Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Quamuis iam tribus nec paruis uoluminibus epistulae tuae, Cresconi, diligenter satisque responderim, qua Petiliani litteras contra mea rescripta, quibus refellebantur, defendendas putasti, tamen etiam hoc breuiore opere institui de sola causa Maximianensium tecum agere et ex hac una ostendere omnia, quae in illa epistula posuisti, quam frustra, quam inaniter dixeris. neque enim contemnendum est beneficium dei, quod et ad nostrae dispensationis conpendium et ad uestrae correctionis, si sapiatis, adiutorium praestare dignatus est. qui nescientibus uobis neque id agentibus nobis ita uestrorum episcoporum mentibus dominatus est, ut, qui orbem christianum [*]( 2 rescindistia WYmlR 3 accusetÎs-debuerunt nos om. WYR 4 non noa v non del. Y, om. R causetis W 5 nol (sic) W 6 memoria inrenocare W 7 hic Wml maximianesium W 8 ponere XmlR 9 caetere W cetere Yml melius] add. est ut XZ, cf p. 474, 9 10 iactes scripsi iaces W (cf. iacet pro iactet W p. 459, 18) iaceas Yml iacias cet. v add. EXPLICIT LIBER TERTIUS (III W) WYR INCIPIT LIBER IIII. LEGE FFXICITER DEO GRA- TIAS WY, om. R EXPLICIT LIBER TERTIUS FELICITER. DEO GRATIAS. INCIPIT LIBER QUARTUS LEGE IN PACE FELICITER X Explicit liber tercius. Incipit liber quartus Z 13 cresconii W qua] qui Wml 14 rescribta W scripta cet. v refellebant Xml 15 putastis WXYtnlZ hoc etiam XZ breuiori XYm2RZv 17 pro quam] quem Wml 19 uestra W ) [*]( LII. Anfott. e. Doti. TI. ) [*]( 32 )

498
per communionem sacramentorum maculatum peccatis criminabantur alienis quamuis etiam ipsis falsis et non probatis, in Maximiani causa cogerentur fateri eorum quos damnauerunt peccatis non fuisse maculatos in una sacramentorum communione constitutos eos, quibus tamquam innocentibus ad reuertendum dilationem dederunt etsi non ordinatoribus Maximiani, tamen in eius parte constitutis damnatoribus Primiani; et qui baptismum Christi nolebant agnoscere nec in eis ecclesiis datum, quas apostolorum labor propagauit atque fundauit, contendentes extra unam ecclesiam baptismum dari non posse nosque culpantes, quod per eos datum baptismum non rescinderemus, quos esse in uera ecclesia negaremus, susciperent in Maximiani sacrilego schismate baptizatos et in eis baptismum rescindere non auderent; et qui de legibus christianorum imperatorum, quibus eorum peruersitas corrigenda praecipitur, nos tamquam crimine persecutionis accusant, adirent iudices ab ipsis imperatoribus missos et Maximianum ac socios eius apud eos grauiter accusarent, concilium quo eos damnauerunt gestis proconsularibus allegarent, iussiones quibus illi sedibus pellerentur efficacissimas impetrarent. his omnibus a se gestis adhuc nebulas inperitis conantur offundere, non solum scripturis sanctis et priorum rerum gestarum, quando se ab unitate separauerunt, multis certisque documentis, uerum etiam recentissimis suis factis et exemplis euidentissime superati.

Hinc ergo tantum agam, hinc ad omnes epistulae tuae partes, quantum me dominus adiuuat, sine ulla difficultate, immo cum magna facilitate respondeam. ac primo illud, quod tibi ipse contrarius eloquenter eloquentiam uituperare uoluisti, tamquam esset ueritatis inimica et patrona potius [*]( 28 cf. I 1 sqq. ) [*]( 4 peccatie eos non X peccatis nOli fuerunt peccatis non fuisse WYntl 8 ne WXmlYml 12 susceperent W 16 adire WXmlYml 17 mazi anum W 18 et concilium YmfJRv 19 ac iussiones YmSRv illis e(ae-2T)dibus WXml 21 imperitis XRZ effundere WXmlYR 26 dominus me v )

499
falsitatis, ut eo modo me quasi eloquentem cauendum atque fugiendum ostenderes imperitis: si re uera tanta esset eloquentia mea, quantam mihi quamuis accusatorie tribuis, nonne recitato decreto concilii Bagaiensis, quo, sicut ibi scriptum est, Maximianum fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit, laudare eloquentiam cogereris? porro si mihi materies illa proponeretur, quando possem dicere: licet uiperei seminis noxios partus uenenati uteri alueus diu texerit et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore uaporauerint, tamen conceptum uirus euanescenti umbraculo occultari non potuit. nam etsi sero publicum facinus et parricidium suum feta scelerum uota pepererunt? quando me in haec uerba exquirenda coartarem, quando in exprimenda prouoluerem? quando tanto impetu. tanto sonitu in odium noxiorum lectoris uel auditoris animum concitarem? num ideo haec in quos dicta sunt minus ueraciter dicta sunt? num hac eloquentia tanti concilii fides minuitur uel labefactatur auctoritas? nempe illud quo uisum est eloquentius eo potissimum electum est, quod omnes esse suum uellent, quo uno trecentorum et decem ora tacentia personarent. ecce eloquentia quam uituperasti, quam uelut seditiosam et Graeco etiam nomine malitiose artificiosam detestandam uitandam que monuisti, tantum permulsit tot episcopos tuos, ut in plenario concilio suo nollet suam quisque proferre [*]( 4. 9 Sententia concilii Bagaienais 23 cf. epist. Creec. et I 2, 3 ) [*]( 2 sic Wml 3 quantum W accusatoriae WYmlE accusatori attribuis Xml accusator attribuis XmSZ 4 uagaiensis WXYmlZ ibi om. R 6 date X dathe R chorae Ym2Z chore R(v) 8 cogeris Wml 10 aluas Ym2 12 euanescentium WYm2RZ euanescentum X euanescenteum Yml, cf. Parm. II 3, 7 13 occultari] celari Parm. I. c. 14 ff;:ta Xm2Z foeta Ym2 17 lectores uel auditores W 19 nunc W haec WYml tanta W 24 malitios et Xml malitiosam et Xm2Z 25 uitamdamque WYml 26 im YrnlR quisque suam Zml ) [*]( 32* )
500
sententiam, sed unam, quae ab uno dici disertius ornatiusque potuit, eam cuncti facerent suam. liceat igitur nobis sine inuidia non usque quaque inpolite contra errores hominum disputare, si licuit tot ac tantis episcopis uestris ipsos homines tam diserte ornateque damnare.

Illud etiam, quod studium pro ueritate certandi, quia saepe uoluimus conferre cum uestris, ut errore sublato fraterna caritas pacis uinculo laetaretur, contentionis et animositatis uitioso nomine reprehendis: nonne melius, obsecro causa ueritatis et unitatis pacificis uerbis et pacatioribus 10 locis inter episcopos ageretur, quam in foro ab episcopis per aduocatos litigaretur? quod a partibus Primiani Carthaginiensis episcopi uestri aduersus Maximianum et aduersus eos, qui cum illo Bagaiensi concilio damnati sunt, apud legatum Carthaginis et apud quattuor uel amplius proconsules factum est. certe in conlatione disputationis hoc cauendum est, ne prorumpatur in litem, et caueri a modestis et mitibus et potest et solet; cum uero aduocatis utrimque luctantibus in foro controuersia uertitur, iam procul dubio litigatur. neque hoc in uestris reprehendo, si ad hoc non amore litigandi, sed consulendi necessitate conpulsi sunt; uerumtamen admoneo te bono ingenio praeditum uirum, ut aduertas, ut sentias, ut intellegas eos, qui forensem strepitum et iudiciaria iurgia, quibus accusatos conuincerent et expellerent quos in concilio iam damnauerant, non declinauerunt, sed susceperunt exercuerunt, multo nobiscum facilius pacifice conferre potuisse, nisi mallent causam malam cooperire excusatione quam disputatione finire. [*]( 8 cf. epiat. Cresc. et I 7, 9 sqq. ) [*]( 3 impolite XZ 5 hornataeque W 6 illut YmlR quo W 7 cum uestris conferre v errores W post sublato del. tandi W 8 laetaretur] necteretur v, cf. epist. 88, 7 9 uitiosa JVml 10 patificis W 11 augeretur W 12 abuocatos WYml cartaginiensis W carthaginensis XRZ(v) 15 qaatuor Zv 17 modestibus Z ac mitibus v 18 abuocatis YR utrinque Zv 20 non 8. 1. Y consolandi WYm1 21 ammoneo XYm2R inienio 22 25 et exercuerunt YmSBv 26 potuissent WXmlYR 27 excusatione cooperire Xm2Z \' * )

501

Iam uero quod, antequam uenias ad sermonem meum quo reprehendi Petilianum, a me interim quaeris a quo te baptizari conueniat, utrum ab eo potius, quem et ego baptismum habere confirmo, an ab eo, quem tuus hoc non habere contendit, haec etiam quaestio per Maximiani causam de uana inperitorum loquacitate sublata est, quantum quidem ad uos adtinet - nam apud ipsos Maximianenses adhuc manet —; uestri enim damnato propter sacrilegium schismatis Maximiano, quem diaconum suum Primianus damnauerat et per quem conspirantibus aduersum se plurimis collegis damnatus fuerat, continuo cum eo duodecim ordinatores eiusdem Maximiani eadem sententia damnauerunt. ex quibus duos, Praetextatum Adsuritanum et Felicianum (Mustitanum), cum eos in iudicio proconsulari accusassent, cum Bagaiensi concilio damnatos allegata per aduocatos eadem sententia demonstrassent, cum iubente proconsule locis quos tenebant pellere conati minime ualuissent, sic postea susceperunt, ut cum eis in honoribus eorum integris communicarent et simul in pacem redactis populis eorum ex his, quos in schismate baptizauerant, nullum rebaptizarent.

Extat decretum Bagaiensis concilii allegatum apud proconsulem, aduocato prosequente Nummasio, cum ageret, ut Primiani communioni Membresitana ecclesia traderetur expulso Saluio, qui eam tenebat antiquitus, ubi episcopatum meruerat in parte Donati. sed pellendus propterea petebatur, quia eum damnatum Bagaiensi concilio recitabat inter duodecim Maximiani ordinatores, quos idem Nummasius in numero errans undecim dicit. hanc Nummasii postulationem recitauit postea Titianus, expresse ac nominatim agens apud eundem [*](2 cf. I 21, 26 aqq. ) [*]( 2 te om. W 6 inperitum WYml imperitorum XRZ 7 attinet WXYZ 8 quem] quo Ym2H 10 damnatus (us in ras. m2) X 11 maxiani W 12 assuritanum Z(v) 13 et Felicianum om. WXYmlZ Mustitanum addidi eos del. Y, om. 11 in om. W 14 uagaiensi codd. 20 exstat Xm2v 21 aduocatum codd. 22 priami Yml raenbresitan (sic) B 25 uagaiensi WXYmlZ retitabat W 28 hac WXYml eumdem Xml )

502
proconsulem aduersus Praetextatum et Felicianum. cuius aduocati uerba ista sunt: sed suis, inquit, institutis iniquitas delectatur et semet ipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam et alios sibimet consociat ad furorem. inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus deprauationis huius attaminatione fuscatur, in Mustitana positus ciuitate deo omnipotenti parietes consecratos, ecclesiam uenerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. hunc Praetextatus etiam in Adsuritanis partibus imitatur. sed cum aequitatis tuae innotesceret potestati consortium sacerdotum, iussisti, ut gesta testantur, exploso omni contradictions effectu sacratissimis sacerdotibus a profanis mentibus ecclesias uindicatas oportere restitui. deinde paulo post, ut idem aduocatus ostendat quid iussum sit, recitat N Nummasii postulationem quam supra commemoraui, in qua pro consule Nummasio cum dixisset: lege episcopate iudicium, illud Bagaiense recitatum est, in quo Maximianus damnatur his uerbis: Maximianum fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit. et quod adhuc eum dehiscens terra non sorbuit, ad maius supplicium superis reseruauit. raptus enim poenam suam conpendio lucrauerat funeris: usuras nunc grauioris colligit faenoris, cum [*]( 2 Tostalatio apud Herodem proconsulem; cf. III 56, 62. IIII 40, 47 18 ibid. 20 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 5 consoca-t-Ir)iata WYml 9 uerandam Yml 10 etiam Praetextatus III 56, 62. IIII 40, 47 11 aaauritanis Ym2(.,) emitatur WXmlYml 15 restui W 16 iussim W 18 proconsuli a Xm2Z proconsul v dixisset v exisset WXmlYIi exegisset Xm2Z legi Xm2Z 19 agadense WXmlYml uagaiense Xm2Z 22 core YR chore Z(.,) 23 eum scripsi eundem codd. v, cf. III 19, 22. Em. 10 24 simplicium W subplicium R reseruabit WXmlYml 26 grauiores Ym2Rv collapit XZml foenoris W )
503
mortuus interest uiuis. deinde in illos duodecim ordinatores eius ita profertur Bagaitana sententia: nec solum hunc, inquiunt, sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: \'uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est. ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. contribulatio et calamitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt. non est timor dei ante oculos eorum\'. nollemus quidem tamquam e proprii corporis iunctura praecidi. sed quoniam tabescentis uulneris putredo pestifera plus habet in abscisione solaminis quam in remissione medicaminis, inuenta est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens inrepat uirus, ut conpendioso dolore natum decidat uulnus. famosi ergo criminis reos Uictorianum Carcabianensem, Marcianum Sullectinum, Beianum Beianensem, Saluium Ausafensem, Theodorum Usulensem. Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Adsuritanum, Saluium Membresitanum, Ualerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, sed et clericos aliquando e.cclesiae Carthaginis, qui, dum facinori [*]( 2 Sententia concilii Bagaiensis 5 Ps. 13, 3 ) [*]( 1 uiues Wml illos) alios XZ 2 uagaitana codd. 3 trahi WXmlYml 4 catenas WXmlYml 6 male (om. diotione) W 8 contritio Ym2R contritio et infelicitas III 19, 22, sed cf. IIII18, 21 11 corroporis W iuncta Wml 12 pestiferat WXmlYR 13 remisione W 15 uirus] urus Xml 16 carcauianensem WXYB carcauineneem Z 17 martianum lVYR" baeianum R Baianenaem v 18 ausarensem WXYZ ausausareusem R musulensem codd. 19 Sabratensem om. W miggene WYR 20 menbresitanum RZ 21 marcialem Z 22 pertutensem lV ml funestu W perdibonis W uasJ aa W 23 sorbidum WXml feculentia XYmlR )
504
intersunt, inlicito incestui lenocinium praebuerunt. dei praesidentis arbitrio uniuersalis concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite. post istorum damnationem, in quibus leguntur Praetextatus Adsuritanus et Felicianus Mustitanus, cum quibus, ut ante dixi, post proconsulares aduersus eos impetratas iussiones concordauerunt, ceteris in eodem Maximiani schismate constitutis, Primiani etiam damnatoribus. tantum quia non interfuerant Maximiani ordinationi, dilationem dederunt in eodem Bagaiensi concilio certo diei termino definitam, quae continetur his uerbis: eos autem, inquiunt, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem ecclesiam redire permisimus. quantum enim de reorum morte purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur. ac ne angustum redeuntibus tempus spem salutis artatae diei pressura subducat, agnoscentibus quibus licet, manentibus praecedentibus statutis, uniuersis usque ad diem octauum KJ Ian proxime futurarum agnitionis pandimus ianuam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta. quam si quisquam ingredi nequiuerit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes ueniales aditus sua uoluntate uiam esse subductam. [*]( 5 cap. 4, 4 10 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 1 incertui WYml 5 post proconsulares scripni porro consulares WXmlYml proconsulares Ym2B proconsulis Xm2Zv 6 impetratae Ym2 impetrates 12 impetrata iussione XmSZv 7 maximianas WYrnl constitutus WYml 9 eo M diei] dici W 11 sarguli WYml saeculi v id est III 54, 60 12 pudore fidei III 54, 60 13 traxerunt WXmlYmlB 15 tantum Z 16 redeutibus W 17 licet) add. longe Ym2R 18 praecidentibus XmlYml praecipientibus Ym2R ad] in 111 54, 60 19 octabum W VIII XZ ianf X ianuar Z futuram XZ 20 ianuam] iam del. et in mg. ianuam W integris WXmlYml 21 habent R qua WXmlM, cf. III 54, 60. IIII 38, 46 anuam dilationis ingrederentur 23 aditos WYmi uoluntatem W )
505
manebit enim circa eos dicta sententia et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia.

Ex his igitur omnibus quoniam redisse aliquos ad communionem uestram nec uos negatis et in tam recenti memoria, adhuc etiam uiuentibus hominibus, de quibus agitur, celeberrima et clara notitia est, cum et illi, quibus dilatio data est — quandoquidem, sicut uerba eiusdem concilii satis indicant, eos ad matrem ecclesiam redire inuitant et eorum tamquam de innocentium reditu gratulantur — et illi, quos cum Maximiano nulla interposita dilatione damnarunt, extra uestram ecclesiam toto illo tempore baptizauerint, siue usque ad diem dilationis, quando cum Maximiano communicabant et in eius erant schismate constituti, siue etiam transacto dilationis die, quando Titianus aduocatus nominatim Praetextatum et Felicianum pelli de basilicis postulabat, cum quibus in honore integro Primianus postea concordauit: quomodo audetis iam dicere unum baptisma nisi in una ecclesia dari non posse, cum ab istis datum in sacrilego schismate baptismum sine ulla controuersia cognoueritis susceperitis rescindere non ausi fueritis? nec tamen potestis dicere nihil uos praestitisse illis, quos in eodem baptismo suscepistis. si ergo quaeram quid praestiteritis, procul dubio respondebitis: ne ipso schismatis sacrilegio perirent, ne baptismum Christi non ad praemium sed ad iudicium, non ad salutem sed ad perniciem, sicut est militiae character in desertoribus, haberent, praestitimus pacem, praestitimus unitatem, praestitimus ecclesiae societatem, ut eum per quem caritas diffunditur in cordibus nostris spiritum [*](27 cf. Rom. 5, 5 ) [*]( 2 paenitentiam WR 5 igitur W, om. R 7 concilii eiusdem v 10 daniDanerunt Zv uestra WYml 11 ecclesia W 12 cmnj eum WXml 13 scismate erant Zml 14 praetextatim WYml 15 postulabant codd. 17 unum] uiuum W in om. W 19 ausciperitis W 20 tam WXmlR 22 ipsos Xml sacrilegio schismatis v 23 sacri- leio R 25 caracter Z 26 praestemus ecclesiae WXmlYml 27 sanctum spiritum X )

506
sanctum accipere mererentur, sine quo nemo peruenit ad regnum caelorum, etiamsi sacramentis omnibus legitimis inbuatur. haec responderetis ueraciter, si ueram ecclesiam teneretis. uerumtamen ad admonitionem uestram sufficit, ut hoc uos accepturos intellegatis in uera ecclesia, quod eos, quos in Maximiani sacrilego schismate baptizarunt, qui cum eis ad uos inde redierunt, in uestra communione accepisse credidistis, atque ita uos etiam accepto baptismo Christi esse puniendos, si unitatem eatholicae ecclesiae non tenueritis, sicut in Maximiani schismate baptizatos procul dubio puniendos non dubitaretis, si uestrae communioni non copularentur, in quibus ad uos inde uenientibus non rescindendum baptismum iudicastis. uides itaque etiam hoc, quod te mouebat de baptismi sacramento, in causa Maximianensium iam solutum.

Iam nunc illa uideamus, quibus epistulam meam te refellere credidisti. ac primum quod interrogas, quare uestros Donatistas adpellem, adiungens quod Donatus non auctor et institutor ecclesiae quae ante non fuerat, sed a Christo deductae et antiquae unus ex episcopis fuerit, non attendis hoc de se ipso et Maximianum dicere, ex cuius tamen nomine uniuersam eius communionem appellatis. neque schisma quod fecit ullo uocabulo a uobis uel ab aliis sectis discernitis, nisi aut Maximianistas aut Maximianenses aut quodlibet aliud, quod a Maximiani nomine deriuetur, aut certe simplicius et sine timore grammaticarum ferularum partem Maximiani nominetis. num quid (ad) hoc dicturus es nisi Maximianum a uestra communione schisma fecisse, hoc autem a communione catholica non fecisse Donatum? sed Maximianus non hoc dicit, qui [*]( 16 cf. epist. Cresc. et II 1, 2 ) [*]( 2 Bcramentis W 4 ftmmomtionem XYmlR 5 quos] quod TFx 6 inde om. R 9 teneretis Z 10 dubitastis Ym2R 14 solutam TrJtinilTJ 17 ac: pellem R 18 post ante del. et institutor W 19 nonne XYRZv 22 a om. urYmlB 23 quolibet W 24 deribetur WXml simplicibus WXYmlRZ 26 ad addidi hic Xm2. sed deletum, om. Z nisi si XmlYml, del. Xm2Ym2, om. RZv 28 alt. non om. XZ )

507
Primianum potius et uos omnes adfirmat a parte Donati, in qua ipse permansit, schisma fecisse et recitat decreta conciliorum, primum quod apud Carthaginem a quadraginta et tribus factum est, quo praedamnatus est Primianus, alterum quod Cebarsussi centum uel amplius uestri tunc episcopi condiderunt, quo perfecte pleniusque damnatus est. cui talia documenta proferenti quid respondebis, nisi maioris auctoritatis esse Bagaiense concilium. in quo trecenti et decem eundem Maximianum et eius socios damnauerunt, quando Primianus non apud eos tamquam purgandus dicebat causam, sed cum eis tamquam iudex innocentissimus considerabat, proferebat sententiam contra Maximianum et duodecim socios eius, quibus ille praesentibus ordinatus est. et data dilatione tamquam innocentes ad pacem propriam reuocabat tot ceteros, a quibus ipse damnatus est?

In hac uestra conflictione quid uultis ut nos medii iudicemus, quandoquidem nec Maximiani nec uestra communione detinemur? quid, inquam, hinc uultis iudicemus, nisi contra duo concilia, quibus damnatus est Primianus, unum Bagaiense posterius pro illo ualere debere, quo damnatus est Maximianus, eo uidelicet firmius id esse arbitrantes. quo posterius potuit de prioribus iudicare? ecce in hoc fauemus uobis; alia nobis est cum Maximianensibus causa, si ausi fuerimus censere. fauemus, inquam. tertium iudicium Bagaiense factum est pro Primiano contra Maximianum eiusque collegas, quo posteriore [*]( 4 pr. est om. Z praedamnatos Wml ~i cebarausi Z* uestris WXmlYml post episcopi del. uestri Z condiderunt (on in ras.) Y 6 perfecto JVYml plenius quam Xml 7 esse auctori-. tatis v 9 aput R 11 considebat XJtZm2v 12 ille om. WYRv 16 indieemus (s in ras.) X uestram communionem WXmlYml 17 hanc Winl bin Xml iudices WYM 18 uagaiense WXYZ uagienae R 19 illa Yml 21 post iudicare Xm3 imeruit uerba lin. 24 quo posteriore-priora deleri, et exhibet Z hoc (c in ras. m2) X cauemus nobis Xm2Z, cf. PeW. II 23, 53 faueo defensioni aliena WYR 22 fuerint sus(-c-v)cenaere WYRv 23 fauemus v cauemus WXYZ cauerins R tertio iudicio (iuditio WY, iud. tert. Ytn2Rv) bagaiensi WXmlYR fauemus, inquam, iudicio tertio Bagaiensi quod factum est v 24 quo-deleri del. Xm2, om. Z )

508
potuerunt merito priora deleri, quamquam a duobus prioribus iudiciis ad tertium nullam Primiani uocem prouocationis uel legimus uel audimus, nisi quod absens primo praedamnatus secundoque damnatus est. sed etiam in Maximianum et socios eius absentes prolata est disertissima illa Bagaitana sententia. et hoc illi quadraginta et tres apud Carthaginem modestius, cautius diligentiusque se gessisse testati sunt, quod ad eundem Primianum non semel, sed iterum ac tertio legatos miserunt, ut, si ad eos ipse uenire nollet, ipsos ad se uenire permitteret. quo utrumque recusante, sicut scribunt, et eos qui missi sunt iniuriosa repulsione tractante necessitatem sibi incubuisse senserunt, ut iam ecclesiae prouiderent, et sic nondum audentes ultimum praecipitare iudicium, sed quodam praeiudicio consulentes, ut ei, si causae suae fideret, sequenti celebriore concilio respondendi seque purgandi relinqueretur locus; quo cum uenire noluisset, iam necessario putauerunt esse damnandum sine ulla suspensione sententiae. at uero in decreto concilii Bagaiensis non solum legatos ullos a Maximiano male tractatos non legimus, sed nec missos legimus ut ueniret; uidemus tamen leuatum altare contra altare et ordinatum episcopum contra eum episcopum, qui in cathedra ubi fuerat ordinatus ita sedebat, ut conuentu sui populi non desereretur nec a ceteris pluribus episcopis communio eius dirimeretur, tantam commouisse indignationem sacrilego schismate perpetrato, ut nec ipsius Maximiani nec ordinatorum eius iam esset ulterius differenda damnatio.

Haec cum ita sint, non uos tamen pro Caeciliano talia permouent. contra quem manentem et populo praesidentem erecto altari contra altare ordinatus est Maiorinus. contra quem [*]( 3 audiuimus Z 5 uagaitana WXYmlZ 7 eumdem Z 8 legatus W 9 ipsej ipsi WYmlR 10 quod Z 11 tractant WXml 12 aenserunt scripsi 9uaserunt WXYmJZ asserunt Ym2Rv sic] sit Z audientes WYmlR 18 quodammodo Z 14 ei ut SinaB ai] sicut R celebriori YmSRv 15 seseque v 17 ad R Bapaiensis concilii v 18 uagaiensis WXYmlZ baiagen.eis (d eras.) R ullo WXmlR 19 nou om. R 21 fuerit W 22 conuentus WXmJYml 24 uti Xm2 )

509
non a uobis duo, sicut contra Primianum a Maximianensibus, sed unum profertur iudicium horrendae temeritatis festinatione adceleratum. qui non sicut Primianus noluit ad se uenire collegas, sed inuitauit potius ut uenirent, quod nec ipsi in sui concilii decreto, quod contra eum condiderunt, tacere potuerunt. pro quo non unum. sicut pro Primiano, sed quattuor posteriora iudicia recitantur. eius non absentes, sicut Primiani, sed praesentes sunt aduersarii confutati apud eos iudices, in quos iudicaturos consenserunt, apud ipsum etiam imperatorem Constantinum, apud quem primum Caecilianum accusauerunt, apud quem postea de iudicibus episcopis, a quibus ille ipsam causam uoluit audiri, tamquam non recte iudicantibus questi sunt, ad quem rursus ab altero episcopali iudicio prouocarunt, ut ipso etiam post unum et alterum episcopale iudicium inter partes cognoscente superarentur, quorum non defuit etiam quarta conuictio. nam cum in Caeciliani propriis criminibus calumniatores inuenti fuissent et ei de Felicis Aptugnensis ordinatoris eius traditione quaestionem intulissent, Felix etiam ipse purgatus est proconsulari iudicio, eodem ipso Constantino ut causa eius discuteretur iubente, quem illi adsiduis interpellationibus fatigabant. haec Maximianenses aduersus Primianum non exercuerunt mala nec totiens uicti sunt nec praesentes uicti sunt nec apud eos quos ipsi elegerunt iudices uicti sunt; et tamen, quod manifestum est, ipsi a uestra communione schisma fecerunt, et hoc uestros a catholica communione fecisse non uultis aduertere; qua inpudentia [*]( 1 maxiraanensibus (manen in ras. m2) X 6 priano WYrnl quatuor Zv 10 accusauerint WYml 13 ab v ad WTR, om. XZ ad eundem quem rursus alterum episcopale(-iR) iudicium Ym2R prouocauerunt RZ 14 iuditiom JVml 15 cognoscentes JVXmlYml 16 conuitio W caecilianum Xml caeciliano R 17 ei de Felicis om. R relicis WTml reliqis Xml reliquis Ym2 et ei de reliquis del. Ym2 aptugnenses WYR 18 ordinatores eius de Ym2R 22 ercuerunt tr male WXmlYml toties Rv praesentes uicti sunt nec om. W 24 ipsi a] ipsa a W ipsa YmlR ab ipsa Ym2 26 qua] qui WXmlYml quia Zml )
510
uanissimae animositatis, prorsus ignoro. si enim omnia, quae dicitis de Caeciliano et Felice ordinatore eius, ideo uera esse uultis, quia septuaginta ferme episcopi de hac re iudicauerunt, cur non uultis uera esse quae dicuntur de Primiano, cum et inde primo quadraginta tres, postea centum episcopi iudicauerunt et prius praeiudicium posteriore iudicio confirmauerint? si autem propterea illa crimina Primiani falsa esse censetis, quia pro illo posterius contra inimicos eius Bagaiense concilium recitatur, cur non uultis crimina, quae obiecta sunt Caeciliano, falsissima confiteri, pro quo posteriora tot iudicia recitantur? si Caecilianus, contra quem semel fuerat ab illis septuaginta iudicatum, non debuit iam locum purgationis apud alios iudices inuenire, nec Primianus debuit, quem iam tanto plures quam septuaginta primam confirmantes secunda cognitione damnauerant. si autem bis damnato tertium, quia pro illo factum est, iudicium sufficientissime suffragatur, cur semel damnato non sufficere ad absolutionem secundum, tertium, quartum quintumque iudicium nescio qua ferrea fronte contenditis? quodsi uos forte numerus mouet, ut ideo contra centum, a quibus damnatus est Primianus, ualere arbitremini Bagaiense concilium, quia in eo trecenti et decem fuerunt, cur in tanto maiore numero episcoporum orbi terrarum consentire non uultis?

Quod autem obicis Caeciliano peccatum illud in expiabile in spiritum sanctum, de quo dominus ait: non remittetur neque hic neque in futuro saeculo, et nos possemus edocere Feliciano Mustitano, quem hodie cum [*](24 cf. epist. Cresc. et II 12, 15 25 Matth. 12, 32 ) [*]( 1 ammositatis W 5 iudicauerint Xm2Ym2Rv, cf. index s. u. Hndicatiuus\' 6 posteriori XYmSRv confirmauerunt Z 10 tot posteriora Z 12 apud om. TFT ab aliis iudicibus Ym2Rv 14 primam coni. v prima codd. v 15 damnauerunt WYm2Rv testium Xml quia] quiam R quod iam v 17 ad] ab WYml 18 fronte ferrea v 19 ideo) ide Xml 20 a om. R arbitramini Yml 21 tanto del. Y. om. R 22 maiori Ym2Rv episcorum W 26 neque in futuro neque hic YtnJ 27 edocere scripsi edicere rvXml YR dicere Xm2Zv )

511
Primiano habetis episcopum, unum ex ordinatoribus Maximiani damnatoribusque ipsius Primiani, quo etiam in sacrilego schismate baptizatos non rebaptizastis, peccatum nos obiecisse quod sit in spiritum sanctum, cui sacrilegium schismatis (obiecistis), sicut in Bagaiensis concilii sententia declamatum est. sicut enim uos ideo putatis illo inremissibili reatu peccasse in spiritum sanctum quos accusatis diuinas scripturas exurendas persecutoribus tradidisse, quod easdem scripturas sancto spiritu acti locuti sunt homines dei, ita etiam nos non solum uestris potius traditoribus, quos gesta conuincunt, hoc idem possemus obicere, sed et Feliciano, ut dixi, hoc nos obiecisse in crimine sacrilegi schismatis doceremus, quia in spiritu sancto seruatur unitas dilectionis et pacis, dicente apostolo: sustinentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, quam profecto uiolat qui schisma committit. sed hunc reatum insolubilis aeternique peccati, quod in spiritum sanctum committitur, nec uobis obicimus, quos correctos cum uiuitis sanari posse non desperamus, nec uestris, qui sanctos codices cremandos ignibus tradiderunt, nisi quod usque in finem uitae huius ab unitate disiuncti cor inpaenitens habuerunt. nec Feliciano et Praetextato hoc uos obiecisse ostenditis, cum quibus postea communicastis, qui in catena sacrilegii cum Maximiano ad consortium criminis tracti plenarii concilii uestri ore ueridico leguntur esse damnati et post diem dilationis non quidem illis iam damnatis, sed aliis tamquam innocentibus prorogatum probantur esse suscepti. [*]( 8 cf. II Petro 1, 21 18 Eph. 4, 2-3 ) [*]( 2 a quo Xm2Zv 3 uobis Xml 4 sitj fit v in schismatis WXmlY cui sacrilegium in schismatis del. Ym2, om. R obiecistis suppleui objicitis v, om. codd. 5 bagaiensi WXmlYR 6 putastie Yml inremisibili TIT 8 eadem WYml spiritu sancto v 10 quo Yml iesta R idem] enim JVYR crimen v 11 obicisse WXmlYml 13 et om. WYml 16hunc om. W 18 cum] con W com Yml sanare WXmlYR deaeperamuB JVml 20 unitatem WYml 21 habuerint XZ et] ex W 28 sacrilegi WYml 24 ueredico Jr). 26 porrogatum WYml praerogatum YmSR )

512

Quod autem non tibi placet deriuatio nominis, ut a Donato Donatistae appellentur, et censes Latinae regula locutionis potius declinandam, non aspernor admonitionem tuam; uerumtamen quaere grammaticos iudices, apud quos cum Maximianensibus de hac arte confligas eosque conuincas. iam enim nec ipsos uolo Maximianistas uocare, ne offendam tam eruditas aures tuas, qui certe, quantum existimo, non ut ego tibi facile cessuri sunt, ut Claudianenses uel quid aliud appellent quos Claudianistas appellauerunt, cum eos Primiano in communionem receptos inter alia quibus eum et praedamnauerunt et damnarunt crimina posuerunt. et simul recognosce hanc declinationis regulam non mihi soli, sicut reprehendis, placuisse, sed fortasse me solum tibi in ea re, quae ad causam non pertinet, tanta facilitate cessisse.

Quod uero me putasti uehementius arguendum, quod, cum dixerim: Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem, haeresim appellans quod tu schisma potius uis putari, eos tamen a sacrilegio non expiatos in communionem recipiamus, tu qui nos in hac causa tam grauiter arguis responde, quomodo expiauerint uestri sacrilegium Feliciani et Praetextati, cum quibus postea communicauerunt, episcopos eos sibi sicut antea fuerant copulantes atque reddentes nec quemquam eorum, quos illi in sacrilegio schismatis baptizauerant, denuo baptizantes. an forte non erant sacrilegio maculati, sicut quidam uestrum desipiunt, dicentes non eos in deum, sed hominem peccauisse? sacrilegium uero tanto est grauius peccatum, quantum committi non potest nisi in deum; unde [*]( 1 cf. II 1, 2 9 cf. Enarr. iu Ps. 36, serm. 2, 20 15 cf. II 3. 4 16 Petil. I 1, 1 ) [*]( 1 diriuatio TVml 2 apellentur WYtnl et om. WXYmlZ latina WXmlYml 3 declinandum Ym2v ammonitionem X 5 hac] ac W 8 censuri WYml 9 appellent] appellant JVXmlYml 10 recepto Ym2 11 damnauerunt v 13 solam JVYR ea] hac v 20 expiauerant Z 21 cpiscopus WYml episcopi Ym2R 22 ante R adque R redentes W retdcntes R 23 baptizaurant W 24 an W 26 tanta Wml 27 quanto YmSRv )

513
me disputatione tua non ob aliud urgendum arbitratus es, quod sic suscipiamus eos, qui a uobis ad nos transeunt, nisi quia uestrum dixi sacrilegum errorem. lege ergo Bagaiense concilium. nempe ista illic prima uerba sunt: cum omnipotentis dei et Christi eius saluatoris nostri uoluntate ex uniuersis prouinciis Africae uenientes in ecclesia sancta Bagaiensi concilium gereremus Gamalius Primianus Pontius Secundianus Ianuarianus Saturninus Felix Pegasius Rufinus Fortunius Crispinus Florentius Optatus Donatus Donatianus et ceteri numero trecenti decem, placuit spiritui sancto qui in nobis est pacem firmare perpetuam, schismata resecare sacrilega. audis aduertis attendis? schismata, inquiunt, resecare sacrilega. ergo non in hominem, sed in deum scelerata peruersitate in eo schismate solus Maximianus sacrilegii crimine tenebatur, cum ista sententia diceretur? lege paulo post quid dicant de sociis eius, inter quos istorum nomina, de quibus agitur, scripta sunt: nec solum hunc, inquiunt, sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii.

Quid est, uir disertissime? quid habes quod dicas mihi? lege sequentia, uide inter plurimos, quos trahit ad consortium criminis catena illius sacrilegii, Praetextatum et Felicianum ligatos. sacrilegos uideo episcopos: quid agis, si non probaueris expiatos? nempe urgueris cedere ueritati, qua dicimus expiari uestros, cum ad nos ueniunt, ipso uinculo fraternae [*]( 4 Sententia concilii Bagaiensis; cf. III 53, 59 18 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 1 disputationem WXmlYml tuam WYml arguendum XJRv 2 transeunt om. W in init. nouae paginae 3 baiagense R 5 saluatoria nostri deest l. c. 6 ex—uenientes deest 1. c. 7 sancta deest l. c. bagaiense Wml baiaiensi R 8 ianoarius X ianuarios Z(v) 10 obtatas R 11 et decem v 12 et schismata c, ut est III 53, 69 14 pr. in om. WYmlR 15 prouersitate W sacrilegi Yml 16 crimen WXmlYml diceret R 21 dissertissime W 22 leges R uidi R 24 legatos WR legati Xml legato Yml lego Xm2Zv 25 urgeris Ym2Zv ) [*]( LII. AngiMt. c. Do». IT. ) [*]( 33 )

514
pacis et caritatem cooperire peccata eorum, sicut scriptum est: caritas cooperit multitudinem peccatorum. quid de illis, quos a uestra communione separati et Maximiano in saorilegae illius catenae societate deuincti baptizauerunt, quos cum eis in eodem baptismo in pacem atque concordiam suscepistis? respondebisne aliquid nisi eadem sacramenta recte uos adprobasse in eis, quae nos quoque adprobamus in uobis? magis enim tibi constabis, si ista responderis et uerbis epistulae tuae non reluctaueris. in qua cum conareris ostendere non haeresem inter nos et uos, sed schisma potius esse commissum, dixisti nobis et uestris unam esse religionem, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum. neque enim grauius quam his uerbis repetitionem baptismatis accusare potuisti, quando seducti a nobis rebaptizantur a uestris, in quibus eadem sacramenta esse et sentis et dicis et scribis. qua igitur sceleris inpudentia non seruatur in eis, quos in sancta unitate baptizat orbis christianus, quod sernatum est in eis, quos in sacrilego schismate baptizarunt Praetextatus et Felicianus? causam itaque nostram, quam uobiscum habemus, uestro iam iudicio terminastis, cum eos, qui a uobis damnatione percussi sunt, qui populos ne ad uos accederent instantissime monuerunt, qui post uos etiam baptizandum esse censuerunt, cum eis, quos extra uestram communionem in sacrilegio schismatis constituti baptizauerunt, sine ulla degradatione, sine baptismatis iteratione in altaris concordiam suscepistis et nulla re alia ab illo scelere sacrilegii nisi sancto igne caritatis expiatos esse credidistis. quod uere fieret, si uos eandem caritatem in uera unitate teneretis. [*]( 2 I Petro 4, 8 9 cf. epist. Cresc. 11 cf. II 3, 4 ) [*]( 1 caritatem scripst caritatis codd. v cooperiri XZv, cf. p. 433, 7 sicut-peccatorum om. W 2 quidem illis WXYml quid enim illos Ym2R 3 aeparastis Ym2R 4 sacrilega XZv 9 reluctaberis v quum R 10 haeresim Wv commissum esse v 16 quos] quod WXYtnl 17 sanctam W unitem W unitatem Yml 18 baptizar (sic) R baptizauerunt Z 21 nec W 22 uos om. WXmIYR 25 baptis R baptismi v concordia Xml )
515

Sed tamen uideamus etiam de uerbis epistulae Petiliani, quam contra me defendere uoluisti, quomodo te exuas in hac causa Maximianensium, de qua sola nunc statui agere aduersum litteras tuas. posuit certe ille ista uerba sua: conscientia sancte dantis adtenditur quae abluat accipientis. cui ego: quid si, inquam, lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit, quomodo poterit accipientis abluere conscientiam? hanc tu ineuitabilem quaestionem, quia in uerbis Petiliani omnino non soluitur, tuis soluere aggressus es et dixisti non contra me, sed contra illum quem defendere uoluisti. ille quippe ait: conscientia dantis adtenditur quae abluat accipientis, tu uero, fassus latentem conscientiam uideri non posse, sic eam dixisti adtendi, ut non uideatur ipsa, sed quid de illa notum sit in publica fama. unde colligitur uerum iam non esse, quod conscientia dantis abluat accipientis conscientiam; sed fama eius abluit secundum te, quae utique fallit intuentem, cum de pessimo loquitur bona, de adultero casta, de sacrilego religiosa. tunc enim abluit, quando mentitur. nam si de occulto scelerato fama uerum loquatur, tunc non abluit, sed maculat eum, qui ab illo acceperit baptismum. ac per hoc fama ista, quam patronam tam malae causae adhibere uoluisti, uide qualis sit, quae mendax abluit et uerax polluit, ut scilicet mirifica tua disputatione tunc apud eam non sit aqua mendax, quando ipsa sit mendax.

Sed quid hinc opus est diutius loqui, cum Felicianus hodie sedeat inter episcopos uestros, qui cum ab eis disiunctus esset et Maximiano in catena sacrilegii cohaereret, [*]( 4. 11 Petil. I 1, 2 12 cf. epist. Cresc. et II 17, 21 ) [*]( 3 nunc sola v nnc W 5 ait sancte YBv attenditur WXYZ 6 quid] qui Wml latet XZ forte v 8 ineuitalem WYmJ 9 non] con W 10 quem] quod R 11 attenditur WXYZ 12 abluad R falsus WXmlYml falsus cuius Ym2R 13 posse] add. dici! Ym2R atendi W attendi XYZ 18 relegiosa W 19 scelerate R 20 sed] se W hac W 22 qua Ym2 23 mirifa XmJB ea WYml te Ym2R 24 fit YZ ) [*]( 33* )

516
quoscumque baptizauit, nemo post eum rebaptizauit? quaero a Petiliano, cuiusmodi habuerit tunc ille conscientiam, et lego decretum Bagaiensis concilii, ubi scriptum est: nec solum hunc sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: \'uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est interhos enim plurimos etiam Felicianus adnumeratur, cui talibus labiis et tali ore aquam non respuistis, non rescidistis, non destruxistis et, quia uerbis euangelicis in nomine patris et filii et spiritus sancti per qualemlibet linguam atque conscientiam consecrata est, non mendacem, sed ueracem agnouistis atque recepistis. a te autem quaero, de isto Feliciano, cuius tam mala, cum in catena sacrilegii baptizaret, fuerat conscientia, quid erat tunc in publica fama, atque ipsum concilium identidem recito, ubi scriptum est: famosi ergo criminis reos Uictorianum Carcabianensem et inter ceteros, quos repetere piget: Praetextatum Assuritanum et Felicianum Mustitanum, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, paulo post: plenarii concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite.

Quid ad ista respondes? si non baptizat a uestra communione separatus, lego baptizasse cum Maximiano ad consortium criminis tractos. si non baptizat qui peccat in deum, lego baptizasse catena sacrilegii colligatos. si conscientia sancte [*]( 3. 16 Sententia concilii Bagaiensis 6 Ps. 13, 3 ) [*]( 1 nemo-rebaptizauit om. R quaero] quae uero W 2 petiliafi R et] ei WXmlYBv 4 contempnat R 5 criminos WYml sacrilegi B 7 os] hos B 8 cui scripsi qui codd. v 9 aquam] aliquam WXralYml ore rebaptizauit (bapt. Rv): horum aliquem non Ym2Rv rescindistis Zml 10 quia] qua W 11 lingua W adque 22 12 eat] est aqua v 13 quaeso WYR 18 adsuritanum XZ 20 feculantia Xml feculentia Xm2R 21 hore R ueredico Ym2R 22 respondis WXmlYml baptizat] baptizataa Yml baptizatos Ym2R 23 seperatus YmlZ Reperatis Ym2 separastis R 24 in om. W 25 colligatos sacrilegii XZ colligitos Winl consientia W )

517
dantis adtenditur quae abluat accipientis, lego baptizasse morsibus aspidum uenenosos. si, conscientia dantis ut possit abluere, publica fama eius adtenditur, lego baptizasse famosi criminis reos. manet adhuc in corpore Felicianus, cum illo sunt omnes ab illo in sacrilegio schismatis baptizati, in communionem autem uestram recepti nec ab ullo rebaptizati. contra Petilianum baptizauit sacrilega conscientia maculosus, contra te baptizauit famosi criminis reus. qua ratione uos, quaeso, defenditis, nisi ut, quod et nos dicimus, uestris factis conuicti aliquando dicatis, quod nec conscientia nec fama dantis abluat accipientis conscientiam, sed fides ipsius accipientis, dantis autem dei gratia, non hominis; quodsi et conscientiae bonae interrogatio in accipiente non fuerit fidesque ipsa uel tota uel ex parte aliqua uaccillauerit, mores hominum esse corrigendos, non sacramenta destruenda, quae non alia uel similia, sed tu omnino eadem confiteris; sicut eorum, quos Felicianus et Praetextatus in sacrilego schismate baptizarunt, uitam et uoluntatem corrigendam existimastis, ne in illo schismatis sacrilegio permanerent, non uiolandum baptismum licet indignissimis per indignissimos ministratum.

Frustra igitur ore maledico conscientiam nostram tamquam publicatam atque damnatam crimine turificationis traditionis persecutionis accusare uoluisti, ut ex hoc uelut probares nos baptismum dare non posse, cum et falsa iactetis et, quomodo se illud habeat, certe Maximianensium sacrilegii [*](12 cf. I Petro 3, 21 21 cf. epist. Creac. et II 22, 27 ) [*]( 1 attenditur WXYZ moribus codd. 2 consientia W conscienitentia Y 3 eius fama Z 6 uestram autem Ztnl ullo] illo WXmlYml 7 sacrilega-baptizauit om. R contracte W 11 accipientis ipsius v 12 dei] de WYmlR 14 baccillauerit WYml bacillauerit Xml uacillauerit cet. v 15 sed tu-Praeterlatus in sacri om. R 17 baptizarant Xm2Z baptizauerunt R 18 existimasti Ym2R in om. WXmlYml schismate Ym2Rv sacrilegio (alt. i a. 1. WY, sed in Y eras.) WYZ sacrilego XYm2Rv 19 uiolandam Yml indignissimis] indignissimus WXmlYml 23 probares uelut Zml 25 quomodocumque v crimine sacrilegii XZ )

518
crimine damnata conscientia dare potuit baptismum, quem rescindere timuistis et quem dari etiam a persecutoribus posse per uos quoque ipsos docetur, qui eosdem Maximianenses acerrime persecuti non solum baptizatis, sed uos solos baptizare debere contenditis.

Dicis in lege scriptum esse: oleum peccatoris nolo ungat caput meum. quod neque ita scriptum est nec sicut putas intellegendum. sed numquid non est oleum peccatoris oleum sacrilegorum Praetextati et Feliciani? dicis item scriptum esse: qui bapti?atur a mortuo quid ei prodest lauatio eius? quod nec diligenter adtendis nec ex ipsa circumstantia lectionis quid sit intellegis. uerumtamen intende, quid personet disertissima illa Bagaitana sententia: optata quidem, inquit, pacis et concordiae est iuncta germanitas, sicut scriptum est: \'iustitia et pax osculatae sunt inuicem\'. sed ueridica unda in asperos scopulos nonnullorum naufraga proiecta sunt membra, Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora, quibus in ipsa morte maior est poena. quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inueniunt sepulturam. isti ergo non solum mortui, uerum etiam, quod est grauius, insepulti quomodo baptizare potuerunt? quomodo profuit lauatio eis qui ab his mortuis baptizati sunt, quos in eodem lauacro susceptos denuo non lauistis, si, ut putas, illud intellegendum est? nam quod in epistula mea, cui [*]( .6 epist. Cresc. et Ps. 140, 5. cf. II 23, 28 10 epist. Cresc. et Eccli. 31, 30. cf. II 24, 29 13 Sententia concilii Bagaiensis 15 Ps. 84, 11 25 cf. Petil. I 9, 10\' ) [*]( a timuiati YR 3 acerime W 4 persecutio WYml persecutos Ym2R 5 conditia W 6 dictis X dicitis Z esse scripsi (c/. p. 519, 4) est Wml et Wm2, om. cet. v 7 nollo W unguat XY uungat Ji capud R ista WYmlZml 8 sicutj sic Xml 11 attendis WX rz ex] et Wm1 13 qui W personaet W personaret Xml sonaet Yml sonet Ym2Rv dissertissima X uagiaitana W uagaitana eet. 14 inquid R iniuncta WXmlYml inuicta Xm2Z 16 ueredica Ym2 17 naufragia lVXml YmJR aegiptiorum W 19 littora Zv 23 eius WXml YR 24 denoo R sicut Y sicut-est del. Ym2, om. R )

519
respondere tibi uideris, putas quod idoli cultorem tamquam grauissimi peccati reum tantummodo exceperim et instas uehementer, ut probes nullum excipi peccatorem in eo quod scriptum esse dicis: oleum peccatoris nolo ungat caput meum, Felicianum et Praetextatum respice, utrum peccatores non fuerint, quando catena sacrilegii cum Maximiano pertrahi tam magno concilio dicebantur. aude adserere, aude contendere, aude saltem dicere peccatores quidem fuisse sed occultos, quos ibi lego famosi criminis reos. quamquam etsi leuiter peccauissent, etsi latuissent, tu hoc testimonio, quod ponis de oleo peccatoris, in ista suggestione extorquere conaris nullum excipi peccatorem. ubi eritis, si ita est, quo fugietis, in quibus uos latebris cum uestris sacrilegis, cum uestris famosi criminis reis, cum uestris cadaueribus insepultis abscondere poteritis?

Dicis, cum obicitur qua nobis licentia ius baptismatis uindicemus, quod non de merito actuum, non de uitae innocentia tractemus, sed cuicumque licere dicamus et quasi praeiudicatis criminibus rei, dum et peccatoribus inesse baptizandi facultatem uolumus ostendere, nos aperte peccasse fateamur. quasi propter merita nostra contra deum nobis loquendum sit, ut quam iusti sumus tam iustum baptismum esse faciamus, cum et nulli hominum de sua iustitia praesumendum sit et hinc maxime baptismum Christi probemus esse, non hominum, quia non fit uarius humanorum uarietate meritorum. unde uberius disputarem, nisi a uobis dato conpendio magis uterer. suscepto enim baptismo neque destructo, quem Maximianenses [*](1 cf. epist. Cresc. et II 24. 29. 27, 33 4 Ps. 140, o 16 cf. epist. Cresc. et II 30, 38 ) [*]( 1 cultorum W 2 instans W 4 oleum (eum in ras.) >\' oleum autem XZ uoguat X Y uungat R capilli R 6 sacrilegii catena v pertrahit IFXmi pertrahi a Xm2Ym2BZv 10 teBtimonium Xml 11 luggestionel sugges WYmJ 12 fugientes WYRml fugiente Rm2 14 reis] rei WYml 16 dicitis XZ baptismati WXml baptiemi YRv, cf. II 30, 38 18 praeiudicastis WYR praeindicati XZ 23 alt. et] ex WXmlYR 24 hic Wml 25 fit] sit exhinc Wml sit Wm2 )

520
dederunt, aspides uiperae parricidae cadauera Aegyptia et quidquid aliud in eos Bagaiensi concilio, ut nostra causa facillima fieret, ore grandiloquo declamatum est, satis et ipsi iudicastis non eorum meritis a quibus ministratur nec eorum quibus ministratur constare baptismum, sed propria sanctitate atque ueritate propter eum, a quo institutus est male utentibus ad perniciem, bene utentibus ad salutem.

Miror autem, quomodo etiam tibi persuadere potuerunt, ut in tua disputatione mentionem faceres Cypriani, cuius litteris etiam ipsis, quas eius esse dicitis, de baptismo destruendo, qui apud haereticos uel schismaticos datur, tota causa uestra subuertitur. sed hoc aduersus Maximianenses uel alios, qui baptismum siue apud uos siue apud nos datum non suscipiunt, agere debemus; uos autem iam causam istam mira facilitate finistis, iam baptismum in sacrilego schismate Maximiani datum cum Praetextato et Feliciano in eorum populis suscepistis, iam contra Cypriani quas dicitis litteras et quibuscumque aliis hoc uisum est sine ulla dubitatione fecistis. nam quod dicis orientales ideo (a) uestrorum communione discretos, quia postea nobiscum sentiendo iudicium suum quod habuerunt de baptismo rescindere maluerunt, si hoc a quibus paucis orientalibus factum est, quod quidem interest utrum possit ostendi, profecto suum iudicium correxerunt. et uos suscepto baptismo, qui datus est in schismate Maximiani, antiquam uestram sententiam rescidistis; tamen uobiscum estis et cum orientalibus esse non uultis. [*]( 9 cf. epist. Cresc. et II 31, 39 19 cf. epist. Cresc. et III 3, 3 ) [*]( 1 aegiptia W quicquid XYRZ 2 bagaieneis TF!R(c) bagaienses YInJ concilii v 3 grandi R grandiloco Z indicastis XmfJZ, cf. p. 525, 10 6 institus Xml 8 persuaderi XmSYmSRZv 9 potuerint Xml potuerit Xm2Ym2Zv potuit R dispensatione R 11 qui] quia WYml 13 apud nos siue apud uos v 16 cum] con R 19 a inserui 20 nobis consentiendo Rv, cf. De bapt. I 1, 2 (uol. I p. 147, 1) 21 ab aliquibus Ym2Rv 23 ostendit WXmlYmlR 25 rescindistis WXYZ cum] eum W )

521