. v est enim YmJRtI 14 impius R a Christi unitat euan. W 15 et damn IftUIn. W 16 quibue otn. Z 18 iam scripsi nam codd. v es] est WYmlR 19 de om. R unde quae R 21 ideo (o m2) X 24 confixus YR )

572
codicem legis, unde recites Dathan, Core et Abiron, qui uiui terra dehiscente submersi sunt, quibus istum Bagaiensis sententia conparauit, non eo firmius contra illum recitabitur, quia in eius codice repperitur? quod ergo dixi: testamentum undecumque prolatum est recitetur, non est confessio criminis, sed fiducia ueritatis. quid enim commodius, quid praeclarius quam ut, si fieri potest, quod aduersus te legatur a te proferatur? non quia ego non habeo pro me, sed facilior est certiorque conuictio, ut tu habeas contra te quod pro te, si corrigaris, fiat.

Contra uniuersitatem uero ecclesiae quia te inania repetere libuit, etiam hic tibi respondeo. sicut in Africa pars Donati uos estis, a quibus apparet partem Maximiani schisma fecisse, quoniam non est per totum Africae qua uos estis, uos autem et in regionibus in quibus illa est non deestis — nam et alia schismata facta sunt ex uobis, sicut Rogatenses in Mauritania Caesariensi, Urbanenses in quadam Numidiae particula et alia nonnulla, sed ubi praecisa sunt, ibi remanserunt; et hinc eminet eos a uobis exisse, non uos ab ipsis, quia uos etiam in his terris estis ubi ipsi sunt, illi autem, quaquauersus uos estis, non nisi forte peregrinantes inueniuntur —, sic ecclesia catholica, quae, sicut ait Cyprianus, ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendit, ubique [*]( 1 cf. Num. 16, 31 11 cf. epist. Cresc. 22 cf. Cypr. De cath. eccl. unitate c. 5 ) [*]( 1 datan corae X chore Z(v) 2 deiscente R bagaiense Wml bagaienai Wm2Y pagagensi R 3 eo om. R 4 reperitur WXYmlZv testamento R 7 quod] quam ut WXmlYml, del. Ym2, om. R 8 legatua YB ad te R proferatus Ym1 11 qaia] qnę a Yml 12 in] im Xml 13 aparet R maximiani (ni in ras. m2) X 14 totam om. YRv per africam Ym2(v) 15 uos autem om. R non deestis] unde eatis R 16 et alia ach euan. W sint Xml rogatensem WXmlYmlR rogatense Ym2 17 in Ma euan. W Caesareensi v urbanense Ym2 numidia WXmlYml 18 et talia W 19 eminet scripn enim et codd. enim <appar)et v 23 per] in Cypr. )

573
sustinet scandala eorum, qui ab illa uitio maxime superbiae praeciduntur, aliorum hic, aliorum alibi atque alibi, qui partes suas ostentantes dicunt: ecce hic est Christus, ecce illic, quibus ne credatur ipse praemonuit. non enim ostendunt uiam, de qua prophetatum est in psalmis: ut cognoscamus in terra uiam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum, sed suae communionis quisque regiones, ecce hic, ecce illic. ubi enim cadunt, ibi remanent, et ubi separantur, ibi arescunt. unde ipsa de qua praeciduntur etiam in eas terras extenditur, ubi iacent illa in sua quaeque regione fragmenta; in illa uero singula quacumque ipsa distenditur non sunt, quamuis aliquando uix rarissima folia ex eorum ariditate uentus elationis in peregrina dispergat.

Haec igitur ecclesia, quae, ut eiusdem identidem uerbis utar, ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendit, ad multas etiam barbaras gentes extra orbem Romanum crescendo peruentura est. quod et te inquisisse et comperisse arbitror, ut diceres: omitto gentium barbararum proprias religiones, Persarum ritus, sidera Chaldaeorum, Aegyptiorum superstitiones, deos magorum, ut omnia ista non sint, quia prouidentia dei in christianum nomen totus cotidie uertitur mundus. haec tu uera dixisti, et sic impletur promissio quae dicta est Abraham: in semine tuo benedicentur omnes gentes. \'omnes\' inquit \'gentes\', non dixit: \'omnium gentium omnes homines.\' unde necesse est non solum fecunditate [*]( 3 Matth. 24, 23 5 Ps. 66, 3 15 cf. Cypr. De cath. eccl. unitate c. 5 18 epist. Cresc. cf. III 65, 73 23 Gen. 22. 18 ) [*]( 1 maximae WXY 2 alibi illos qui Ym2R 3 suoa Wml 4 ne] nec R 5 salmis W 7 salutarem W 8 illic] add. remanent Z ibil illic Z 10 quaeque in (om. R) sua Rv 11 in del. Xm2, om. Z quecumque W quaecumque Yml quocumque Z 12 sunt] add. sed R 14 itidem R 16 multa W gent////////tra W 17 quod-inquisisseJ qu////////e W et te] ecce Xml Yml te Ym2R 18 arbitros Yml barbarum WX Yml 19 religiones scripsi regiones codd. v caldeorum Y aegiptiorum W 21 prouidentiam WXml per prouidentiam Xm2Z 23 a.braham W ad abrabam Xm2Z 25 solum om. WXmlYR )

574
crescentis ecclesiae, uerum etiam permixta multitudine inimicorum eius, per quos pietas eius exerceri et probari possit, usque in finem iudiciariae separationis totus orbis impleatur. sic commemoratum est hoc testamentum et ad filium eius Isaac domino dicente: et statuam iuramentum meum, quod iuraui Abraham patri tuo, et ampliabo semen tuum tamquam stellas caeli, et dabo tibi et semini tuo omnem terram, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, sic et ad nepotem eius Iacob: et erit semen tuum sicut harena terrae et dilatabitur supra mare et in africum et in aquilonem et ad orientem, et benedicentur in te omnes tribus terrae. (supra mare* autem plerumque scriptura cum dicit, occidentalem partem solere significari nouit qui legit. huic tu testamento si prolato consentire uoluisses, non in solo africo remansisses.

Non ergo nobis communicant, sicut dicis, Nouatiani Arriani Patripassiani Ualentiniani Anthropiani Appelliani Marcionitae Ofitae ceteraque, ut uerbis tuis utar, nefariarum pestium, non sectarum, sacrilega nomina. uerumtamen ubicumque sunt isti, illic catholica, sicut in Africa ubi et uos, non autem, ubicumque catholica est, aut uos estis aut haeresis quaelibet illarum. unde apparet, quae sit arbor ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendens et qui sint rami fracti, non habentes uitam radicis atque in suis quique iacentes et arescentes locis. sed si non permanserint in [*]( 5 Gen. 26, 3-4 9 Gen. 28, 14 17 cf. epist. Cresc. 19 epiat. Cresc. 23 cf. Cypr. De cath. eccl. unitate c. 5 26 Rom. 11, 23 ) [*]( 1 crescentes Yml 2 probare WXmlYmlR 3 usque (us i ras. m2) X 4 testamento WXmlYmlR 5 meum] eius R 6 ad abraham Z amplificabo R 9 ad om. R 10 arena YrnlR 11 et in africum-13 supra mare om. W 14 degit WXmlYml 15 noluisses WXmlYR sola africa Ym2R 18 antropiani WXYZ antroniani R Patriciani v Apellitae v 20 icumque euan. Tfr 21 n[on au]tem (on au euan.) W 26 crescentes WYmlR )

575
infidelitate, sicut de Israhelitis dicit apostolus, inserentur; potens est enim deus iterum inserere illos, non ut iterum accipiant sacramentum baptismatis, quod iam tractum ex arbore non mutarunt, sed ut reuiuiscant ei radice caritatis et unitatis, a qua separati sterilitate animositatis arescunt; sicut rursus inserendos putastis Praetextatum et Felicianum, quos secum praeciderat Maximianus, nec praecisorum baptismum reprobastis. quibus uere aliquid praestaretis, si non eos fragmento uestro, sed et uos et illos radici catholicae redderetis.

Iam uero ad illud quid respondeam, quod tibi uisus sum dixisse pro uobis, quoniam dixi non prodesse baptismum eis qui ab unitate discedunt, inesse illis tamen hinc probari, quod redeuntibus non restituitur? firmasti enim et uos hoc dicere, quod maioribus nostris ad ecclesiam non redeuntibus baptismus quem ibi acceperant non profuerit. hoc si diceretis. nihil inter nos aliud quaereretur, nisi quae sit ecclesia ubi baptismus prosit. sed uos non dicitis in nobis baptismum esse ac non prodesse, sed dicitis omnino non esse, quod ab eis acceperimus, qui eum discedendo perdiderant. unde nec potuisti respondere nec poteris ad illud, quod a me positum est, inesse baptismum discedentibus hinc probari, quia redeuntibus non restituitur. si enim baptismum Felicianus a uobis recedendo perdiderat, cur non denuo rediens baptizatus est, ut ei quod perdiderat redderetur? ipse denique Maximianus si ad uos redeat, non baptizatur, quod deberet utique, si [*]( 11. 14 cf. epiat. Cresc. 12. 21 cf. Petil. I 28, 25 ) [*]( 1 istrahelistis W israheliBtis X 4 alt. exj e Xml 5 sterelitate W sterilitatem Yml 7 maximianum WYml praec(-t-J2jiosorum WR 8 uero W 9 frnmento WXmlYB fracmento Xm2 11 uero] ueo X reepondeamini WXmlYml respondeam nisi Xm2Z 12 dirlsse] dicis esse Xm2Z baptismus Yml 15 non om. WXmlYB 16 hoc (o in ras. m2) X 17 queretur Zm2 21 responder////////////teris W a me] ante YR 22 baptis[mum] W 23 restuitur W 24 nobis Xml 26 baptizatus YmlR )

576
perdiderat baptismum. tua quippe uerba sunt, quod in eius schismate sententia damnationis retenti simul et baptisma et ecclesiam perdiderunt. sicut ergo eis redeuntibus redditur ecclesia, reddatur baptismus; baptizentur, inquam, redeuntes, si baptismum amiserunt abscedentes. hoc quia non facitis, etiam uos fatemini ab ecclesia recedentibus inesse baptismum nec prodesse. dant ergo sicut habent, id est ut et ipsis, qui ab eis extra ecclesiam sumunt, insit baptismus nec tamen prosit. unde sicut illis redeuntibus non redditur quod non amiserunt, ita et illis non dandum est quod acceperant, sed agendum cum eis, ut per ecclesiam prosit utrisque quod extra ecclesiam inesse potuit, non prodesse. ac per hoc nec pro uestro errore aliquid dixi et ei quod dixi non respondisti.

Adiungis etiam de horto concluso et fonte signato, quod omnino unde dictum sit non intellegis. si conclusus est, inquis, hortus et fons signatus, quomodo qui extra foris est positus et ab horto, id est ecclesia, et fonte cius, id est baptismate, separatus, potest dare quod non habet? interroga Felicianum, utrum in horto concluso fuerat, quando illi reditus quasi ad eundem hortum conclusum dilationis ianua pandebatur. an forte exinde furatus est fontem, ubi laicos suos in Maximiani schismate baptizaret? quod si ita est, ubi tunc uestri suos abluebant? an eos pariter illa dilatione distulerunt, donec fures illi ad hortum cum fonte remearent? tunc non erant isti pseudoprophetae, quando de Primiani criminibus mentiendo deceptos ad suum sacrilegium traducebant, lupi rapaces, quando seductos de grege Primiani [*]( 1 cf. epist. Cresc. et III 15, 18 15 epist. Cresc. cf. I 84, 40 et Cant. 4, 12 ) [*]( 2 scismate W retenti v recenti WXmlYR recentorum (sic) Xm2 trecentorum Z, cf. III 15, 18 baptisma et] baptismae WXml baptisme Yml 3 eis] illis Z, euan. in X redditus Yml 4 inquamj quam WYm1 5 si] sibi W 7 ipsi WXmlYmlR 9 alt. non om. WXmlYmlR 12 ac] hac W 13 pr. dixi] dixit WXml 14 orto TVR hic et YZ passim 21 pandebantur XmlYrnl, euan. W 28 suosj uos XYm2RZv 25 seudopropbete R de om. WXmlYR )

577
ad suae concisionis particulas pertrahebant? negas eas quas dixi tyrannicas uestrorum in fundis alienis dominationes et bacchationes ebrietatum: nega quantum potes; non uereor, ne propterea nobiscum uos pigeat concordare. non in uos tale aliquid dixi, qualia Maximianenses damnati a uobis audire meruerunt. negas furorem circumcellionum et praecipitatorum ultro cadauerum cultus sacrilegos et profanos; non tamen negas, cum Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena essent litora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod nec ipsam inuenerunt sepulturam, his uos insepultis cadaueribus inhaesisse. ibi enim iacebant Praetextatus et Felicianus; aut si apud uos reuixerunt, quid de baptismo agitis. quem tunc mortui tradiderunt?

Dicis me non seruasse pacem ac lenitatem, quam principio litterarum mearum promiseram, quod satanan Petilianum appellauerim. ego non Petilianum nec quemquam hominem in parte Donati, sed ipsum errorem partis Donati satanae comparaui, ex cuius laqueis homines quos diligo cupio liberari. nam lege consideratius, inuenies. quamquam etsi aliquid durius dixi, lege quae ipsi non in errorem Maximianensium, sed in ipsos homines dixeritis. Felicianum ergo Petilianus imitetur et mihi pacem desideranti non irascatur.

Tibi certe ipse non suscenseo, quod mihi ex obliquo Manicheos obiciendos putaueris propter errorem adulescentiae meae. unde non tam doleo de praeterita infelicitate mea quam gaudeo de perpetua gloria liberatoris mei. et tamen, si placet, [*](2 cf. epist. Cresc. et Peti!. I 24, 26 6 cf. epist. Cresc. 8 cf. Sententia concilii Bagaiensis 14 cf. epist. Cresc. et III 78, 90 17 cf. Petit. I 26, 28 23 cf. epist. Cresc. et III 79, 91 ) [*]( 2 in fundisne Ym2R dominationis WYm1 3 bachationes Y bagationes R potest WYm1 uereo TYYm1 6 meruerant Yml 8 aegiptiorum W 9 littora RZv 11 inesisse Yml inhesistis Ym2 inesistis R 14 hac W 15 promisseram Yml satanam Rv sathanan Z 18 sathanae Z quosj quod Wml 19 es quam euan. W 20 rore euati. W 22 irascantur WXmlYmlR 23 sic censeo Xtnl succenseo Xm2Zv 24 manichaeos Y adolescentiae R 25 de-gaudeo om. YRv confidens suppl. Ym2Rv 26 et tamen] quam v placeat R ) [*]( LIt. August. c. Don. II. ) [*]( 37 )

578
admoneo, ut quaeras et legas, quae et quanta et quomodo aduersus Manicheorum pestilentissimam haeresem scripserim. ibi uidebis, qua fide contra eos christianam defenderim ueritatem eorumque fallacias quanta perspicuitate destruxerim, et noli esse aduersus me incredulus, cum Felicianum credas Primiano fideliter inhaesisse, qui pro Maximiano tanta crimina in eum sententia damnatoria dixerit, contra eundem uero Maximianum et ab eo dissociatus aliquid forsitan scripserit, in quem non, sicut ego in illos, adulescens laicus catechumenus inciderat, sed senex senem ei, cui nunc adiunctus est, aduer- . sarium episcopus episcopum fecerat. unde cum ego epistulam primatis nostri, quia fecisses sub eadem urbana obliquitate mentionem, quam de me ille scripsit iratus, cum in episcoporum concilio probare quod intenderat urgeretur, eius ipsius sententia se corrigentis et de hac re ueniam postulantis legam esse damnatam, tu quaere utrum possis legere, ubi correctus damnauerit Felicianus quae non accusans, sed damnans dixit in Primianum, uel saltem ipse Primianus euacuauerit quae damnans dixit in Felicianum. quod si inueneris, nec sic par erit causa, quia ille accusationem instituerat, quam falsam esse peruidens cum ueniae postulatione damnauit, non aspernans emendationis humilitatem dignitate primatus, sed potius recolens prudens quod scriptum est: quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus et coram deo inuenies gratiam, isti autem non inuicem apud alios accusauerant, sed [*](12 cf. epist. Cresc. et III 80, 92 23 Eccli. 3, 20 ) [*](1 aminoneo XYml 2 manichaeorum YZ haeresim v 3 ubi X uidemus WXmlYml 5 adnersum XZ 6 proiimiano YmlR 7 uero eundem Z 9 adolescens Xm2RZv catecuminus WXY caticuminus R cathecuminus Z 12 quia fecisses scripsi quia fecisse WXml YmlR quia fecisset Ym2 de qua fecisti Xm2Zv, cf. quod proposuisses p. 448, 14 14 urgueretur YmlR, euan. X 15 corrigentes WXmlYml 17 damnas Yml 18 um saltem (7 litt. um salM) euan, W uel om. WYml saltim YmlRZ 19 sic om. XZ 21 adspernans WXm2YmlR adspernens Xml 22 dignitatem WXml 24 humil**a (it eras.) Y )
579
aduersus inuicem iudices sederant. proinde inuicem damnauerunt, damnati concordauerunt. non inuidemus in parte Donati pacem damnatorum, si et Christi pacem non respuant in orbe terrarum.

Cernis iam, ut arbitror, quam inaniter dixeris, quod uidearis tibi ad omnia respondisse quae mea epistula continentur. si enim propterea respondisti, quia tacere noluisti, non quidem ad omnia, sed tamen respondisti. si autem ad hoc respondisti, ut ea quae a me dicta sunt euacuares, uideo te quidem ad multa respondisse, sed nihil te uideo refellisse. consideratis autem omnibus, quae a me dicta sunt, puto quod facillime intellegas non deuitandae contentionis causa, quae nulla est cum ueritas quaeritur uel non pro uana gloria litigatur, sed causae malae diffidentia tuos nobiscum nolle conferre. ut enim hanc solam Maximianensium causam in medium proferamus, nibil contradici posse nunc saltem fortasse iam agnoscis. unde non mihi adrogans, sicut credis aut calumniaris, uelut inuictam eloquentiam sic eam uolui commendare, sed magis ut intuerentur, qui legerent, talem esse causam, pro qua adserenda uel potius demonstranda nullius sit facundiae patrocinium requirendum.