Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Sed forte paenitet talia te uerba posuisse, quae hanc ueritatem nimis urgerent, quoniam dixisti: factum est ut se ecclesiae reddidissent et ante diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur, ut responderetur tibi: *quomodo se ecclesiae reddiderunt, quomodo eidem restituti sunt, si ab ea non erant separati? aut si separati erant, quomodo baptizabant?\' sed quid aliud diceres, nisi quod ab eis audieras quos consuluisti, cum ex hac causa litteris meis ualde permouereris? et tamen fortassis te arguant reprehendant, quod talia uerba incaute posueris. est quod te aduersus eos maxime muniat ac tuam tristitiam consoletur. nam et ipsi in eiusdem concilii decreto talia posuerunt; unde si nobis lecto isto opusculo nostro ita respondere uoluerint, quod eis non praeiudicent uerba laici sui, uerba ipsorum continuo recitabimus: eos autem, inquiunt, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias [*]( 14 epist. Creec. cf. 113 15, 18 25 cf. pag. 366, 10 26 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 4 ibi WXntl con(-m-A\')pellis WXmlYml 5 illa in omnes r 6 baptizanerunt JiZv 9 nos et Zml 10 si etiamsi W 11 foirit Tl «»7 13 te talia Z 14 orgaerent R 16 sentia W 18 ant si separati erant om. B 20 consoluisti W ac Wml permoueris WXYmlZ 21 te reprehendant v 28 consuletur WYml in eiosdem om. R 25 aolnernnt WYtnJ ab eis Trml 28 est] e Xml a OM. W )

541
manus uerecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem ecclesiam redire permisimus. cum enim eis dicitur: \'isti, quos ad matrem ecclesiam redire permisistis, antequam redirent, ubi erant?\', similiter urgentur ac tu paulo ante uerbis a te positis urgebaris. ubi enim eos fuisse respondebunt nisi in schismate Maximiani? sed ubi uolunt eos fuisse contendant: certe qui ad ecclesiam redire permissi sunt in ecclesia non fuerunt. ergo extra ecclesiam baptizauerunt et simul baptizatores et baptizati ad ecclesiam redeuntes nec illi honores quos extra gesserant nec illi baptisma quod extra acceperant amiserunt.

Et tu quidem, quantum potuisti in causa mala, caute locutus es, ut diceres: placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uoluisset innocens haberetur. illi autem nec corrigendos eos fuisse dixerunt quibus data est illa dilatio, sed tamquam omnino inpolluti atque innocentes in Maximiani societate fuerint, sic de illis loquuntur, cum ipsam prorogant dilationem. quid est enim aliud quod dicunt: eos autem, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, ad matrem ecclesiam redire permisimus, nisi: \'quos non polluit consortium Maximiani, ad matrem ecclesiam redire permisimus\'? ac ne parum sit, uide quid adiungant: quanto enim de reorum, inquiunt. morte purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur. cur itaque tu dicis placuisse dilationem temporis dari. intra quod si qui corrigi uellet innocens haberetur, cum eam uideas inpollutis atque innocentibus datam? sed uidelicet [*]( 13 epist. Cresc. cf. III 15, 18 19. 23 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 1 traxerunt WXYtnlR 2 eia om. XZ 4 nrguentur Rae] nt Ym2R 5 urgnebaris R 6 uoluit Zml 7 quid li\' permissi snnt] permisimus in ras. W permisi sunt YR 10 illi] ili W 14 quis XmflZtJ 15 habere W illa Wml 17 atque] at Jr 19 quos om. R 20 plantariam WYmJ 21 nisi quos-permisimus om. WYRv quos] quod X 23 morte inquiunt XZ 24 mortem JVYml 26 quis XmlZv noluisset Z haberet TT\' )

542
tu timuisti, ne tibi diceretur: \'quare dabatur dilatio eis, quos non polluerat Maximianus?\' ideo dilatione illa corrigendos esse censuisti. illi timuerunt, ne sibi diceretur: \'quare in suis honoribus pollutos suscipere uoluistis?\' ideo se inpollutis dilationem dedisse dixerunt.

Proinde singula timuistis, sed alterutrum oppugnatur ex altero. nam tibi dicitur: \'quomodo existimas corrigendos quos tui praedicant impollutos?\' illis autem dicitur: \'quomodo asseritis impollutos etsi non manum inponendo capiti Maximiani, tamen schismatis eius communione maculatos?\' cuius autem animus, cuius uires, cuius lingua sufficiat proloqui tam intolerandum dolorem? ut pars Donati discissa resarciatur, nec socios Afros in Africa polluit Maximianus: ne ad ipsam radicem unitatis rami fracti regredi permittantur, tot remotissimas gentes polluit ex Africa Caecilianus..

Ex die concilii Bagaiensis, hoc est octauum Kalendas Maias. usque ad diem datae illius dilationis, hoc est VIII Et Ian, VIII menses numerantur. in hoc tam longo temporis interuallo illi. quibus dilatio data est, maculabantur societate damnati Maximiani an non maculabantur? si maculabantur, quomododicitur:eos autem, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, ad matrem ecclesiam redire permisimus? si non maculabantur, quomodo nos atque omnes quae ubique sunt Christianas gentes potuit ignotorum, non dicam falsorum, maculare alienorum contagio peccatorum? sed -ideo, inquis, dilatio [*]( 16 cf. III 56, 62 21 Sententia concilii Bagaiensis 25 epist. Cresc. ) [*](1 tu om. JF 2 dilatio Yml 3 quare] quasi R 8 inpollutos R 9 aafertis TV manu TVXmlYmJR iponendo W 10 schismati WYml communionem lVYml 11 animos WXmlYml reuires Wml sufficirat Wml 12 intollerandum W 13 afrons W polluat Y,,12R. sed in Y a rursus eras. 14 fructi WYml 16 concilio R est] add. ab Ym2Rv octauum scripst octabu W VIII XYRZ octauo v 17 kk XZ k YR calendarum v MAI XYR IAN (del.) malI Z maii r dilationis illius Rv 18 k YR ianuari W octauum calendarum ianuarii t\' teporis Xml 20 si maculabantur om. W 21 quos om. R 25 con- tagia R inquit Yv )

543
data est, quae si transisset illis non redeuntibus, tunc macularentur et in poenam damnationis incurrerent. non ergo eos peccatum illius societatis, sed diei constitutio maculabat. si ergo nullus dies constitueretur, inmaculati utique permanerent. quid de uobis male meruit orbis terrarum? cur eum maculatum perhibetis peccatis alienis, cui nullum diem dilationis constituistis. cum tanta sit uestra potentia, ut homines quando uolunt peccatoribus socientur et quando uolueritis inquinentur? innocentes et impolluti erant, quibus in parte Maximiani dabatur dilatio, intra cuius diem si remearent ad uos, haberent integri honoris ac fidei fundamenta; si autem ille dies eis non redeuntibus praeteriret, tunc polluti, tunc scelerati, tunc perditi supplicium damnationis incurrerent, tunc humiliarentur per paenitentiam degradati. o (ratio) mira praedicentium hominum non iam, ut uetus prouerbium fertur, quod uolumus sanctum est, sed etiam \'quando uolumus et quamdiu uolumus\'! contingat alicui uestrum in naue orare nobiscum. iam pollutus, iam traditor appellatur: communicant altaria damnatores Primiani cum Maximiano ueritatis adultero, ecclesiae matris inimico, Dathae, Corae et Abiron ministro et per VIII menses innocentes inpollutique persistunt. proinde si qui ex his nonum Kl Ian se uestrae communioni reddiderunt, de innocentium estis reditu gratulati. eorum scilicet quos sacrilegi surculi non [*]( 15 cf. Parm. II 13, 31 ) [*](1 si] sit W 2 eos om. Z 3 peccatu W peccato XmlYR dieiJ dei WR di Yml 5 eum] enim WYRv 6 peribetis IT diem om. lVY R dilationis diem Ym.\'! tempus dilationis v 8 uoluntl uolueritis Ym2R, cf III 20, 23 init. secie.ntur (t eras.) IF 9 et impolluti] etiam polluti WXmlYR 10 si mearent ji-ml si it. (8. I.; an iterum?) mearent Wm2 si remanerent Xml 12 praeterirent JVXmlYml 13 humiliaretur W 14 paenitentiam lam in ras. m.\'!i X degradati. o ratio scripsi degradatio WYZ degratio (d et io in ras.) X degradatione R. cf. index s. u. degrado mira in ras. Xm2 15 ut om. Z 17 naui v 20 datae X chon* Z habiron YR octo Zv 21 quis IVXmlYml non V Xml non V WYml V Xm2 V Ym2RZ nono u 22 k YR calendarum ianuarii v se I seu WYml )
544
polluere plantaria. quid uos promeruerunt tot dies VIII mensum a die VIII Kl Maiarum usque ad diem VIII Kl Ian, quos ita sanctificastis, ut per eos quicumque communioni sacrilegi atque damnati Maximiani cohaererent, non polluerentur nec efficerentur nocentes: et quid uos offendit tam sanctus dies natalis ipsius domini nostri, ut solus aduentu et transitu suo pollueret innocentes, atque in eis qui in illo schismate baptizarunt per illos omnes dies sanctus maneret baptismus Christi et inmundus fieret per natalem Christi?

Quid non audeat humana temeritas, cum in sententiam nefandi praecipitatur erroris, quam relinquere propter uanitatem pudet et defendere contra ueritatem non pudet? sed quid hinc plura, ubi quilibet obstinatissimus, qui contra omnes uoces rationis obduruit, necesse est fateatur de quibus dicitur: se ecclesiae reddidissent et ante diem praestitutum restituti essent — quae uerba ipse posuisti —, eos denique de quibus dicitur: (ad matrem ecclesiam redire permisimus\': \'de innocentium reditu gratulamur\': (ac ne angustum redeuntibus tempus spem salutis artatae diei pressura subducat, usque in ilium diem agnitionispandimus ianuam, utintegri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta. quam quisquam si ingredi nequiuerit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes ueniales aditus uiam esse subductam\': (et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia\' — quae uerba trecenti et decem in sententia sua totiens inculcarunt —, necesse est, inquam, quilibet aduersarius fateatur eos, de quibus ista dicuntur, [*](15 epist. Creac. cf. III 15, 18 17 Sententia concilii Bagaiensis ) [*](1 mensium XYm2RZv 2 k YR mal X maii Z ad] a W k YR ianr X 3 communionis WXmlYml 4 popolluerentur W 7 quiJ quos Z baptizauerunt v 8 omnes illos Ztnlv dies om. R 9 fieret et R 12 contra] propter XZ 14 rationes R fatetur WXmlYml dicit JB 15 si se YmSRv 19 praesara W 21 hac WY 22 qua WXmlYR quisque XZ si quisquam III 54, 60. IIII 4. 5 24 subducta Xml 26 sentia W toties Rv 27 eos de] eosdem v )

545
antequam se uobis redderent, antequam uobis restituerentur, antequam ad uos redirent, antequam regressi ianuam dilationis ingrederentur, non fuisse uobiscum, extra uestram communionem in eo schismate, quo se a uobis separauerant, baptizasse? inde uobis redditi ac restituti ubi a uobis alienati erant, inde ad uos redeuntes et regredientes quo a uobis foris erant, et tenuerunt non deminutos honores suos et secum introduxerunt non rebaptizandos baptizatos suos.

Quid adhuc pessimae causae patrocinium pertinacissimum praebes? adquiesce tandem non mihi, sed ipsi qua conuincimini ueritati. uide quam uerum dixerim, quod frustra labefactare conatus es, (quanta sint pro pace toleranda\', atque — ut eisdem identidem uerbis utar, quibus in illis litteris usus sum — \'pro pace Christi redite ad ecclesiam quae non damnauit incognita, si pro pace Donati placuit reuocare damnata\'. si enim ex his duodecim, quos cum Maximiano sine dilatione damnauerant, Felicianum et Praetextatum postea receperunt, quomodo falsum est eos reuocasse damnata? si autem et ipsis dilatio data est, quos dixerunt damnatos esse cognoscite, etiamsi nullus eorum postea remearet, placuit tamen reuocare damnata, quando post sententiam. qua dictum est: damnatos esse cognoscite, data est dilatio, qua eis liceret euacuata damnatione remeare. haec dicta sufficerent, etiamsi uerum esset quod te dicis, cum hac causa Maximianensium ualde permotus esses, a tuis episcopis cognouisse; quid autem agis, quia et falsum est? quaere aut, si habes, inspice diem gestorum proconsularium, quo postulatio dicta est a Titiano aduersus Felicianum et Praetextatum, ut [*]( 12. 14 Petil. I 13, 14; cf. Cresc. III 25, 28 20. 22 Sententia concilii Bagaiensis 24 cf. epist. Cresc. et III 14, 17. IIII 28, 35 init. 27 cf. III 56, 62 ) [*]( 4 in] i W 5 erant om. W unde W 6 redeuntibus R 7 tenuerant WYB diminutos Wv 11 quam uincimini B 12 est WYml 13 eidem WXmlYml 15 Donati] damnati W 20 etiamsi Dullus- 22 esse cognoscite om. W 24 suffecerent Yml esset om. W 25 epicopis W 26 quare R 27 proconsolarium W quo] quod R ) [*]( Lll. Angust. o. Don. II. ) [*]( 35 )

546
pellerentur locis, et uide, quanto post diem illius dilationis hoc factum est. nam dies est concilii Bagaiensis consulatu Augustorum Arcadii ter et Honorii iterum VIII K2 Mai, dies antem dilationis hinc usque ad VIII II Ian, postulatio nero ista Titiani dicta est post istum consulatum die VI Non Mar.

Proinde apparet tertium ferme agi mensem, cum a proconsule petitur, ut Felicianus et Praetextatus sedibus propulsentur tamquam collegae Maximiani, quos sibi consociauerat ad furorem. nam cum memoratus aduocatus de Maximiano quod sufficere uidebatur in eadem postulatione dixisset: eos quoque, inquit, quos alienae praesumptionis error adtraxerat, portu primo proposito paenitendi, si reuerti cuperent intra tempus ad religionis tramitem destitutum, pari uigoris ammonitione conpescuit. sed suis institutis iniquitas delectatur et semet ipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam et alios sibimet consociat ad furorem. inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus deprauationis huius attaminatione fuscatur, in Mustitana positus ciuitate deo omnipotenti parietes consecratos, ecclesiam uenerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. hunc etiam Praetextatus in Adsuritanis partibus imitatur. audisne aduocati uerba praeclarissima et manifestissima, quibus dicit istos, de quibus agimus, quia portum propositum paenitendi. dum suis institutis iniquitas delectatur, cum semel praecipitata [*]( 3 anno 394 5 anno 395 10 Postulatio apud Herodem proconaulem; cf. III 56, 62. IIII 4, 5 ) [*]( 1 quantum codd. post] potest Yml dilationis illius B" 2 alt. est om. R bagaienses Yml 3 augg X aug WYRZ arcbadii XZ ter] iter W k YR, item lin. 4 5 istum] illura v NoB] N S mart. Z 9 cum] com W 10 dixit W 13 reuerenti WYmJ relegionis W 14 prestitatum Ym2R, ut male coni. v admonitione Zv 15 institutis] add. inquit Ym2Rv iniquitatis Yml 21 positis WYml 24 Assuritanis t7 )

547
corruerit, contempserunt, locis ecclesiasticis expellendos P ubi si dies posset latere gestorum, cuiuis obtunsissimo satis eluceret, quod contra eos non ita proconsularis potestas adiretur, nisi aut illo concilio fuissent, sicut illi magis apparet, sine ulla impertita dilatione damnati aut intra diem dilationis, si omnibus data est, uobis restitui noluissent. cam uero etiam dies gestorum cuiuslibet obstinati oculos auresque sic feriat, usque adeo illos etiam post transactum dilationis diem in uestra communione non fuisse et Maximiano cohaesisse, ut ob hoc aduersus eos tam terribilis iudiciariae iussionis impetraretur auctoritas. quid ad haec dicitur? quid adhuc contra tam perspicuam ueritatem mira inpudentiae caecitate contenditur? quid adhuc ab eis, qui pro unitate partis Donati etiam concordiam sacrilegorum damnatorum tenere noluerunt, contra unitatem Christi tanta insania rebellatur? quid adhuc baptismus Christi, etiam in sacrilego schismate ueneratione debita cognitus, in tot catholicis gentibus impia praesumptione respuitur, sacrilega repetitione uiolatur?

Nolo quaerere, quanto post huius postulationis diem, qua Felicianus et Praetextatus Titiani aduocati uerbis tam grauiter accusantur, in uestram communionem recepti sunt. sufficit, quod eadem postulatio tanto post finem praestitutae illius dilationis eos a uestra communione separatos in Maximiani schismate fuisse conuincit, quos postea recepistis, quorum honores nulla ex parte minuistis, a quibus datum quamuis in sacrilego schismate baptismum, sicut re uera timendum fuit, [*]( 2 cuiaisl cuius WY cui Xml, del. Ym2, om. R obtunsissimos WXmlY, del. Ym2, om. R 3 contra] tra Wml adiratur Wml 4 illic XYm2Z (illi = illic) 5 dilatione impertita XZ si] qui Ym2R si in Zml 6 datus Ym2R 7 obstinatione WXmlYmlR 8 uestram WXmlYmlR communionem XmlYmlR 10 ussionis Xml imperaretur (B. 8. uel impetraretur) Z 11 ad haec] adhuc Xm2Z per.spicuam W 12 miror WXmlYml conditur Yml 13 pro] cum Ym2Rv, om. WXmlYml unitatem WXmlYml 17 praerumtione W praesumtione Yml 21 sint Z 22 praestutae W 23 illis WYml communiore YR separatores R 25 partem Xml ) [*]( 35* )

548
rescindere timuistis. numquidnam in hac causa se contra nos lingua cuiuslibet pertinacissimi commoueret, si se moueri in hominis ore et sub hominis fronte sentiret? erraui plane, fateor, in eo quod in illis litteris posui de illa Bagaiensis concilii sententia, quoniam dixi: cum apud eos decernenda recitata est, ore latissimo adclamauerunt, nunc autem, cum a nobis recitata fuerit, ommutescunt. uerum est quod tu dixisti: ecce non ommutescunt; uerecundia quippe in rebus tam manifestis uel etiam ipsa inpudentia ommutescere potest, insania non potest. neque hoc dictum de te accipias, qui tuis episcopis mentientibus credidisti, nec de illis omnibus — neque enim omnes de hac re permotus consulere potuisti —, sed de his, qui cum scirent quanta et quando contra Praetextatum et Felicianum apud iudices gesta sunt, hoc quod tuis inseruisti litteris tibi ausi sunt dicere, quod ante diem praestitutae dilationis Felicianus et Praetextatus uestrae communioni restituti peremptoria sententia non tenerentur obstricti. aut si et ipsi forte ista nescierunt, nunc saltem, cum haec legitis, taceat uerecundia, taceat et ipsa qualiscumque hominis est inpudentia; sola certe quae contra tam euidentem ueritatem clamet relinquatur insania. et illa erit fortasse sanabilis, si conpescatur a sanis.

Nunc uide, quemadmodum de me dixeris: testis mendax non erit inpunitus, cum putares me in hac [*]( 5 Petil. I 10, 11; cf. etiam Cresc. III 25, 28 8. 28 epist. Cresc. 5 cf. III 15, 18 ) [*]( 1 numquidnam scripsi numquid iam codd. v hac] ac 8. I. W cos W 3 pro hominis (is in rtU. m2) X hore WYml 4 pr. in om. WXmlYRv literis JJ 5 quoniam] quo R 6 le(-e-YJSJtissimo WYR 7 fuerint WXYmlRZ ommutescent WXmlYml obmutescont RZv est om. R quod tu] quoniam (qum) W quo Yml quod Ym2Rv 8 obmutescunt RZfJ 9 inprudentia WYR obmutescere WRZv 12 permotos YmlR 18 iis v contra om. R 15 literis R 16 communionis WXmlYmJ 17 peremtoria R 18 ieta om. W saltem] autem R 19 est hominifl Z inprudentia W 20 ueritatem otn. R clamet XmJlZ clametet WXml Yml clamat Ym2v clamat et R insania relinquatur n 21 fortassis v ilis si euan. W )

549
Maximianensium causa fuisse mentitum. ego tibi hoc non repono; forte quippe locutus es quod incauta amicitia credidisti, non quod fallaci corde finxisti. homines sumus; qua tandem. uigilantia efficere possumus, ut uel putando uel loquendo in aliquo non labamur? sed contra medicinam correctionis obsurdescere non debemus.

Nunc adtende, quantam mihi etiam in ceteris partibus epistulae tuae causa ista Maximianensium praebeat respondendi facilitatem. quidquid de traditoribus uelut nostris dicendum putasti, quamquam uestri potius hoc fecisse doceantur, quod et in illo trium uoluminum opere satis superque monstraui. uide tamen et responde, si potes. utrum hoc crimen, quorumlibet fuerit, polluere potuerit in unitate tot gentium christianos uel longe remotissimos uel longe posteros, si crimen sacrilegi surculi Maximiani maculare non potuit uel socios Afros, quibus dantes dilationem trecenti et decem episcopi uestri dixerunt: quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, uel uos ipsos, qui non solum istos quos innocentes dixistis, uerum etiam in illo sacrilegio iam damnatos tanta concordia suscepistis.

Dicis orientalibus nota fuisse crimina traditorum, quando tibi Afro Maximianei\\sium schisma in Africae capite commissum, antequam meas litteras legens ualde permotus consuleres episcopos uestros, incognitum fuit et. cum consuluisses, uerum ab eis audire minime potuisti. quos certe si defendis, ne dicas mentitos, concedis ignaros, et tamen nec nos nec orientis et occidentis tot tantosque populos saltem nescire permittis causam Caeciliani, cum isti nesciant Praetextati et Feliciani, quos [*]( 9 cf. epist. Cresc. 11 lib. I-III 17 Senteutia concilii Bagaiensis 21 cf. epist. Cresc. et III 34, 38 ) [*]( 1 mentitum] mentium W quippe forte v 2 non] num R 3 fixisti WXmlYml 5 obsurdiscere WYml obsordeecere It 7 attende WXYZ quanta WXml 9 quicquid XYRZ 10 fecisti W 14 posteros] positos Ym2R 23 literas li legeres WXYmlZ, fort. legeres <et) 26 orientes X 27 occidentes WX nec scire WR )

550
trecenti et decem, hoc est aut omnes aut prope omnes episcopi partis Donati, Afri Afros in Africa damnauerunt, Afri Afros in Africa susceperunt..

Inseris prinoipium Serdicensis concilii, unde probare conaris, quod orientales episcopi cognito crimine traditorum parti Donati communicauerint, hoc uno magno scilicet documento, quod inter episcopos quibus scribunt Donati nomen inuentum est. nec tamen ibi aliquid legitur eos de Afris traditoribus cognouisse. quod quidem concilium, ne te lateat, Arrianorum est, quos iam tu inter alios haereticos nominasti, nec additis ciuitatum nominibus legi solet, quia nec ipse mos est ecclesiasticus, quando episcopi episcopis epistulam scribunt. unde nescio quis iste Donatus miror si non in uestris litteris Carthaginiensis factus est, quamquam potuerint illi tam longinquis terris ab Africa separati eo ipso tempore quo scribere uolebant requirere, quisnam episcopus esset Carthaginis, (et inuenire) esse Donatum. omitto enim dicere, quod fortasse orientales haeretici (Afris) haereticis aliquo modo se sociare temptauerant. sed tu, homo prudens, cum uelles soluere quaestionem, cum tibi dici posset: (si haec ita sunt, ut orientales scriberent ad Donatum uestrum, quemadmodum a communione uestrorum orientales postea digregati sunt?\', respondisti et dixisti: quia in recipiendis iterum uestris damnatae causae non potuerunt seruare constantiam. et scriptum est: qui iungitur fornicaria? unum c.orpus est. ubi uestros nunc [*]( 4 cf. epist. Cresc. et III 34, 88 23 epist. Cresc. cf. III 34, 38 24 I Cor. 6, 16 ) [*]( 2 Africa] afrio a W 4 sardiceusis BZ(v) 6 donati om. Z 7 episcopis Yml 9 ne] nec WXmlYR 11 ciuitatiom X 12 epistolant W scribunt epistolam Rv 13 literis R 14 carthaginensis WY(v) cartaginensis R 18 et inuenire addidi 17 esse donatum del. Ym3, om. Rv quod] quid WYml 18 haeretici om. WYRv Afris addidi, cf. III 34, 38 haereticis om. XZ se om. W 19 temptauerint YmSR cum om. R 20 dici p euan. W ut om. WXYmlRZ 22 disgregati Xm2Zv et III 34, 309 24 potuerun Z )

551
atrociter acousasti, si in hae causa Maximianensium 808 potuerunt seruare constantiam execrabiliter damnando sacrilegos, honorabiliter suscipiendo damnatos. illud enim de oriestalibus omnino non probas, hoc de uestris audis et legis et cernis et iudicas.

Iubes me relinquere ecclesiam traditorum, quos nec uos apud nos nec maiores uestri apud maiores nostros conuincere ac demonstrare potuerunt; quos nunc si demonstrasses, eorum facinus crimenque damnarem, non propter eos tot gentium quibus ignoti sunt catholicam societatem desererem. sed uide, qua consideratione nolis in communione nostra eorum mortuorum memoriam fieri, quorum facta non nouimus, quorum etiam bonam inter suos famam posteritatis successione didicimus, cum in uestra communione sine ulla degradatione uiuant quorum mala sensistis, quorum sacrilegia condemnastis.

Audes mihi dicere, homo prudens: ille qui tradidit te crea?it, sic nesciens illum esse creatorem nostrum in eo, quod christiani sumus, qui est creator noster in eo, quod homines sumus, quamuis nec illum, quem putas creatorem meum, de traditione conuiceris. ego autem non tibi rependo hanc iniuriam; nec tuum nec filiorum uel nepotum aut pronepotum tuorum. si in parte Donati fuerint, Felicianum dico creatorem. tantum, quia permittis, admoneo, ne creator tuus post nomen hominis impia uanitate currentem te inueniat desertorem. deinde plausibiliter tibi uideris adiungere: a fonte deducitur riuus et [*]( 6 cf. epist. Cresc. et III 35, 39 11 cf. epist. Cresc. 16. 25 epist. Creac. cf. III 37, 41 ) [*]( 1 accussasti Wml ai] qui Ym2 hac om. WYRv 2 seruare bis X damnandos WXmlYml 4 audis et] audisBet WYml audisse R 7 noa] uos WYR uestri] nostri YmJ 8 hac R 9 dampnare R 16 mihi] non R prudens] proderis WYml te] ot codd., c/. III 37, 41 17 eie] si WYR, om. v creatorum nostrorum W 20 traditionem WYmJ conuinceris XZ n tibi re euan. W rependo tibi v respendo YmJ reprehendo R iuriam X 21 noepotum X ant] ac XZ 28 nec WYmJ 24 currentis Ym2R 25 didaci turribus WYml deducitor ribue Xml )

552
caput membra sequuntur. sano capite omne sanum est corpus, et si quid in hoc morbi uel uitii est, omnia membra debilitat. originem suam respicit quidquid in stirpe procrescit. noti potest innocens esse qui sectam non sequitur innocentis, cum praesertim scriptum sit: in legalibus patrum uestrorum ne ambulaueritis. in his omnibus uerbis tuis omitto, quia non est simile quod de humano corpore conparasti; fieri enim potest, ut et pes doleat capite sano et pede sano caput omitto etiam, quod tibi exciderit quid paulo ante dixeris; hoc et nos uolumus hoc suademus, ut Christus christiani sit caput, qui nunc nescio quem traditorem caput uis esse ignotarum gentium. tium christianarum, ubi datum et acceptum Christi baptismum non uultis agnoscere, tamquam baptizati non nisi ab illo traditore creati sint. omitto et illud, quantum me adiuuet quod de scriptura testimonium ipse posuisti, dictum esse Iudaeis: in legalibus patrum uestrorum ne ambulaueritis, cum hoc utique praeceptum quicumque tunc obseruare uoluerunt, sicut prophetae sancti et septem milia uirorum, qui non curuauerunt genua ante Bahal, a populo tamen suo et a communibus sacramentis non se diuiserunt. hoc dico, hoc uelis nolis repetendo, quamlibet tibi uidear molestus, inculco: noli Caecilianum totiens absolutum caput facere posteris nobis, cum ego et Primianum a Feliciano et Felicianum a Primiano damnatum non tamen faciam caput posteris uestris.

Iam uero de persecutionis inuidia, quam a terrenis potestatibus uos pro parte Donati perpeti gloriamini. [*]( 5. 16 Ezech. 20, 18. cf. III 38. 42 9 epist. Cresc. cf. III 7. 7 18 cf. III Reg. 19, 18 25 cf. epist. Cresc. ) [*]( 2 uel] uelut WYml debilitat scripai debilitant WXZ debilitantar YRfJ, ct. III 37, 41 3 quicquid XYBZ procrescit scripsi procescit Yml processit cet. v, cf. III 37, 41 non potest-ecriptum sit om. B 6 tuis uerbis Z 8 pedes XZ doleant WXYmlZ 9 quid] quod Ym2li 11 uis caput v 17 utique hoc Zml 19 cnrbauernnt TT" baal YBZ(fJ) 20 us sacra euan. W alt. hoc om. WYB 22 toties Bv nobis) nostris Ym2B nobis cum in ras. Xm2 25 perseqaa- (-cu- itjtionibus WB inuidiam WXmlYB 4 )

553
quamuis in illo trium librorum opere satis tibi abundeque responderim, neque nunc tibi tacebo, quod ex hac causa Maximianensium breuiter responderi potest, neque si propterea uos imperitis atque inprudentibus populis commendatis. sic enim se Maximianus ipse, sic eius socii, qui nec persecutionibus uestrorum, \'ut ad eorum communionem redirent, cedere potuerunt, uanis imperitisque commendant. sed qui sobrie cogitant eorum, qui aliquam molestiam patiuntur, non poenas considerari oportere sed causas, intellegunt eos pro crimine sacrilegi schismatis, in quo a uobis merito iusteque damnati sunt, commotiones etiam saecularium iudiciorum merito iusteque perpessos. neque enim illud commemoro quod in tua epistula posuisti, quod Maximiani non basilicam sed speluncam non Optatus sed populus euertit. quamquam etiam illic, etsi incertum est uestros fecisse, certum est tamen illum passum fuisse persecutionem nec tamen iustum esse sed impium. unde iam cogeris confiteri non debere quid quisque patiatur, sed quare patiatur adtendi.

Sed mihi parum est hoc Maximiani exemplo interim demonstrare non continuo iustum esse. qui obtento atque adumbrato Christi nomine patitur persecutionem, quando et Maximianus sacrilegus passus est, nisi te cogam fateri, quod et religiosi sacrilegos et iusti impios persequuntur, non sane nocendi studio, sed necessitate potius consulendi. nec de uetere testamento profero exempla, quamuis te etiam propheticis exemplis doceri uelle dixisti. illa, inquam, nimis antiqua non [*]( 1 lib. I-Ill 12 cf. epist. Cresc. et III 59, 65 25 cf. epist. Cresc. ) [*]( 2 taceo Z 3 neque ai] nam quasi Xm2Zv 4 populis] add. aos R 7 inperitisque R R aliqua molestia W aliquas molestias XZ 11 iudiciorum aaeculariuin Bv 14 obtatus R 16 perseqaationem JVXYZ (passim) iustum om. Z 17 iam om. ir 18 attendi WXYZ 19 para euan.\' W est om. Z 21 nomine (ne in ras. m2) X 23 re.legiosi (g eras.) W persecantur R 24 noncendi W coneolendi WYml ueteri XYm2RZ 25 proferre WYml quamuis (8 supra ras. m2) X, om. W 26 docere Ym2 uelle] ille JVXmIYml illa Ym2B )

554
profero; fuerunt enim alterius dispensationis et temporis. iam post reuelatam et oportuno tempore commendatam mansuetudinem episcopi uestri, quod quidem nos DO. dicimus iustum. sed quamdiu ibi ea et talem causam defendis tu dicere cogeris, episcopi, inquam, uestri uestros schismaticos persecuti sunt.

Iam itaque non dico: \'persecutionem passus est Maximianus, fecit Optatus), quoniam hoc nos ignorare respondes et ita fecit, ut hinc nulla possim gesta recitare; quamquam in tam recenti memoria ciuitates ipsae si interrogentur. negare non possunt hoc ergo non dico, sed dico: persecutionem passus est Maximianus, fecit Primianus et recito gesta, quibus ostendam domum, quam Maximianus propriam defendebat, Primianum procuratione mandata exorcisterii ecclesiastici nomine, fauente sibi Sacerdote legato, quod ipsa gesta indicant, abstulisse. sed iustitiae, non gratiae fuerit iudex — non abnuo, non refello —: cur ergo Primianus apud acta magistratus Carthaginiensis inter alia, quae de nobis contumeliose prosequenda mandauit: illi, inquit, auferunt aliena, nos intermittimus ablata, cum ipse abstulisset aliena, si Maximiani erat domus, si autem Maximianus eam potius usurpauerat, non intermisisset ablata? sed si neque hoc ad persecutionem uis pertinere, dico episcopos uestros et clericos uestros Maximianensibus in eis sedibus manentibus, in quibus antiquitus fuerant ordinati, fecisse persecutiones, apud proconsules accusasse, impetrasse iussiones eisdemque iussionibus exsequendis officiorum instantiam et ciuitatum auxilia meruisse. ut illi, qui iam fuerant Bagaiensis sententiae seueritate damnati et a [*]( 18 cf. Breuic. III 8, 11 ) [*]( 2 opportano v 3 aestri quod in Tal. Xm2 qaos WYml iusti Xm2Z 4 ea] est WXmlYmlR 5 pers. sant] peneqantia Xml 7 respondis WXmlYmlR 10 possint X".flZ 11 gestsm WYml 14 Sacerdote scripsi sacerdote codd. v, cf. cap. 3, 3 apud legatum Cal"thaginis 16 magistra euan. W carthaginensis WRZv 17 contumeliore W 18 inquid W 21 intermi*siset (s eras.) W 24 acensase X 25 exequendos Yml exequendis YmflZ 26 instantia X-I 27 fuerat WYml )

555
uestrae communionis corpore, ne per cuncta membra pestilens uirus inreperet, conpendioso dolore praecisi, et nullum iam uobis facientes suae communionis morbida contagione periculum cum praecisis pariter plebibus suis propria conuenticula frequentabant, loca et basilicas quas non inuaserant cum populis sibi cohaerentibus perpetua possessione retinebant, terrerentur proturbarentur expellerentur, renitentes exhiberentur.

Lege quae de illis uel in illos aduocatis prosequentibus dicta sunt, quae obiecta crimina sacrilegii, quo impetu accusationis concitatae sunt potestates; quaere quae facta sint Saluio Membresitano, quia non ei potuit illius persecutionis exagitationibus extorqueri, ut rediret a consortio criminis, maluitque se committere examini et persecutoribus suis in proconsulari iudicio respondere, ea credo fiducia, quod sciret aduersarios suos legibus contra haereticos promulgatis uti non posse apud iudicem, nisi etiam se ipsos eis pariter inretirent. sed fefellit eum ista cogitatio. apud Seranum enim tunc proconsulem uel gratia plus ualuit uel magis forte Bagaiense concilium, quod illic etiam contra eundem Saluium recitatum est. quadam sane interlocutione quid per se ageretur ostendit, id est ut Saluium aut choro episcoporum communionis Primiani redderet aut fugaret a sedibus, ut Restitutus, quem contra eum Primianus ordinauerat, loca omnia, quae a Saluio tenebantur, sine aduersario possideret; et tamen in eadem interlocutione quod persecutionem Saluius pateretur expressit.\' sic enim in eisdem gestis legitur: Seranus pro consule [*]( 8 cf. III 59, 65. IIII 4, 5 26 Gesta apud Seranum proconsnlem ) [*](1 uestrae] uestra com W uestram Yml 2 inperaret W inreparet XmlTtnl nullam W 5 frequentabat W frequentabant et R sed eum Z 7 renitentes scripsi retinentes codd. v, cf. p. 556, 24 Saluius repagnare temptauerat 10 potestatibus IITiw/ 11 facta] stata R ei non v 12 eiacogitationibus W rediret a euan. W ad conaortiom WXmlYRv 13 crimini WYml committeret Yml ret mtm. W 16 posset JVXmlYml ipso Z eis scripsi 6i WXYmlZv ea Ym2B 17 inretiret WXmlYml cogijtio W 20 interloquutionem WYml 21 at OIR. W 26 proconsul XYmZZv )

556
dixit: lis episcoporum secundum legem ab episcopis audienda est: episcopi iudicauerunt. quare non aut sub satisfactione ad chorum reuerteris uetustatis aut, ut habes scriptum, terga persecutoribus prodis? quid hic tibi uidetur? placetne istum Saluium appellare iustum, cui pro consule, apud quem Restituto episcopo uestro contra stante accusabatur, etiam de sancta scriptura dat consilium, ut terga persecutoribus prodat, quoniam scriptum est in euangelio: si uos persecuti fu e ri D;, fugite? uides certe, quam speciem Saluius apud suos uel martyris uel confessoris ostendat, qui persequente Restituto haec meruit a proconsule audire, et tamen non solum secundum nos, uerum etiam secundum uos impius et sacrilegus iudicatur.

Iam uero posteaquam sententia proconsulis Abitinensibus allegata est, per quam ciuitatem uicinam iudicatum impleri uestri meruerant, eo quod paene omnes Membresitani Saluium diligebant, quae fecerint idem Abitinenses homini aetate grauissimo, piget dicere, quia ea non apud acta fecerunt; sed tam recenti memoria cum omnibus documentis sit clarior ipsa testificatio ciuitatum, breuiter attingam, quod illic, cum iter agerem, conperi. nam quia eis pro defendendis ex quantacumque parte sedibus suis etiam post proconsulis iudicatum turbae sibi fauentis fiducia Saluius repugnare temptauerat, uictus aliquando conprehensus est, non iam ducendus ad iudicem, ubi inter partes fuerat prolata sententia. sed pompa miserabili triumphandus. capto enim seni mortuos [*]( 9 Matth. 10, 23 18 cf. Parm. III 6, 29 ) [*]( 6 appellere II" proconsul Xm2Ym2Zv a restituto Ymali(n) 7 contractante Z sanctam TVmJ 8 tega W erga Xml 11 oris osten euan. W ostendet WYml ostendit Ym2R 12 le a euan. W 15 proconsuli Xml 16 abitinen..bus W 17 implere WYBv membraesitani R 18 iidem v abtinenses W 19 eum WXmlYB., cf. p. 423, 19 22 ageret WYml 24 fabentis WYml 26 inter] in B 27 pompam R miserabilis WXYmlZ mortuus WYml mortuo R )

557
canes alligauerunt in collo et sic cum illo quantum libuit saltauerunt. hoc si uellem exaggerare dicendo, nonne fortassis hanc poenam uix tormentis regum Etruscorum, quibus mortua uiuis corpora coniungebant, conparandam esse monstrarem? nonne homo senex et qui haberi uolebat episcopus omnium iudicio de societate uiuorum atque mortuorum exterminandus esset, si duobus sibi suppliciis, unde unum subeundum esset, propositis non potius haerere cadaueribus humanis quam saltare eligeret cum caninis?

Nunc aspice illa mea uerba, quae te refellisse arbitratus es, immo iam non ipsa, sed pro ipsis ista quae dicam. ecce enim non dico: \'si persecutionem facere non licet, \'fecit Optatus\', sed dico: \'si persecutionem facere non licet\', fecit Restitutus\', nec dico: \'si persecutionem qui patitur habendus est innocens, Maximianus est passus\'. sed dico: \'si persecutionem qui patitur habendus est innocens, passus est Saluius\'. gesta recito, uerba quae non uis repeto: fecit Restitutus, passus est Saluius. quem mihi ex his duobus christianum nisi Restitutum, quem sacrilegum nisi Saluium respondebis? iaceat igitur oportet inprobatumque respuatur et quod dixisti nullam esse iustam persecutionem et quod dixisti: quis non uult testamento consentire prolato, qui persecutionem patitur an qui facit?, quia et iusta persecutio est, quam pertulit Saluius et Restitutus fecit. passus est Saluius, et tibi est Restitutus laudabilis, damnabilis Saluius. neque enim occulte factum esse dicturus es aut posset hoc latere Primianum, quod in ea ciuitate factum est. ubi ipse episcopus praesidebat, et in tanta ciuitate. apud tantum iudicem, ut ex hoc aliis [*]( 8 cf. Uerg. Aen. VIII 483 sqq. 12 cf. pag. 471, 5 21 cf. ad pag. 472, 9 epiat. Cresc. cf. III 71. 83 ) [*]( 1 allegauerunt W 2 uelle W exagerare Z fortasse v 6 iudit(-c- Y)ium WYml societatem W socitate Z 7 snbeundem XtnJYmJR 8 haereret WXYmlRZv, cf. Parm. I. c. quid eum electurum esse respondeant manis qu e-rtan. W 10 mea uerba illa Zml uer euan. W 12 fecit Optatus-licet v, om. codd. 15 passus est Maximianus v 26 esj est WYml )

558
etiam ciuitatibus occultum esse non posset. aut si et hoc inter occulta deputandum est, cur non uis ignorare orbem terrae, si quid male fecit — quod quidem absit ut fecerit — persecutionis tempore Caecilianus, si persecutionem, quam passus est Saluius ab illo, quem ipse contra eum ordinauit, et in ea ciuitate, ubi super collegas principatum gerit, potuit nescire Primianus? fateberis igitur uelis nolis, ne Restitutum, ne Primianum, ne partem Donati damnare cogaris, non solum et iniustos pati, uerum etiam et iustos facere posse persecutionem. aut si eam quae iuste fit non esse appellandam persecutionem putas, nec uos a nobis nec uestros a nostris persecutionem poteris probare perpessos, magisque nos demonstrabimus eam nos perpeti a clericis et circumcellionibus uestris, qui corde duro et insulso nec intellegentes nec ferentes, quod eis consulimus ad salutem, tanto in nos furore saeuiunt, ut ea quae nobis faciunt nec numerare nec commemorare nec digne uerbis explicare sufficiam.