Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Certe iam perspicis, uir disertissime, in illos te potius, a quibus audisti mendacium, omnia retorquere debere, quae in nos, tamquam mentiti de hac re fuerimus. dicenda arbitratus es. certe perspicis illos duos, de quibus agimus, ex eorum esse numero, qui cum Maximiano duodecim sine dilatione damnati sunt, non ex eorum, quibus redeundi tempus indultum est. certe liquet claret eminet, concerni obscurari obtegi nullo modo potest, quod tanta eloquentia is a quo sententia illa dicta est discreuit inlustrauit expressit. cur uerba [*]( 7 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 1 sacrilegis WXtnlYml 2 a om. fv 5 easdem R sententias WXmlYmlR 6 si] sit W transacta R uoluerint uel noluerint WXmlYml 8 praesura W 10 inj ad IIII 4, 5 11 octabu TT octauo XZ ianr X ianuar Z futuram XZ 18 quisquam] quam R 17 praeatitum Z 19 certa W uir] uis W, om. XZ, cf. 71, 83 imt. 20 mendacium audisti v 25 eminet] enim et WYR eminet concerni] et cernitur o concerni alet. Y, om. R 26 quod tanta] quanta YBt: his Z is a] ira W-)

467
adhuc dantur? cur contra lucidissimam ueritatem pro manifesto errore contenditur? cur homines se ipsos decipiunt? si laqueos diaboli, quos resoluere atque abrumpere deberent, constrictius implicant et obnoluunt, adhuc accipe, unde uehementius et utinam cum aliquo fructu correctionis erubescant.

In memorato concilio Bagaiensi dies et consul adscriptus est non solum qua decretum concilii -conditum est, uerum etiam ipsius dilationis. ergo a die VIII Kalendarum Maiarum post consulatum Theodosii Augusti ter et Abundantii, qui dies est concilii Bagaiensis, usque ad VIII Kalendas Ian, qui dies est dilationis, octo menses ferme numerantur. inuenitur autem postulatio apud Herodem proconsulem uide quanto post dicta aduersus Felicianum et Praetextatum de Mustitanis et Adsuritanis locis excludendos, cuius pauca subiunxi: post consulatum dominorum nostrorum Arcadii ter et Honorii iterum Augustorum VI Nonas Mart Carthagine in secretario praetorii Titianus dixit : Peregrinus presbyter et seniores ecclesiae Mustitanae et Adsuritanae regionis tale desiderium prosequuntur:cum ecclesiae catholicae sanctitatem uir memoriae uenerabilis ab errore perfidiae Donatus adsereret, in eius nomen et cultum mundi paene totius obseruantia nutrita coaluit. sedcum [*]( 9 post consulatumI anno 394 14 Postulatio apud Herodem proconaolem (anno 895) ) [*]( 1 lucidissima in W 2 conditur WXml conditor Yml 3 adque H abrumpe WYmt rumpere Z 4 abuoluunt Wml 6 bagagensi 11 7 qua] quia R quo v 8 octauo v kaldarom H* 9 consnlatu W Abundantii scripai abundantius codd. Augusti III, conaulatn Augustoram Arcadii III et Honorii iterum v 10 ki XYRZ ianur W calendarum ianuariarum v 14 et Adsuritanis om. W excludendis Xm2Z 15 consulatn W dominorum nostrorum Engelbrecht rtdnn W <1 dum XYZ <t dominorum R dominorum x. I. m2 Yv archadii BZ _ ter Y 16 augg. WXY aagg R aug. Z non XYRZ marc. XZ mar. YR cartbaginem R 18 presbiter WY 19 et Adsaritanae om. YRfJ prosecuntnr X persequuntur YR 20 sanctitate W 22 in om. Z 23 obseruanti? YB coaluit v coluit codd. eis WXmlYml ) [*]( 30* )

468
eius religionis laudandum mirandumque propositum Maximiani cuiusdam uenena polluerent, multorum coetus antistitum in unum deo conspirante collectus hominem uel potius pestem, quae supernae displicuit maiestati, etiam purae mentis propria coercitione damnauit. eos quoque, quos alienae praesumptionis error (ad)traxel\'at, portu primo proposito paenitendi, si reuerti cuperent intra tempus ad religionis tramitem destitutum, pari uigoris admonitione conpescuit. sed suis institutis iniquitas delectatur et semet ipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam et alios sibimet consociat ad furorem.inter quos etiam Felicianus quidam,, qui primo recta sectatus deprauationis huius adtaminatione fuscatur, in Mustitana positus ciuitate deo omnipotenti parietes consecratos, [et] ecclesiam uenerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. hunc etiam Praetextatus in Assuritanis partibus imitatur. sed cum aequitatis tuae innotesceret potestati consortium sacerdotum, iussisti, ut gesta testantur, exploso omni contradictionis effectu sacratissimis sacerdotibus a profanis mentibus ecclesias uindicatas oportere restitui. uides nempe usque ad huius postulationis diem ab illo praestitutae dilationis quod trium fere mensum tempus effluxerit. producitur autem iste conflictus, quantum ex gestis [*](6 eos cet.] cf. IIII 40, 47 10 sed cet.] cf. IIII 4, 5 20 sed cum cet.] cf. IIII 40, 47 ) [*]( 1 mazimini X 7 traxerat codd., cf. IIII 40, 47 9 tramite W destitum W dietitutum Y praestitutum coni. v ammonitione X 11 cum om. W 15 recta] aecta R huius a. I. Y ataminatione WYml contaminatione XZ 16 fuscatus YHv 17 et Beclvsi, deest IIII 4, 6. 40, 47 18 quodam obsessu |me R 22 testatur IVTTml contraditionis Yml 26 mensium XltZv )
469
proconsularibus et municipalibus indagare potuimus. usque. ad Theodorum proconsulem, hoc est usque anni alterius diem XI Kl Ian, quo die clerici et seniores agentes sub Rogato episcopo, qui in locum damnati Praetextati Adsuritani fuerat subrogatus, allegauerunt memorati proconsulis iussionem, cum a foris erant a communione uestra et eiusdem communionis uestrae inimici in iudiciis publicis arguebantur et expellendi de locis deo summo consecratis tamquam sacrilegi petebantur.

Ex quolibet ergo numero fuerint — quamquam satis appareat ex quo fuerint —, qui intra constitutum dilationis diem communioni uestrae non se reddiderunt, quomodo toto illo tempore a uobis alienati baptizare potuerunt? quomodo cum his. quos extra communionem uestram baptizauerunt, non expiatis alio baptismate redierunt? in quo facto non uos reprehendimus, quod baptismum Christi nequaquam sacrilegum etiam in schismate sacrilego cognouistis, quod hominum peruersitate correcta illud, quod etiam in peruersis rectum fuerat, adprobastis, quod humana uitia cum diuinis signaculis non confudistis, quod dona ecclesiae, quae praeter ecclesiam quoque haberi et dari ad habentium et accipientium supplicium potuerunt, nec in damnatis damnanda nec in receptis mutanda censuistis.

Nec illud reprehendimus, quod eosdem ipsos famosi criminis reos et post sententiam damnationis ipsorum et post dilationis diem aliis constitutum tamen propter populos infirmos, qui eis adhaeserunt, recordantes credo patris familias sollicitudinem, ne simul cum zizaniis eradicaretur et triticum, sine aliqua degradatione colligendos et ipsa abundantia caritatis [*](6 a foris erant] scil. Felicianus et Praetextatas ) [*]( "2 ad anni XZv 3 ianuar W lanr. R quo] quod Wml eabrogate YR 4 asauritani Z(t1) 6 adforis WXYtnl 9 quanquam Y 11 communipni] commemorationi Yml coinmunioni se YmSRv ee om. WXmlYRv quomO,do-potuerunt om. YB" 12 alienatiJ alienam X baptizare (e in ras. m2) X 18 iia v 14 eipatiatis WXYml baptilzatismate W 16 ehismate W 22 quodj quos Yml 26 solicitudinem W tritriticom W 27 degradatione scripsi detraditione WYml detractione cet. v destructione coni. v habundantia Y )

470
expiandos esse credidistis. nec illud reprehendimus, quod eos, eum adhuc famoso schismatis sacrilegio tenerentur, etiam per terrenas potestates persecuti estis. fiebat enim hoc, quantum res ipsa consecuta indicauit, corrigendi studio, non nocendi, ut illis molestiis agitati suum scelus cogitare cogerentur et repressis animositatis furiis emendare. sed quia ista non reprehendimus, ideo uestri schismatis crimen iure culpamus, merito detestamur, omni ratione conuincimus, quo uos a nobis. immo ab orbis terrarum catholica communione separatis, talia nobis obiciendo, qualia uos in causa Maximianensium fecisse negare, ut arbitror, non potestis. si enim baptismus Christi est et ideo nullo modo destruendus, qui datus est per Felici anum et Praetextatum, cum separati a uobis Maximiano coniungerentur, cum illo a nobis pro nefarii schismatis crimine condemnati, quomodo non est baptismus Christi uel quomodo destruendus est, qui datur in ecclesia, quae ramos suos, ut uerbis Cypriani utar, per uniuersam terram copia ubertatis extendit, qui datur postremo in illis ecclesiis, quas numquam in litteris apostolicis recitare cessastis, numquam ullo concilio sicut Felicianum Praetextatumque damnastis? si damnatos in integrum restituere placuit pro resareienda parte Donati, quid uos offendit toto orbe diffusa unitas Christi, quae uel damnare non potuit inauditos uel omnino nec damnauit nec absoluit incognitos uel innocentes credidit quos didicit absolutos? si discissos a uobis Maximianenses per iussa iudicum persequendo sedibus expulistis, quid uos per imperatores, qui eosdem iudices mittunt, indigna pati querimini, qui uos ab eius ecclesia, de quo scriptum est, quod adorabunt [*]( 16 Cypr. De cath. eccl. unitate c. 5 28 Ps. 71, 11 ) [*]( • 2 adhuc] hoc W famosos XmlYml famaso Z famosi v 3 perseqaoti WYZ 4 consequuta WZ 6 scuriis JR 7 aestrn scismatioiB R 8 quod YmlR 9 commonione W 14 illi R 18 postremo datur v 19 cessatis R 20 ullo-Praeteltaturnque om. YRfJ 22 noa) duos B 25 discisao W dicisso Yml maxmianensee W 26 inditium W 27 digna WYR )
471
eum omnes reges terrae. omnes gentes seruient illi, et quod dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, nefario schismate discidistis?

Ecce iam non dico: \'si persecutionem facere non licet, fecit Optatus\', ne adhuc dicas non pertinere ad uestros quidquid Optatus eis ignorantibus fecit, cum ipsi dicere non permittant terras ab Africa remotissimas (non pertinere ad se quidquid Caecilianus eis ignorantibus fecit). qui traditores in Africa fuerint, quid mali Afri episcopi fecerint ignoramus; sed plane dico, si persecutionem facere non licet, uestri Maximianensibus ita ut non possitis negare fecerunt. si persecutionem qui patiuntur innocentes sunt, passi sunt Maximianenses. numquid et nunc dicturus es: basilicam uel speluncam Ma.cimiani populus nullo nostrorum auctore destruxit? quamquam si cuius communionis turba illa fuerit inquiratur — non a uestris credantur inmissi —, ipsi repperientur forsitan uestri aut certe uestris adiuuando permixti. sed quid ad nos? respondes enim: non feci-mus, non inmisimus, quinam illi fuerunt ignoramus. persecutionem tamen a quibuscumque passum eum, quem fateris iniustum, quoniam clara res est, ea quae patimini uos iustos demonstrare non possunt. sed a quibus etiam Maximianenses persecutionem passi sunt, proconsularia gesta testantur. instructi sunt aduocati, adita iudicia et tamquam in haereticos excitata, illi sibi tuitionem possidentibus postulabant, allegabant uestri Bagaiense concilium et damnatos flagitabant sacris [*](2 Pi. 71, 8 14. 19 epist. Cresc. 23 cf. IIII 48, 58) [*]( 5 persecutione W 6 fecitj recit W cur fecit y",.sB obtatua W 7 quicquid XYRX 8 non pertinere-fecit addidi 9 traditos Xtnl 14 est WYml 15 quanquam Y 17 inmisai sic R reperientur WXY uestri] aueatri W; an aut uestri? 18 respondis WYml 19 inmissibus (pr. 8 del.) W fuerint X 21 faterisj feceris WXml YR 24 addita Ym2 adista B 26 bagaiensi WYml ftagitabant uestri (eg iri) bagaiensi sacris Y flagitabantur iri hagarenn sacris R edibus YB aedibus v)

472
sedibus pelli, instabatur, dicta causa est, cum eos praesente Saluio Membresitano haereticos ostendistis uicistis expulistis. persecutionem igitur illos - passos esse, uos fecisse uideo; iustos quaero, uos esse perhibebis; ego concludo: non ergo qui eam patitur consequenter iustus nec qui facit consequenter iniustus est.

Tu rursus art-es dialecticas accusabis: me tamen uerum dicere saltem tacitus adprobabis et eliges tuam sententiam potius corrigere, qua nullam iustam persecutionem esse dixisti, quam Maximianensium persecutores dicere iniustos, quos uestros esse tandem gestis proconsularibus agnouisti. non sane sine fructu schismaticorum uestrorum persecuti estis errorem; nam Felicianum et Praetextatum eodem conflictu et molestiis correxistis. et Optatum quidem Gildonianum grauiora exitia comminantem Mustitani et Adsuritani, sicut ab eis quoque praesens audiui, timuisse dicuntur et suos episcopos coegisse, ut ad Primiani communionem reuerterentur. sed cum hoc Optatus nullis gestis publicis exegerit, ut quid agam talibus aduersus uos, paratos negare quidquid negare potueritis? acta extant proconsularia et municipalia, quibus recitatis ostendimus, quanta ui memorati a uestris ut locis cederent urgebantur. non culpamus, non inuidemus: non frustra laborastis, non in cassum terruistis, non inaniter agitastis. displicuit eis adflictis animositas sua, fracti sunt, emendati sunt, correcti ac recepti sunt post suam damnationem, post aliorum dilationem, post uestram persecutionem. recepti sunt autem sicut fuerant honorati, nulla paenitentiae grauioris humiliatione uel expiati uel degradati nec [*]( 9 cf. pag. 468, 7. ) [*]( 1 eo6 scripsi eo Wv, in YR, om. XZ salaium membresitanam Ym2B[v), cf. IIII 48, 58 2 haereticos scripsi haereticum codd. v 4 perhibetis Rv 8 saltim XZ eligens WYmlR 9 qua] quam B 10 quam] quia YR 11 proconsolaribus W 12 sane om. Z sine] sane Xml 14 dildonianum codd. 15 cornininante W munisitani W musitani YR assuritani Z(v) 18 exigerit WYml 19 aduersura XZ quicquid XYRZ 20 ezstant y" 21 derentur gerebantur W cgderentur gerebantur YR 28 adflictns Ym1 27 pae(-oe-JR)nitentia YIl prauiores WYml grauiore sed Ym2 grauiore R expiation Wexpiatio Yml )

473
ipsi nec illi, cum quibus recepti sunt, quos secum separauerant contra uos, baptizauerant extra uos, quos rebaptizauerant fortasse post uos.

Nihil habetis iam unde caliginosa mendacia hominibus ignaris de rebus longe praeteritis ingeratis. quod uestri apud Conatantinum tunc imperatorem accusauerunt Caecilianum, publica monumenta proclamant. dictam esse causam et ad debitum finem esse perductam usque ad purgationem Felicis Aptugnensis ordinatoris Caeciliani, quem in concilio Carthaginiensi \'malorum omnium fontem\' dixerunt et apud eundem Constantinum, sicut scriptis suis ipse indicat, adsiduis interpellationibus accusarunt, proconsularia testantur archiua. resistitis reclamatis repugnatis apertissimae ueritati, dicitis etiam transmarinos iudices a Caeciliano esse corruptos, ipsum imperatorem nescio qua gratia deprauatum; eo quippe est inpudentior uictus accusator quo fit etiam iudicis calumniator. uerumtamen inter omnia illa uestra mendacia, quibus transmarinis iudicibus calumniamini, saltem hoc optinemus, quod primi maiores uestri ad imperatorem causam istam detulerunt, primi apud imperatorem Caecilianum et eius ordinatorem accusauerunt, primi apud imperatorem Caecilianum et eius socios persecuti sunt. unde nobis, sicut uobis uidetur, grauissimam concitatis inuidiam, quia uicti patimini quod uictores utique faceretis, uelut si Danihelem criminari uellent, qui illo innocente liberato ipsi ab eis leonibus consumpti sunt, a quibus eum per calumniam consumi uoluerunt. optinemus etiam, quodlibet de iudicibus, (a quibus) praesens iudicio transmarino [*]( 10 cf. Breuic. III 14, 26 11 cf. cap. 70, 81 et Post gesta 32, 55 ) [*]( 1 separanerant WYR 2 baptizaaeraut W eztra-rebaptizanerant om. W 7 momenta Ymll2 monimenta Ym2Zv dictam R 9 ordinatores W carthagnenBi W carthaginensi XZ(v) 12 resistis Xml 19 noitri Xm2YR 21 socios eius XZ 22 persequuti WYmlZ 23 uictorea om. Z 24 qui] quia WYm2Rv quia in Yml 25 ipsos Ym2R consumpti sunt a quibus om. YR 26 per om. WYR calamniantes Ym2R obtinemus X 27 a quibus suppl. mg. v, mil. codd. )

474
absolutus est Caecilianus, quodlibet de ipso, apud quem maiores uestri Caecilianum accusauerunt, cuius postremo iudicium episcopali praelatum iudicio delegerunt, Constantino imperatore tamquam corrupto gratia siue sentiatis siue fingatis, omnes tamen, qui tunc erant uel in propinquis uel in remotis terris tam longe lateque diffusi catholici christiani, ad quos fama de Caeciliano et collegis eius potuit peruenire, non debuisse accusatoribus uictis, sed ecclesiasticis iudicibus credere. ubi enim iudices omnes esse non possumus, melius his qui esse potuerint credimus quam credendo litigatoribus uictis, quorum esse iudices non potuimus, de ipsis iudicare iudicibus audeamus.

Proinde quoniam illi, quibus accusantibus praesens , absolutus est Caecilianus, non solum eos a quibus absolutus est, uerum etiam omnes christianos catholicos in quibuslibet gentibus constitutos, qui uel illam dissensionem Afrorum penitus nescierunt uel in ea iudicibus, sicut eis uisum est. suo periculo pronuntiantibus quam uictis accusatoribus credere maluerunt, Caeciliani criminibus uel fictis uel certe non probatis perfundere audacissima inprobitate conati sunt et omnes negare esse christianos, missa est uobis tandem aliquando Maximianensium causa, in qua ipsi damnarent, ipsi damnatos persequerentur, ipsi persecutos in eodem honore reciperent, ipsi baptismum damnatorum acceptarent, ut, qui innocentes ausi sunt accusare, nocentes cogerentur absoluere, non quos innocentes esse crediderant, sed quos. ut dicunt, dei praesidentis arbitrio ueridico plenarii concilii sui ore damnauerant. quis cuiquam dixit aliquando: \'quoniam indici absoluenti potius [*]( 26 cf. pag. 465, 21 ) [*]( 1 quodlibet de ipso del. Y, om. li 3 constantinum imperatorem et corruptum Xm2Z 5 erat W 10 potuerunt Rt1 iudicibus credimus XYSZv 11 de] sed de Xml ut de Ym2 ne de R 14 Caeciliaoosabsolutus est om. YR absoluti» X 16 disoensionem R 18 piriculo W 21 an uestris? 25 accusarent WYml nocentes] innocentes WYRv 26 praesentis codd. 27 ueredico WYB damnarent R damnauerunt v 28 quoniam om. R iudicii W absolueudi R )

475
quam mihi accusanti credidisti, reus es cum ipsis quos accusaui\'? et hoc tamen orbi christiano dicitur, quod si uni homini diceretur, non dico iniquissimum, sed insanissimum uideretur. o rem mirabiliter indignam! accusarunt Afri Afros crimine traditionis, accusatos transmarini iudices absoluerunt, et traditores facti sunt populi gentium, quia iudicibus absoluentibus potius quam accusatoribus criminantibus crediderunt.

Merito tibi est, pars Donati. Maximianensium causa propinata: bibe calicem de manu domini corripientis et admonentis. si intellegis et adquiescis, misericordia est ista emendantis, ne incidas in iudicium punientis. tibi dicitur: superba et dura ceruice, reconciliare christianis usque quaque populis a te inique accusatis, saltem iam tuis reconciliata damnatis. quid rescindis baptisma Christi in illis uel ex illis ecclesiis quas apostoli fundauerunt? iam baptisma recepisti, quod tui damnati, antequam tibi reconciliarentur, dederunt. quid de persecutione quam pateris gloriaris? si iustitiae signum est, iustior est pars Maximiani; nam et a te passa est et patitur tecum. audite psalmum diuinum: nolite esse sicut equus et mulus non habentes intellectum. persecutores enim uestros nos dicitis, cum uos saluos fieri cupientes uestra quae sanari uolumus uulnera medicinaliter persequamur, unde a clericis et circumcellionibus tamquam dentibus et calcibus uestris grauiter, dum uos curamus, adfligimur. nolite esse ingrati tali medicinae quam estis imitati; et uos Felicianum et Praetextatum persecutionibus correxistis. atque utinam totum corrigeretis et sicut illi ad uos, ita illi et uos ad matrem catholicam rediretis! [*]( 19 Ps. 31, 9 ) [*]( 3 deceretur W 4 indigna W Afri Ofx. v 5 absoluerant WYml 11 emendatis WYml 12 populis usque quaque Ym2 13 reconciliatal reeonciliare YR 17 si] in W iustiae XmJ 18 et a tej aetate Y R 19 tecum scripri et cum WX Yml et Z et cum eo audite Ym2Rv, cf. Parm. I 10, 16 exir. 20 persequutorea WYZ 21 uestraque sanare ,YmlR 22 nolentes Ym3R 23 a] et XZ 25 esti. (B erus.) lV 26 peraequationibae WXYZ )

476

Contra quam. frater Cresconi, tanta es elatus audacia, ut a me commemorata etiam illa diuina testimonia refellere conareris et obstrepere dei uocibus. hoc enim posui in illa epistula contra quam loqueris, quod in sancto libro est de semine Abrahae, ad illum patrem nostrum deo dicente: in semine tuo benedicentur omnes gentes. quod testamentum appellat apostolus dicens: fratres, secundum hominem dico. tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit (et seminibus\' tamquam in multis, sed tamquam in uno (et semini tuo\\ quod est Christus. huius seminis fecunditas tam copiosa promissa est, ut diceretur ei: sic erit semen tuum sicut stellae caeli et sicut arena maris quae non potest dinumerari. huic tu multiplicationi atque ubertati ecclesiae, quae toto orbe dilatatur, quae prophetata sic creditur, sic omnium etiam infidelium oculis exhibetur, ut claudat etiam ora paganorum, qui aduersus eam paucissimi remanserunt, partem Donati audes praeponere, dicens quod et praeter Africam nescio quos habeatis, quibus tamen non apparentibus ex Africa uos solere mittere episcopos non negatis unum aut duos aut ut multum tres, et argumentaris inaniter contra euidentissimam ueritatem, quod ideo nobis non totus orbis communicet, quia uel adhuc multa sunt gentium barbararum, quae in Christum nondum crediderunt, uel sub nomine Christi haereses multae a communione nostrae societatis alienae.

Nec attendis nec saltem ab scientibus quaeris, quam multa ipsarum barbararum gentium quas commemorasti [*]( 3 Petil. I 23, 25. cf. etiam Ep. c. Don. 6, 11 5 Gen. 22, 18 7 Gal. 8, 15-16 18 Gen. 22, 17 19 cf. epist. Cresc. ) [*]( 3 illa om. Z 5 habrahae XZ 10 promissionis WmlYml semine W 14 stillae W harena Ym2 15 libertati codd. 16 orbi WXml delatatur Xml propheta W 21 soli remittere codd. 22 argamentares Yml inaniter om. M 24 multae Xm2Zv multi Ym2R barbarum WXYml 25 qui Ym2R 28 multa scripgi multam WXmlYml multae Xm2Zv multi Ym2R barbarum TOT )

477
Christi iam nomini mancipata sint et quemadmodum in ceteras euangelium crescendo fructificare non cesset, donec in omnibus cum fuerit praedicatum ueniat finis. sic enim ipse dominus ait: et praedicabitur hoc euangelium in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc ueniet finis. nisi forte etiam in tantum (abruptum) uos praecipitat insana superbia, ut hoc quod praedictum est de parte Donati putetis incipiendum. non ex illis ecclesiis quas apostoli plantauerunt, quibus non communicat pars Donati. an et ipsas, ut mundum impleat, rebaptizare conabitur, cum catholica per cuncta crescente illa et in ipsa Africa cotidie minuatur? o uesana peruersitas hominum! laudari te credis de Christo credendo quod non uides, et damnari te non credis de ecclesia negando quod uides, cum illud caput in caelo sit, hoc corpus in terra.

Agnoscis Christum in eo quod scriptum est: exaltare super caelos, deus, et non agnoscis ecclesiam in eo quod sequitur: et super omnem terram gloria tua. agnoscis Christum in eo quod scriptum est: foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea. ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem, et non agnoscis ecclesiam in eo quod paulo post sequitur: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium. agnoscis Christum in eo quod scriptum est: deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis, et non agnoscis ecclesiam in eo quod psalmus ipse testatur: dominabitur a mari usque ad mare [*]( 4 Matth. 24, 14 15. 17 Ps. 107, 6 18 Pa. 21, 17-19 28 Ps. 21, 28-29 27 Ps. 71, 2 29 Ps. 71, 8—11 ) [*]( 1 nemini JVml mancipatae Xm2Zv mancipati Ym2R 3 ueniet li ipse WZ, om. cet. v 4 orbem WYml 5 testimonio R 6 abruptum uddidi, cf. index 11 minuat W 14 illut Yml 19 pedes meos v 23 commoiabuntur Y 25 quoniam-gentium om. YRv )

478
et a flumine usque ad terminos orbis terrae. coram illo decident Aethiopes et inimici eius terram lingent. reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi. agnoscis Christum ubi dicitur ad Iudaeos: non est mihi uoluntas in uobis, dicit dominus omnipotens, nec accipiam sacrificia de manibus uestris — quia utique Christi aduentus abstulit illa omnia sacrificia Iudaeorum —, et non agnoscis ecclesiam in eo quod sequitur: quoniam ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in gentibus, et in omni loco incensum admouebitur nomini meo et hostia pura. magnum enim nomen meum in gentibus, dicit dominus omnipotens. agnoscis Christum in eo quod dicit propheta: sicut ouis ad immolandum ductus est et cetera quae ibi de illo tamquam in euangelio leguntur, et non agnoscis ecclesiam in eo quod paulo post dicit: laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. dixit enim dominus: dilata locum tabernaculi tui et aulas tuas confige — non est quod parcas —, porrige longius funiculos, palos ualidos confirma, etiam atque etiam in dextram atque sinistram extende. semen enim tuum hereditabit gentes et ciuitates quae desertae erant inhabitabis. non est quod metuas — praeualebis enim — nec erubescas quod detestabilis fueris. confusionem enim in perpetuum obliuisceris, ignominiae uiduitatis tuae non eris memor. quoniam ego sum dominus qui facio te, [*]( 6 Mal. 1, 10 10 Mal. 1, 11 15 Esai. 53, 7 18 Esai. 54, 1—5 ) [*]( 5 illij ei v 10 abortus W 12 et in omni-14 gentibus om. YRo 12 adolebitur XmUZ, cf. Petil. II 86, 191 13 ostia WX magnam Wml 17 quod om. XmJ 19 fili W 21 tui om. Y confringe XZ 23 dexteram v 21 extende scripsi, cf. epist. 105, 4, 16 extr. extendes Z extendens eet. v 25 quae] duae Wml 28 ignominiae et YmSR )
479
dominus nomen ei, et qui eruit te ipse deus Israhel uniuersae terrae uocabitur.

In his certe litteris Sanctis ecclesiam didicit Cyprianus. ut diceret: sic ecclesia domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrexit, ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendit. huic tu, Cresconi, tantae manifestationi diuinorum eloquiorum calumniaris intuendo residua gentium, quae nondum occupauit ecclesia; quanta occupauerit, unde ad residua tenenda cotidie diffunditur, non attendis. quomodo enim prophetiarum istarum futuram perfectionem non neges, qui tantum prouectum, cui debetur ipsa perfectio, negare non dubitas non dico aduersus uoces diuinas, sed iam et aduersus tuas? nam et de te ui magna ipsius ueritatis expressum est, ut diceres nesciens uel non attendens quid dixeris, quod in christianum nomen totus cotidie uertitur mundus. cur ergo huic ecclesiae, quae toto mundo crescendo dilatatur, non communicat pars Donati? uidelicet ne a peccatoribus polluatur. et ubi est, quod non istam uestram, quae in Africa remanens orbi terrarum calumniatur aut ex Africa in paucis latentibus peregrinatur, sed illam. quae ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendit. noluit deseri Cyprianus, etiamsi in eius communione non tantum sint uerum appareant peccatores, dicens: nam etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpediri debet uel fides uel caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus?

Hic et tu responde, si tibi placet ueri aliquid respondere. et quomodo implebitur quod scriptum est: filius [*]( 4 Cypr. De cath. eccl. unitate c. 5 15 epist. Creac. 28 Cypr. epiat. 54, 8 28 Prou. 24, 22 ) [*]( 1 eij meum (urn Xm2) XZ 3 dicit v 4 sic et Cypr. o porrigit Cypr. 6 copiam WYml 7 tu om. YRv 9 eccleeiae WB eccleaia et yx 11 neges scripsi negas codd. v peraectum Yml 12 perrectio W 13 alt. et om. W 15 attendea Wml 17 conmunicat Wml 19 affrica Wml 21 copiam WYml 22 communionem WYR 24 ewe in ecclesia XZ 25 aut-aut Cypr. zi(-y-R)zaniam YmlR )

480
malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit? coarguat filium malum, Maximianenses damnet et persequatur, damnatis et persecutis reconcilietur: uel sic conuincatur, uel sic confundatur, uel sic corrigatur. quomodo, inquis, totus orbis communione uestra plenus est, ubi tam multae sunt haereses, quarum uobis nulla communicat? immo non tantum haereticis, uerum etiam ceteris hominibus malis plenus est orbis et sanctis ac fidelibus dei seruis plenus est orbis, quia et mare plenum est amaris fluctibus, plenum est et dulcibus piscibus.

In paucis, inquis, frequenter est ueritas, errare multorum est, et ne uerbis tuis tantae illius sterilis fecunditati. contradicere uidereris, cui dictum est: multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum, adhibuisti ex euangelio testimonium: quoniam pauci sunt qui saluantur. solue ergo quaestionem, quomodo ipse dominus dicat: quam arta et angusta est uia quae ducit ad uitam, et pauci sunt qui inueniunt eam, et idem ipse alibi dicat: multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum Abraham et Isaac et lacob in regno caelorum, quomodo etiam in Apocalypsi demonstratur eorum multitudo, quam numerare nemo potest, ex omni gente et tribu et lingua. habentium stolas albas palmasque ferentium, qui pressuras propter fidem Christi sustinuerant, quomodo idem sint pauci qui multi. neque enim alterum horum est uerum, alterum falsum, cum sit utrumque diuina ueritate prolatum, nisi quia idem ipsi boni uerique christiani, qui per se ipsos multi sunt, [*]( 4. 11 epist. Cresc. 18 Esai. 54, 1 15 epiat. Cresc. et Luc. 13. 23 16 Matth. 7, 14 18 Matth. 8, 11 21 cf. Apoc. 7, 9 ) [*]( 1 malus (s Mt ras. m2) X se om. WYml 2 ablaitar B coargoat scripsi da ergo ad codd. da ergo v 8 reconciliaretnr WXYml uel si (ter) WXmlYR 12 staerelis W sterelis Yml feconditate W 18 aedereris W 15 qaoniam ex quam W 18 ea W 20 abraam X issaac W 21 apocalipsi WY demonstretur v 22 poterat v gentes W 23 presuras W 24 iidem v, item Nn. 27 25 pro alterum1 alteri 00.. Wml )

481
in conparatione malorum falsorumque itidem pauci sunt. sic multa grana, quibus horrea magna conplentur, pauca dicimus in comparatione palearum, sic etiam — ut de ipso dei testamento dicam, quod factum est ad Abraham de semine eius, quod est Christus — multas stellas, quas numerare non possumus, e quibus tam grande caelum undique circumfulget, paucas dicimus in comparatione harenae maris. forte stellae significauerint spiritales christianos, maris autem harena carnales, per quos et ex quibus etiam haereses et schismata fiunt, utroque tamen genere plenus est mundus, quia idem dominus dicit: ager est hic mundus et tu ipse tibi ueritate extorquente dixisti: in nomen Christi totus cotidie uertitur mundus. per totum igitur agrum, hoc est per totum mundum frumenta, per totum zizania, quia de utroque dixit qui falli non potest: sinite utraque crescere usque ad messem.

Cohibeant itaque se frumentorum per totum mundum tanta ubertate crescentium impii desertores et non audeant de quorundam zizaniorum separatorum paucitate gloriari. quodsi gloriantur, etiam in hoc ipso procedunt aduersus eos idem illi Maximianenses in iudicio diuino ad eos in omnibus confundendos et si sapiant corrigendos appositi, quos multo pauciores praefidentia multitudinis suae persecuti sunt et persequendo ad suam communionem aliquos eorum denuo conuerterunt ac sic ceteros iustissimos quo paucissimos reliquerunt.

Non, inquis, communicat oriens Africae nec Africa orienti. non sane, sed in paleis haereticis ab area dominica [*]( 4 cf. Gen. 22, 17 10 Matth. 13, 38 12 epist. Cresc. cf. pag. 479, 15 15 Matth. 13, 30 26 epist. Cresc. ) [*]( 1 utidem WYml 2 orrea W 4 abraam X 5 multae sti,-e-X)llae WXml multae sunt stellae Yliv e otn. v 6 et paucas v 7 arenae YmlR signauerunt R significauerunt v 8 arena YtnlR 9 pr. et om. XZ 12 ChristiJ christianum v cotidie* totus Z 15 utroque WYml 18 quorumdam Zv 20 \\idem v pr. in del. Xm2, om. Zv 22 multos WXYR praesidentia YR 24 sicj si HZ ) [*]( LII. Angnst c. Don. IT. ) [*]( 31 )

482
separatis; in frumentis autem catholicis et interioribus paleis omnino communicat oriens Africae et Africa orienti. alii quippe hic, alii uero alibi atque alibi haeretici cum diffusa ubique catholica unitate confligunt. ubique est enim illa, de qua exierunt qui esse ubique minime potuerunt, dicentes secundum id quod de illis praedictum est: ecce hic est Christus, ecce illic, alii hoc loco, alio alii suarum praesumptionum uel potius amputationum proprias particulas ostendentes atque impia superbia radicem unde fracti sunt abnegantes. huic ergo ecclesiae, quae copiosis successibus, cum dilatatur toto orbe terrarum, ex omni gente, tribu et lingua parit multitudinem candidatorum et palmatorum, sicut in Apocalypsi scriptum est, quam numerare nemo potest, huic, inquam, ecclesiae, cui partem Donati non communicare manifestum est, maiores uestri probare debuerunt quaecumque uera documenta de traditoribus habuerunt. quod si fecissent, ipsi in illa essent, extra illam uero illi quos accusassent. nunc autem cum accusatos in illa permansisse uideamus, quid boni de accusatoribus sentire debemus, quos extra illam uidemus? ac per hoc in illa mea quadripertita distributione, ubi dixi, cum de traditoribus proferuntur ex utraque parte documenta, aut utraque uera esse aut utraque falsa aut nostra uera et uestra falsa aut nostra falsa et uestra uera, cum uideres in superioribus tribus uos facillime superari, frustra tibi hoc extremum quasi qua euaderes elegisti. quamuis enim quam inpudenter dicatur aduertas, tamen ea ipsa uera uestra si qua essent humana documenta, illi ecclesiae probari debuerunt, quam probant documenta diuina. [*]( 6 Matth. 24, 23 12 cf. Apoc. 7, 9 20 cf. Petil. I 21, 23 ) [*]( 1 paleis bis WYml 3 haeretici cum] haereticum WXmlYml haeretici Ym2R 7 alio alii suarum scripsi alio aliis uarium WXmlYml alio alii (alii aliis Ym2R) uariarum Xm2Ym2RZv 10 copiis Yml 12 apocalipsi W 13 quam] quia Trml nemo numerare v 16 illa essent v illa messe WYml illa mensi Xml illam essent Ym2R illa mansissent Xm2Z 19 quos] quod JYYml ac] hac WYmlR mea scripsi ea JVXmlY, et R, del. Xm2, om. Zv, cf. IIII 57, 68 init. 20 quadriperetita nrml 23 uideris Z 25 elegit 22 )
483

Dic mihi, obsecro te — sed noli offundere nebulas imperitis, ut, quoniam traditores accusatos non uales conuincere, identidem uelis artes dialecticas accusare —, dic ergo, rogo te, causa ista uestra cum ueris documentis uestris perducta est ad iudicium transmarinarum ecclesiarum labore apostolico fundatarum an non est perducta? si perducta est, uicistis in eo iudicio an uicti estis? si uicisse uos dicitis, cur eis ecclesiis, in quarum iudicio uicistis, non eommunicastis? si autem, quod satis ipsa indicat ab eis alienata uestra communio, uicti estis, quid nobiscum uel mala uel bona causa perdita litigatis, id habentes maximum crimen, quod crimine traditorum, quos in iudicio transmarinarum ecclesiarum etiam uera documenta proferentes conuincere minime potuistis, orbem christianum perfunditis, quia in ea causa, in qua interesse non potuit, elegit iudicibus credere, non accusatoribus uictis? non itaque ideo rei estis, quia bonam causam, ut secundum uos loquar, in transmarino iudicio perdidistis, sed quia crimen reorum atque - ut nimium nobis cedatur—et iudicum tot innocentibus populis christianis per tot gentes longe lateque diffusis obicere minime dubitatis; quorum communioni tamquam frumentis dominicis cohaerendo et illos uiros, sicut dicitis, traditores et illos malos, sicut arbitramini, iudices secundum euan gelicas litteras etiam monente Cypriano usque ad tempus uentilationis tamquam paleam tolerare debuistis, ne aream deserendo periretis. si autem causa illa uestra cum ueris, quod tibi elegisti, documentis suis ad iudicium transmarinarum ecclesiarum non est perducta, quomodo ab eis potuerunt tot episcopi in suis plebibus constituti causa incognita et ad se omnino non delata iure damnari? aut quomodo debuerunt Afri christiani, non dico illi, qui eos putauerant innocentes, [*]( 22 cf. Matth. 13, 29-30 23 cf. Cypr. epist. 54, 3 ) [*]( 1 effandere Wml 8 communicatis Xm2Zv 10 nobis (om. cum) R 15 eligit HT 16 qui II m7 18 retorum WXm2YmlZ iudit(-c-JR)ium YR 20 obicire W minine r communionis WXmJYml 24 nec WXmlYml 25 perireetis Xml pariretis R 26 elegistis WXYml 30 putauerunt YmlRv ) [*]( 31* )

484
uerum etiam illi, si qui eos nouerant traditores, propter zizania, quae in ecclesia esse cernebant, a frumentorum tam longe lateque crescentium et hos ignorantium tam manifesta innocentia (se) separare, ut propter crimen alienum, quo pro unitate tolerato non macularentur, uiolatae ipsius unitatis crimine damnarentur?

Quid tibi ergo ad causam prodest hoc ex illis quattuor propositis elegisse, ut uestra documenta sint uera, contra uestros autem quae proferimus falsa esse deputentur? ecce et hic uinceris, quoniam ueris quae putas documentis tuis non potuerunt ubi debuerunt conuinci traditores, siue a uestris eadem documenta occultata sint siue ipsi traditores qualibet astutia se iudicibus occultauerint siue ab ipsis prauis iudicibus occultati sint. semen Abrahae respice, quod in testamento dei per omnes gentes crescit sicut stellae caeli et sicut arena maris, et utrum propter occultata quibuslibet causis nescio qua Africana zizania tam copiosa messis per agrum mundum perire potuerit aude dicere, aude credere, aude, si ullus in te dei timor est, cogitare.

Exaggeras persecutiones quas uos pati dicitis, quibus in tam sacrilega et manifesta obstinatione aduersus pacem sanctae ecclesiae rebellantibus mirabili mansuetudine parcitur, et dicis in primis partibus epistulae tuae, quod imperatori Constantino Caeciliani crimen cum fieret manifestum, ipse quoque eum ut Brixae in exilio degeret sua sententia condemnauit. in quo te quis dubitet uel falli uel fallere, quando et Felicem Aptugnensem commemorasti in iudicio proconsulis ab Ingentio nescio quo de traditione conuictum? [*](7 cf. epist. Cresc. 14 cf. Gen. 22, 17 19. 22. 26 cf. epist. Cresc. ) [*]( 1 z-y-aanam II" xJtt z qaaej qua II quam lmxtt ceraebat Xml 3 se innocentia Xm2Z 4 se addidi separari Y»i2ltv 6 prodes Z 7 quator (sic) Z 11 occulta Zv 13 non (tn ras. B. sint lf) sint codd. habrahae tfX in om. W 14 stillae JVml 15 propter om. R nesio W 16 africa X affrica Z nieBaes WXm1Ym1 17 jpr. audi Yml 22 epistolae Xm2YRZv 24 Briiiae v 26 aptugnense WXnłl aptunensem R in om. W 27 ab Ingentio scripsi a uincentio codd. (v) quoJ qua R )

485

Ecce ego insero sententiam Aeliani proconsulis, qua purgatus atque absolutus est Felix. si tota gesta uis legere, ex archiuo proconsulis accipe. Aelianus pro consule dixit: ex professione Caeciliani, qui acta falsa esse dicit atque epistulae plurima addita, manifestum est qua uoluntate haec gesserit Ingentius, et ideo recipietur in carcerem; est enim artiori interrogationi necessarius. Felicem autem religiosum episcopum liberum esse ab exustione instrumentorum deificorum manifestum est, cum nemo in eum aliquid probare potuerit, quod religiosas scripturas tradiderit uel exusserit. omnium enim interrogatio supra scriptorum manifesta est nullas scripturas deificas uel inuentas uel corruptas uel incensas fuisse. hoc actis continetur, quod Felix episcopus religiosus illis temporibus nec praesens fuerit neque conscientiam commodauerit neque tale aliquid fieri iusserit.